1. quæsierunt me qui ante non interrogabant invenerunt qui non quæsierunt me dixi ecce ego ecce ego ad gentem quæ non vocabat nomen meum

2. expandi manus meas tota die ad populum incredulum qui graditur in via non bona post cogitationes suas

3. populus qui ad iracundiam provocat me ante faciem meam semper qui immolant in hortis et sacrificant super lateres

4. qui habitant in sepulchris et in delubris idolorum dormiunt qui comedunt carnem suillam et jus profanum in vasis eorum

5. qui dicunt recede a me non adpropinques mihi quia inmundus es isti fumus erunt in furore meo ignis ardens tota die

6. ecce scriptum est coram me non tacebo sed reddam et retribuam in sinu eorum

7. iniquitates vestras et iniquitates patrum vestrorum simul dicit Dominus qui sacrificaverunt super montes et super colles exprobraverunt mihi et remetiar opus eorum primum in sinu eorum

8. hæc dicit Dominus quomodo si inveniatur granum in botro et dicatur ne dissipes illud quoniam benedictio est sic faciam propter servos meos ut non disperdam totum

9. et educam de Jacob semen et de Juda possidentem montes meos et hereditabunt eam electi mei et servi mei habitabunt ibi

10. et erunt campestria in caulas gregum et vallis Achor in cubile armentorum populo meo qui requisierunt me

11. et vos qui dereliquistis Dominum qui obliti estis montem sanctum meum qui ponitis Fortunæ mensam et libatis super eam

12. numerabo vos in gladio et omnes in cæde corruetis pro eo quod vocavi et non respondistis locutus sum et non audistis et faciebatis malum in oculis meis et quæ nolui elegistis

13. propter hoc hæc dicit Dominus Deus ecce servi mei comedent et vos esurietis ecce servi mei bibent et vos sitietis

14. ecce servi mei lætabuntur et vos confundemini ecce servi mei laudabunt præ exultatione cordis et vos clamabitis præ dolore cordis et præ contritione spiritus ululabitis

15. et dimittetis nomen vestrum in juramentum electis meis et interficiet te Dominus Deus et servos suos vocabit nomine alio

16. in quo qui benedictus est super terram benedicetur in Deo amen et qui jurat in terra jurabit in Deo amen quia oblivioni traditæ sunt angustiæ priores et quia absconditæ sunt ab oculis nostris

17. ecce enim ego creo cælos novos et terram novam et non erunt in memoria priora et non ascendent super cor

18. sed gaudebitis et exultabitis usque in sempiternum in his quæ ego creo quia ecce ego creo Hierusalem exultationem et populum ejus gaudium

19. et exultabo in Hierusalem et gaudebo in populo meo et non audietur in eo ultra vox fletus et vox clamoris

20. non erit ibi amplius infans dierum et senex qui non impleat dies suos quoniam puer centum annorum morietur et peccator centum annorum maledictus erit

21. et ædificabunt domos et habitabunt et plantabunt vineas et comedent fructum earum

22. non ædificabunt et alius habitabit non plantabunt et alius comedet secundum dies enim ligni erunt dies populi mei et opera manuum eorum inveterabunt

23. electis meis non laborabunt frustra neque generabunt in conturbatione quia semen benedictorum Domini est et nepotes eorum cum eis

24. eritque antequam clament ego exaudiam adhuc illis loquentibus ego audiam

25. lupus et agnus pascentur simul et leo et bos comedent paleas et serpenti pulvis panis ejus non nocebunt neque occident in omni monte sancto meo dicit Dominus



Livros sugeridos


“A oração é a efusão de nosso coração no de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.