Liber Psalmorum, 113
1. alleluja in exitu Israël de Ægypto domus Jacob de populo barbaro
1. ALLELUIA. Laudate, pueri Domini, laudate nomen Domini.
2. facta est Judæa sanctificatio ejus Israël potestas ejus
2. Sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc et usque in saeculum.
3. mare vidit et fugit Jordanis conversus est retrorsum
3. A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini.
4. montes exultaverunt ut arietes colles sicut agni ovium
4. Excelsus super omnes gentes Dominus, super caelos gloria eius.
5. quid est tibi mare quod fugisti et tu Jordanis quia conversus es retrorsum
5. Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat
6. montes exultastis sicut arietes et colles sicut agni ovium
6. et se inclinat, ut respiciat in caelum et in terram?
7. a facie Domini mota est terra a facie Dei Jacob
7. Suscitans de terra inopem, de stercore erigens pauperem,
8. qui convertit petram in stagna aquarum et rupem in fontes aquarum
8. ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui.
9. non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam
9. Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum laetantem.
10. super misericordia tua et veritate tua nequando dicant gentes ubi est Deus eorum
10.
11. Deus autem noster in cælo omnia quæcumque voluit fecit
11.
12. simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum
12.
13. os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt
13.
14. aures habent et non audient nares habent et non odorabuntur
14.
15. manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt non clamabunt in gutture suo
15.
16. similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis
16.
17. domus Israël speravit in Domino adiutor eorum et protector eorum est
17.
18. domus Aaron speravit in Domino adiutor eorum et protector eorum est
18.
19. qui timent Dominum speraverunt in Domino adiutor eorum et protector eorum est
19.
20. Dominus memor fuit nostri et benedixit nobis benedixit domui Israël benedixit domui Aaron
20.
21. benedixit omnibus qui timent Dominum pusillis cum majoribus
21.
22. adiciat Dominus super vos super vos et super filios vestros
22.
23. benedicti vos Domino qui fecit cælum et terram
23.
24. cælum cæli Domino terram autem dedit filiis hominum
24.
25. non mortui laudabunt te Domine neque omnes qui descendunt in infernum
25.
26. sed nos qui vivimus benedicimus Domino ex hoc nunc et usque in sæculum
26.
