1. David. ALEPH. Noli aemulari in malignantibus neque zelaveris facientes iniquitatem,

2. quoniam tamquam fenum velociter arescent et quemadmodum herba virens decident.

3. BETH. Spera in Domino et fac bonitatem, et inhabitabis terram et pasceris in fide.

4. Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui.

5. GHIMEL. Committe Domino viam tuam et spera in eo, et ipse faciet;

6. et educet quasi lumen iustitiam tuam et iudicium tuum tamquam meridiem.

7. DALETH. Quiesce in Domino et exspecta eum; noli aemulari in eo, qui prosperatur in via sua, in homine, qui molitur insidias.

8. HE. Desine ab ira et derelinque furorem, noli aemulari, quod vertit ad malum,

9. quoniam qui malignantur, exterminabuntur, sustinentes autem Dominum ipsi hereditabunt terram.

10. VAU. Et adhuc pusillum et non erit peccator, et quaeres locum eius et non invenies.

11. Mansueti autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis.

12. ZAIN. Insidiabitur peccator iusto et stridebit super eum dentibus suis.

13. Dominus autem irridebit eum, quoniam prospicit quod veniet dies eius.

14. HETH. Gladium evaginaverunt peccatores, intenderunt arcum suum, ut deiciant pauperem et inopem, ut trucident recte ambulantes in via.

15. Gladius eorum intrabit in corda ipsorum, et arcus eorum confringetur.

16. TETH. Melius est modicum iusto super divitias peccatorum multas,

17. quoniam brachia peccatorum conterentur, confirmat autem iustos Dominus.

18. IOD. Novit Dominus dies immaculatorum, et hereditas eorum in aeternum erit.

19. Non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur.

20. CAPH. Quia peccatores peribunt, inimici vero Domini ut decor camporum deficient, quemadmodum fumus deficient.

21. LAMED. Mutuatur peccator et non solvet, iustus autem miseretur et tribuet.

22. Quia benedicti eius hereditabunt terram, maledicti autem eius exterminabuntur.

23. MEM. A Domino gressus hominis confirmantur, et viam eius volet.

24. Cum ceciderit, non collidetur, quia Dominus sustentat manum eius.

25. NUN. Iunior fui et senui et non vidi iustum derelictum nec semen eius quaerens panem.

26. Tota die miseretur et commodat, et semen illius in benedictione erit.

27. SAMECH. Declina a malo et fac bonum, et inhabitabis in saeculum saeculi,

28. quia Dominus amat iudicium et non derelinquet sanctos suos. AIN. Iniusti in aeternum disperibunt, et semen impiorum exterminabitur.

29. Iusti autem hereditabunt terram et inhabitabunt in saeculum saeculi super eam.

30. PHE. Os iusti meditabitur sapientiam, et lingua eius loquetur iudicium;

31. lex Dei eius in corde ipsius, et non vacillabunt gressus eius.

32. SADE. Considerat peccator iustum et quaerit mortificare eum;

33. Dominus autem non derelinquet eum in manibus eius nec damnabit eum, cum iudicabitur illi.

34. COPH. Exspecta Dominum et custodi viam eius, et exaltabit te, ut hereditate capias terram; cum exterminabuntur peccatores, videbis.

35. RES. Vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedrum virentem;

36. et transivi, et ecce non erat, et quaesivi eum, et non est inventus.

37. SIN. Observa innocentiam et vide aequitatem, quoniam est posteritas homini pacifico.

38. Iniusti autem disperibunt simul, posteritas impiorum exterminabitur.

39. TAU. Salus autem iustorum a Domino, et protector eorum in tempore tribulationis.

40. Et adiuvabit eos Dominus et liberabit eos et eruet eos a peccatoribus et salvabit eos, quia speraverunt in eo.



Livros sugeridos


“O temor e a confiança devem dar as mãos e proceder como irmãos. Se nos damos conta de que temos muito temor devemos recorrer à confiança. Se confiamos excessivamente devemos ter um pouco de temor”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.