Gefunden 1087 Ergebnisse für: Deo
ideo misi ad vos Timotheum qui est filius meus carissimus et fidelis in Domino qui vos commonefaciat vias meas quæ sunt in Christo sicut ubique in omni ecclesia doceo (Epistula I ad Corinthios 4, 17)
an nescitis quoniam membra vestra templum est Spiritus Sancti qui in vobis est quem habetis a Deo et non estis vestri (Epistula I ad Corinthios 6, 19)
volo autem omnes homines esse sicut me ipsum sed unusquisque proprium habet donum ex Deo alius quidem sic alius vero sic (Epistula I ad Corinthios 7, 7)
volo autem vos sine sollicitudine esse qui sine uxore est sollicitus est quæ Domini sunt quomodo placeat Deo (Epistula I ad Corinthios 7, 32)
esca autem nos non commendat Deo neque si non manducaverimus deficiemus neque si manducaverimus abundabimus (Epistula I ad Corinthios 8, 8)
scriptum est enim in lege Mosi non alligabis os bovi trituranti numquid de bubus cura est Deo (Epistula I ad Corinthios 9, 9)
sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo nam prostrati sunt in deserto (Epistula I ad Corinthios 10, 5)
sed quæ immolant gentes dæmoniis immolant et non Deo nolo autem vos socios fieri dæmoniorum non potestis calicem Domini bibere et calicem dæmoniorum (Epistula I ad Corinthios 10, 20)
ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos (Epistula I ad Corinthios 11, 10)
nam sicut mulier de viro ita et vir per mulierem omnia autem ex Deo (Epistula I ad Corinthios 11, 12)
ideo inter vos multi infirmes et inbecilles et dormiunt multi (Epistula I ad Corinthios 11, 30)
ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit anathema Jesu et nemo potest dicere Dominus Jesus nisi in Spiritu Sancto (Epistula I ad Corinthios 12, 3)