1. et dices in illa die confitebor tibi Domine quoniam iratus es mihi conversus est furor tuus et consolatus es me

2. ecce Deus salvator meus fiducialiter agam et non timebo quia fortitudo mea et laus mea Dominus Deus et factus est mihi in salutem

3. haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris

4. et dicetis in illa die confitemini Domino et invocate nomen ejus notas facite in populis adinventiones ejus mementote quoniam excelsum est nomen ejus

5. cantate Domino quoniam magnifice fecit adnuntiate hoc in universa terra

6. exulta et lauda habitatio Sion quia magnus in medio tui Sanctus Israël



Livros sugeridos


“Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.