Gefunden 251 Ergebnisse für: ipsum
omne quodcumque facitis in verbo aut in opere omnia in nomine Domini Jesu gratias agentes Deo et Patri per ipsum (Epistula ad Colossenses 3, 17)
quem misi ad vos ad hoc ipsum ut cognoscat quæ circa vos sunt et consoletur corda vestra (Epistula ad Colossenses 4, 8)
rogamus autem vos fratres per adventum Domini nostri Jesu Christi et nostræ congregationis in ipsum (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 1)
qui dedit redemptionem semet ipsum pro omnibus testimonium temporibus suis (Epistula I ad Timotheum 2, 6)
ineptas autem et aniles fabulas devita exerce te ipsum ad pietatem (Epistula I ad Timotheum 4, 7)
adtende tibi et doctrinæ insta in illis hoc enim faciens et te ipsum salvum facies et qui te audiunt (Epistula I ad Timotheum 4, 16)
manus cito nemini inposueris neque communicaveris peccatis alienis te ipsum castum custodi (Epistula I ad Timotheum 5, 22)
si non credimus ille fidelis manet negare se ipsum non potest (Epistula II ad Timotheum 2, 13)
sollicite cura te ipsum probabilem exhibere Deo operarium inconfusibilem recte tractantem verbum veritatis (Epistula II ad Timotheum 2, 15)
in omnibus te ipsum præbe exemplum bonorum operum in doctrina integritatem gravitatem (Epistula ad Titum 2, 7)
qui dedit semet ipsum pro nobis ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum acceptabilem sectatorem bonorum operum (Epistula ad Titum 2, 14)
ego Paulus scripsi mea manu ego reddam ut non dicam tibi quod et te ipsum mihi debes (Epistulam ad Philemonem 1, 19)