1. Vae, qui praedaris, cum nemo te praedatus sit; qui devastas, cum nemo te devastaverit! Cum consummaveris depraedationem, depraedaberis; cum perfeceris devastationem, te devastabunt.

2. Domine, miserere nostri, te enim exspectavimus; esto brachium nostrum in mane et salus nostra in tempore tribulationis.

3. A voce fragoris fugerunt populi, ab exaltatione tua dispersae sunt gentes.

4. Et congregabuntur spolia, sicut colligitur bruchus; sicut discurrunt locustae, ad ea discurritur.

5. Sublimis est Dominus, quoniam habitat in excelso; implet Sion iudicio et iustitia.

6. Et erit firmitas in temporibus tuis; divitiae salutis sapientia et scientia: timor Domini ipse est thesaurus eius.

7. Ecce praecones clamabunt foris, angeli pacis amare flebunt.

8. Dissipatae sunt viae, cessavit transiens per semitam; irritum fecit pactum, reiecit testes, non reputavit homines.

9. Luget et elanguescit terra, confusus est Libanus et obsorduit, et factus est Saron sicut desertum, et exaruerunt Basan et Carmelus.

10. “Nunc consurgam, dicit Dominus, nunc exaltabor, nunc sublevabor.

11. Concipietis fenum, parietis stipulam; spiritus meus ut ignis vorabit vos.

12. Et erunt populi fornaces calcis: spinae congregatae igne comburentur.

13. Audite, qui longe estis, quae fecerim, et cognoscite, vicini, fortitudinem meam”.

14. Conterriti sunt in Sion peccatores, possedit tremor impios. Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante? Quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis?

15. Qui ambulat in iustitiis et loquitur aequitates, qui reicit lucra ex rapinis et excutit manus suas, ne munera accipiat, qui obturat aures suas, ne audiat sanguinem, et claudit oculos suos, ne videat malum:

16. iste in excelsis habitabit, munimenta saxorum refugium eius; panis ei datus est, aquae eius fideles sunt.

17. Regem in decore suo videbunt oculi tui, cernent terram longinquam.

18. Cor tuum cum timore inquiret: “Ubi est scriba? Ubi ponderator? Ubi computator turrium?”.

19. Populum impudentem non videbis, populum profundi sermonis, ininterpretabilis, linguae barbarae absque intellegentia.

20. Respice Sion civitatem sollemnitatum nostrarum! Oculi tui videbunt Ierusalem, habitationem securam, tabernaculum quod nequaquam transferri poterit; nec auferentur clavi eius in sempiternum, et omnes funiculi eius non rumpentur.

21. Quia ibi potens Dominus pro nobis loco fluviorum, rivorum late patentium; non transibit ibi navis remigum, neque navis magna transgredietur eum.

22. Dominus enim iudex noster, Dominus legifer noster, Dominus rex noster: ipse salvabit nos.

23. Laxati sunt funiculi tui nec sustinent malum suum, ut dilatare velum non queant. Tunc divident caeci praedam multam; claudi diripient rapinam.

24. Nec dicet incola: “Elangui”. Populus, qui habitat in ea, auferetur ab eo iniquitas.





“E’ na dor que o amor se torna mais forte.” São Padre Pio de Pietrelcina