1. væ qui prædaris nonne et ipse prædaberis et qui spernis nonne et ipse sperneris cum consummaveris deprædationem deprædaberis cum fatigatus desiveris contemnere contemneris

2. Domine miserere nostri te expectavimus esto brachium eorum in mane et salus nostra in tempore tribulationis

3. a voce angeli fugerunt populi ab exaltatione tua dispersæ sunt gentes

4. et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur brucus velut cum fossæ plenæ fuerint de eo

5. magnificatus est Dominus quoniam habitavit in excelso implevit Sion judicio et justitia

6. et erit fides in temporibus tuis divitiæ salutis sapientia et scientia timor Domini ipse thesaurus ejus

7. ecce videntes clamabunt foris angeli pacis amare flebunt

8. dissipatæ sunt viæ cessavit transiens per semitam irritum factum est pactum projecit civitates non reputavit homines

9. luxit et elanguit terra confusus est Libanus et obsorduit et factus est Saron sicut desertum et concussa est Basan et Carmelus

10. nunc consurgam dicit Dominus nunc exaltabor nunc sublevabor

11. concipietis ardorem parietis stipulam spiritus vester ut ignis vorabit vos

12. et erunt populi quasi de incendio cinis spinæ congregatæ igni conburentur

13. audite qui longe estis quæ fecerim et cognoscite vicini fortitudinem meam

14. conterriti sunt in Sion peccatores possedit tremor hypocritas quis poterit habitare de vobis cum igne devorante quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis

15. qui ambulat in justitiis et loquitur veritates qui proicit avaritiam ex calumnia et excutit manus suas ab omni munere qui obturat aures suas ne audiat sanguinem et claudit oculos suos ne videat malum

16. iste in excelsis habitabit munimenta saxorum sublimitas ejus panis ei datus est aquæ ejus fideles sunt

17. regem in decore suo videbunt oculi ejus cernent terram de longe

18. cor tuum meditabitur timorem ubi est litteratus ubi legis verba ponderans ubi doctor parvulorum

19. populum inpudentem non videbis populum alti sermonis ita ut non possis intellegere disertitudinem linguæ ejus in quo nulla est sapientia

20. respice Sion civitatem sollemnitatis nostræ oculi tui videbunt Hierusalem habitationem opulentam tabernaculum quod nequaquam transferri poterit nec auferentur clavi ejus in sempiternum et omnes funiculi ejus non rumpentur

21. quia solummodo ibi magnificus Dominus noster locus fluviorum rivi latissimi et patentes non transibit per eum navis remigum neque trieris magna transgredietur eum

22. Dominus enim judex noster Dominus legifer noster Dominus rex noster ipse salvabit nos

23. laxati sunt funiculi tui sed non prævalebunt sic erit malus tuus ut dilatare signum non queas tunc dividentur spolia prædarum multarum claudi diripient rapinam

24. nec dicet vicinus elangui populus qui habitat in ea auferetur ab eo iniquitas



Livros sugeridos


“O amor e o temor devem sempre andar juntos. O temor sem amor torna-se covardia. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.