Gefunden 1087 Ergebnisse für: Deo
qui autem in carne sunt Deo placere non possunt (Epistula ad Romanos 8, 8)
o homo tu quis es qui respondeas Deo numquid dicit figmentum ei qui se finxit quid me fecisti sic (Epistula ad Romanos 9, 20)
sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo nunc autem misericordiam consecuti estis propter illorum incredulitatem (Epistula ad Romanos 11, 30)
obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem sanctam Deo placentem rationabile obsequium vestrum (Epistula ad Romanos 12, 1)
nulli malum pro malo reddentes providentes bona non tantum coram Deo sed etiam coram omnibus hominibus (Epistula ad Romanos 12, 17)
omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit non est enim potestas nisi a Deo quæ autem sunt a Deo ordinatæ sunt (Epistula ad Romanos 13, 1)
ideo necessitate subditi estote non solum propter iram sed et propter conscientiam (Epistula ad Romanos 13, 5)
ideo enim et tributa præstatis ministri enim Dei sunt in hoc ipsum servientes (Epistula ad Romanos 13, 6)
qui sapit diem Domino sapit et qui manducat Domino manducat gratias enim agit Deo et qui non manducat Domino non manducat et gratias agit Deo (Epistula ad Romanos 14, 6)
scriptum est enim vivo ego dicit Dominus quoniam mihi flectet omne genu et omnis lingua confitebitur Deo (Epistula ad Romanos 14, 11)
itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo (Epistula ad Romanos 14, 12)
qui enim in hoc servit Christo placet Deo et probatus est hominibus (Epistula ad Romanos 14, 18)