Mosaico decorativo

1. in finem pro populo qui a sanctis longe factus est David in tituli inscriptione cum tenuerunt eum Allophili in Geth

1. Magistro chori. Fidibus. Maskil. David.

2. miserere mei Deus quoniam conculcavit me homo tota die inpugnans tribulavit me

2. Auribus percipe, Deus, orationem meam et ne abscondaris a deprecatione mea;

3. conculcaverunt me inimici mei tota die quoniam multi bellantes adversum me

3. intende mihi et exaudi me. Excussus sum in meditatione mea et conturbatus sum

4. ab altitudine diei timebo ego vero in te sperabo

4. a voce inimici et a tribulatione peccatoris. Quoniam devolverunt in me iniquitatem et in ira molesti erant mihi.

5. in Deo laudabo sermones meos in Deo speravi non timebo quid faciat mihi caro

5. Cor meum torquetur intra me, et formido mortis cecidit super me.

6. tota die verba mea execrabantur adversum me omnia consilia eorum in malum

6. Timor et tremor venerunt super me, et contexit me pavor. -

7. inhabitabunt et abscondent ipsi calcaneum meum observabunt sicut sustinuerunt animam meam

7. Et dixi: “Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo et requiescam?

8. pro nihilo salvos facies illos in ira populos confringes Deus

8. Ecce elongabo fugiens et manebo in solitudine.

9. vitam meam adnuntiavi tibi posuisti lacrimas meas in conspectu tuo sicut et in promissione tua

9. Exspectabo eum, qui salvum me faciat a spiritu procellae et tempestate”.

10. tunc convertentur inimici mei retrorsum in quacumque die invocavero te ecce cognovi quoniam Deus meus es

10. Dissipa, Domine, divide linguas eorum, quoniam vidi violentiam et contentionem in civitate.

11. in Deo laudabo verbum in Domino laudabo sermonem in Deo speravi non timebo quid faciat mihi homo

11. Die ac nocte circumeunt eam super muros eius,

12. in me sunt Deus vota tua quæ reddam laudationes tibi

12. iniquitas et labor et insidiae in medio eius; et non defecit de plateis eius fraudulentia et dolus.

13. quoniam eripuisti animam meam de morte et pedes meos de lapsu ut placeam coram Deo in lumine viventium

13. Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique; et si is qui oderat me, super me magnificatus fuisset, abscondissem me forsitan ab eo.

14.

14. Tu vero, homo coaequalis meus, familiaris meus et notus meus,

15.

15. qui simul habuimus dulce consortium: in domo Dei ambulavimus in concursu.

16.

16. Veniat mors super illos, et descendant in infernum viventes, quoniam nequitiae in habitaculis eorum, in medio eorum.

17.

17. Ego autem ad Deum clamabo, et Dominus salvabit me.

18.

18. Vespere et mane et meridie meditabor et ingemiscam, et exaudiet vocem meam.

19.

19. Redimet in pace animam meam ab his, qui impugnant me, quoniam in multis sunt adversum me.

20.

20. Exaudiet Deus et humiliabit illos, qui est ante saecula. Non enim est illis commutatio, et non timuerunt Deum.

21.

21. Extendit manum suam in socios; contaminavit foedus suum.

22.

22. Lene super butyrum est os eius, pugna autem cor illius: molliti sunt sermones eius super oleum, et ipsi sunt gladii destricti. -

23.

23. Iacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet; non dabit in aeternum fluctuationem iusto.

24.

24. Tu vero, Deus, deduces eos in puteum interitus. Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos; ego autem sperabo in te, Domine.



Leia a Bíblia em um Ano

Junte-se a nossa comunidade e complete a leitura de toda a Bíblia em 365 dias. Um caminho estruturado e inspirador para aprofundar sua fé e conhecimento das Escrituras.