Mosaico decorativo

1. psalmus cantici in die sabbati

1. Qui habitat in protectione Altissimi, sub umbra Omnipotentis commorabitur.

2. bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime

2. Dicet Domino: “Refugium meum et fortitudo mea, Deus meus, sperabo in eum”.

3. ad adnuntiandum mane misericordiam tuam et veritatem tuam per noctem

3. Quoniam ipse liberabit te de laqueo venantium et a verbo maligno.

4. in decacordo psalterio cum cantico in cithara

4. Alis suis obumbrabit tibi, et sub pennas eius confugies; scutum et lorica veritas eius.

5. quia delectasti me Domine in factura tua et in operibus manuum tuarum exultabo

5. Non timebis a timore nocturno, a sagitta volante in die,

6. quam magnificata sunt opera tua Domine nimis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ

6. a peste perambulante in tenebris, ab exterminio vastante in meridie.

7. vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget hæc

7. Cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis; ad te autem non appropinquabit.

8. cum exorti fuerint peccatores sicut fænum et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem ut intereant in sæculum sæculi

8. Verumtamen oculis tuis considerabis et retributionem peccatorum videbis.

9. tu autem Altissimus in æternum Domine

9. Quoniam tu es, Domine, refugium meum. Altissimum posuisti habitaculum tuum.

10. quoniam ecce inimici tui Domine quoniam ecce inimici tui peribunt et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem

10. Non accedet ad te malum, et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo,

11. et exaltabitur sicut unicornis cornu meum et senectus mea in misericordia uberi

11. quoniam angelis suis mandabit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis.

12. et despexit oculus meus inimicis meis et insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea

12. In manibus portabunt te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.

13. justus ut palma florebit ut cedrus Libani multiplicabitur

13. Super aspidem et basiliscum ambulabis et conculcabis leonem et draconem.

14. plantati in domo Domini in atriis Dei nostri florebunt

14. Quoniam mihi adhaesit, liberabo eum; suscipiam eum, quoniam cognovit nomen meum.

15. adhuc multiplicabuntur in senecta uberi et bene patientes erunt

15. Clamabit ad me, et ego exaudiam eum; cum ipso sum in tribulatione; eripiam eum et glorificabo eum.

16. ut adnuntient quoniam rectus Dominus Deus noster et non est iniquitas in eo

16. Longitudine dierum replebo eum et ostendam illi salutare meum.



Leia a Bíblia em um Ano

Junte-se a nossa comunidade e complete a leitura de toda a Bíblia em 365 dias. Um caminho estruturado e inspirador para aprofundar sua fé e conhecimento das Escrituras.