Gefunden 251 Ergebnisse für: ipsum
festinemus ergo ingredi in illam requiem ut ne in id ipsum quis incidat incredulitatis exemplum (Epistula ad Hebraeos 4, 11)
sic et Christus non semet ipsum clarificavit ut pontifex fieret sed qui locutus est ad eum Filius meus es tu ego hodie genui te (Epistula ad Hebraeos 5, 5)
Abrahæ namque promittens Deus quoniam neminem habuit per quem juraret majorem juravit per semet ipsum (Epistula ad Hebraeos 6, 13)
unde et salvare in perpetuo potest accedentes per semet ipsum ad Deum semper vivens ad interpellandum pro eis (Epistula ad Hebraeos 7, 25)
quanto magis sanguis Christi qui per Spiritum Sanctum semet ipsum obtulit inmaculatum Deo emundabit conscientiam vestram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi (Epistula ad Hebraeos 9, 14)
lecto enim omni mandato legis a Mose universo populo accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua et lana coccinea et hysopo ipsum quoque librum et omnem populum aspersit (Epistula ad Hebraeos 9, 19)
non enim in manufactis sanctis Jesus introjit exemplaria verorum sed in ipsum cælum ut appareat nunc vultui Dei pro nobis (Epistula ad Hebraeos 9, 24)
neque ut sæpe offerat semet ipsum quemadmodum pontifex intrat in sancta per singulos annos in sanguine alieno (Epistula ad Hebraeos 9, 25)
per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo id est fructum labiorum confitentium nomini ejus (Epistula ad Hebraeos 13, 15)
si tamen legem perficitis regalem secundum scripturas diliges proximum tuum sicut te ipsum bene facitis (Epistula Iacobi 2, 8)
qui per ipsum fideles estis in Deo qui suscitavit eum a mortuis et dedit ei gloriam ut fides vestra et spes esset in Deo (Epistula I Petri 1, 21)