Mosaico decorativo

1. laus cantici David in die ante sabbatum quando inhabitata est terra Dominus regnavit decore indutus est indutus est Dominus fortitudine et præcinxit se etenim firmavit orbem terræ qui non commovebitur

1. PSALMUS. Canticum. Pro die Sabbati.

2. parata sedis tua ex tunc a sæculo tu es

2. Bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo, Altissime,

3. elevaverunt flumina Domine elevaverunt flumina vocem suam elevabunt flumina fluctus suos

3. annuntiare mane misericordiam tuam et veritatem tuam per noctem

4. a vocibus aquarum multarum mirabiles elationes maris mirabilis in altis Dominus

4. in decachordo et psalterio, cum cantico in cithara.

5. testimonia tua credibilia facta sunt nimis domum tuam decet sanctitudo Domine in longitudine dierum

5. Quia delectasti me, Domine, in factura tua, et in operibus manuum tuarum exsultabo.

6.

6. Quam magnificata sunt opera tua, Domine: nimis profundae factae sunt cogitationes tuae.

7.

7. Vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelleget haec.

8.

8. Cum germinaverint peccatores sicut fenum, et floruerint omnes, qui operantur iniquitatem, hoc tamen erit ad interitum in saeculum saeculi;

9.

9. tu autem altissimus in aeternum, Domine.

10.

10. Quoniam ecce inimici tui, Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt, et dispergentur omnes, qui operantur iniquitatem.

11.

11. Exaltabis sicut unicornis cornu meum, perfusus sum oleo uberi.

12.

12. Et despiciet oculus meus inimicos meos, et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea. -

13.

13. Iustus ut palma florebit, sicut cedrus Libani succrescet.

14.

14. Plantati in domo Domini, in atriis Dei nostri florebunt.

15.

15. Adhuc fructus dabunt in senecta, uberes et bene virentes erunt,

16.

16. ut annuntient quoniam rectus Dominus, refugium meum, et non est iniquitas in eo.



Leia a Bíblia em um Ano

Junte-se a nossa comunidade e complete a leitura de toda a Bíblia em 365 dias. Um caminho estruturado e inspirador para aprofundar sua fé e conhecimento das Escrituras.