1. ut autem sero factum est festinaverunt servi illius ad hospitia sua et conclusit Bagao ostia cubiculi et abiit

2. erant autem omnes fatigati a vino

3. eratque Judith sola in cubiculo

4. porro Holofernis jacebat in lecto nimia ebrietate sopitus

5. dixitque Judith puellæ suæ ut staret foras ante cubiculum et observaret

6. stetitque Judith ante lectum orans cum lacrimis et labiorum motu in silentio

7. dicens confirma me Domine Deus Israël et respice in hac hora ad opera manuum mearum ut sicut promisisti Hierusalem civitatem tuam erigas et hoc quod credens per te posse fieri cogitavi perficiam

8. et hæc cum dixisset accessit ad columnam quæ erat ad caput lectuli ejus et pugionem ejus qui in ea ligatus pendebat exsolvit

9. cumque evaginasset illud adprehendit comam capitis ejus et ait confirma me Domine Deus Israël in hac hora

10. et percussit bis in cervicem ejus et abscidit caput ejus et abstulit conopeum ejus a columnis et evolvit corpus ejus truncum

11. et post pusillum exivit et tradidit caput Holofernis ancillæ suæ et jussit ut mitteret illud in peram suam

12. et exierunt duæ secundum consuetudinem suam quasi ad orationem et transierunt castra et gyrantes vallem venerunt ad portam civitatis

13. et dixit Judith a longe custodibus murorum aperite portas quoniam nobiscum est Deus qui fecit virtutem in Israël

14. et factum est cum audissent viri vocem ejus vocaverunt presbyteros civitatis

15. et concurrerunt ad eam omnes a minimo usque ad maximum quoniam speraverunt eam jam non esse venturam

16. et accendentes luminaria congyraverunt circa eam universi illa autem ascendens in eminentiori loco jussit fieri silentium cumque omnes tacuissent

17. dixit Judith laudate Dominum Deum nostrum qui non deseruit sperantes in se

18. et in me ancillam suam adimplevit misericordiam suam quam promisit domui Israël et interfecit in manu mea hostem populi sui in hac nocte

19. et proferens de pera caput Holofernis ostendit illis dicens ecce caput Holofernis principis militiæ Assyriorum et ecce conopeum illius in quo recumbebat in ebrietate sua ubi et per manum feminæ percussit illum Dominus Deus noster

20. vivit autem ipse Dominus quoniam custodivit me angelus ejus et hinc euntem et ibi commorantem et inde huc revertentem et non permisit me ancillam suam Dominus coinquinari sed sine pollutione peccati revocavit me vobis gaudentem in victoria sua in evasione mea in liberatione vestra

21. confiteamur illi omnes quoniam bonus quoniam in sæculum misericordia ejus

22. universi autem adorantes Dominum dixerunt ad eam benedixit te Dominus in virtute sua quia per te ad nihilum redegit inimicos nostros

23. porro Ozias princeps populi Israël dixit ad eam benedicta es tu filia a Domino Deo excelso præ omnibus mulieribus super terram

24. benedictus Dominus qui creavit cælum et terram qui te direxit in vulnere capitis principis inimicorum nostrorum

25. quia hodie nomen tuum ita magnificavit ut non recedat laus tua de ore hominum qui memores fuerint virtutis Domini in æternum pro quibus non pepercisti animæ tuæ propter angustias et tribulationem generis tui sed subvenisti ruinæ ante conspectum Dei nostri

26. et dixit omnis populus fiat fiat

27. porro Achior vocatus venit et dixit ei Deus Israël cui tu testimonium dedisti quod ulciscatur de inimicis suis ipse caput omnium incredulorum incidit in hac nocte in manu mea

28. ut probes quia ita est ecce caput Holofernis qui in contemptu superbiæ suæ Deum Israël contempsit et tibi interitum minabatur dicens cum captus fuerit populus Israël gladio perforari præcipiam latera tua

29. videns autem Achior caput Holofernis angustiatus præ pavore cecidit in faciem suam super terram et æstuavit anima ejus

30. postea vero quam resumpto spiritu recreatus est procidit ad pedes ejus et adoravit eam et dixit

31. benedicta tu Deo tuo in omni tabernaculo Jacob quoniam in omni gente quæ audierit nomen tuum magnificabit Deum Israël super te





“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina