aaaaa

1. ecce enim dies veniet succensa quasi caminus et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula et inflammabit eos dies veniens dicit Dominus exercituum quæ non relinquet eis radicem et germen

2. et orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiæ et sanitas in pinnis ejus et egrediemini et salietis sicut vituli de armento

3. et calcabitis impios cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum in die qua ego facio dicit Dominus exercituum

4. mementote legis Mosi servi mei quam mandavi ei in Choreb ad omnem Israël præcepta et judicia

5. ecce ego mittam vobis Heliam prophetam antequam veniat dies Domini magnus et horribilis

6. et convertet cor patrum ad filios et cor filiorum ad patres eorum ne forte veniam et percutiam terram anathemate




“O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito.” São Padre Pio de Pietrelcina