1. væ Arihel Arihel civitas quam circumdedit David additus est annus ad annum sollemnitates evolutæ sunt

2. et circumvallabo Arihel et erit tristis et mærens et erit mihi quasi Arihel

3. et circumdabo quasi spheram in circuitu tuo et jaciam contra te aggerem et munimenta ponam in obsidionem tuam

4. humiliaberis de terra loqueris et de humo audietur eloquium tuum et erit quasi pythonis de terra vox tua et de humo eloquium tuum mussitabit

5. et erit sicut pulvis tenuis multitudo ventilantium te et sicut favilla pertransiens multitudo eorum qui contra te prævaluerunt

6. eritque repente confestim a Domino exercituum visitabitur in tonitru et commotione terræ et voce magna turbinis et tempestatis et flammæ ignis devorantis

7. et erit sicut somnium visionis nocturnæ multitudo omnium gentium quæ dimicaverunt contra Arihel et omnes qui militaverunt et obsederunt et prævaluerunt adversus eam

8. et sicuti somniat esuriens et comedit cum autem fuerit expertus vacua est anima ejus et sicut somniat sitiens et bibit et postquam fuerit expergefactus lassus adhuc sitit et anima ejus vacua est sic erit multitudo omnium gentium quæ dimicaverunt contra montem Sion

9. obstupescite et admiramini fluctuate et vacillate inebriamini et non a vino movemini et non ebrietate

10. quoniam miscuit vobis Dominus spiritum soporis claudet oculos vestros prophetas et principes vestros qui vident visiones operiet

11. et erit vobis visio omnium sicut verba libri signati quem cum dederint scienti litteras dicent lege istum et respondebit non possum signatus est enim

12. et dabitur liber nescienti litteras diceturque ei lege et respondebit nescio litteras

13. et dixit Dominus eo quod adpropinquat populus iste ore suo et labiis suis glorificat me cor autem ejus longe est a me et timuerunt me mandato hominum et doctrinis

14. ideo ecce ego addam ut admirationem faciam populo huic miraculo grandi et stupendo peribit enim sapientia a sapientibus ejus et intellectus prudentium ejus abscondetur

15. væ qui profundi estis corde ut a Domino abscondatis consilium quorum sunt in tenebris opera et dicunt quis videt nos et quis novit nos

16. perversa est hæc vestra cogitatio quasi lutum contra figulum cogitet et dicat opus factori suo non fecisti me et figmentum dicat fictori suo non intellegis

17. nonne adhuc in modico et in brevi convertetur Libanus in Chermel et Chermel in saltum reputabitur

18. et audient in die illa surdi verba libri et de tenebris et caligine oculi cæcorum videbunt

19. et addent mites in Domino lætitiam et pauperes homines in Sancto Israël exultabunt

20. quoniam defecit qui prævalebat consummatus est inlusor et succisi sunt omnes qui vigilabant super iniquitatem

21. qui peccare faciebant homines in verbo et arguentem in porta subplantabant et declinaverunt frustra a justo

22. propter hoc hæc dicit Dominus ad domum Jacob qui redemit Abraham non modo confundetur Jacob nec modo vultus ejus erubescet

23. sed cum viderit filios suos opera manuum mearum in medio sui sanctificantes nomen meum et sanctificabunt Sanctum Jacob et Deum Israël prædicabunt

24. et scient errantes spiritu intellectum et mussitatores discent legem





“Nas tentações, combata com coragem! Nas quedas, humilhe-se mas não desanime!” São Padre Pio de Pietrelcina