Liber I Paralipomenon, 29
1. locutusque est David rex ad omnem ecclesiam Salomonem filium meum unum elegit Deus adhuc puerum et tenellum opus autem grande est neque enim homini præparatur habitatio sed Deo
2. ego autem totis viribus meis præparavi inpensas domus Dei mei aurum ad vasa aurea et argentum in argentea æs in ænea ferrum in ferrea lignum ad lignea lapides onychinos et quasi stibinos et diversorum colorum omnem pretiosum lapidem et marmor parium abundantissime
3. et super hæc quæ obtuli in domum Dei mei de peculio meo aurum et argentum do in templum Dei mei exceptis his quæ paravi in ædem sanctam
4. tria milia talenta auri de auro Ophir et septem milia talentorum argenti probatissimi ad deaurandos parietes templi
5. ut ubicumque opus est aurum de auro et ubicumque opus est argentum argenti opera fiant per manus artificum et si quis sponte offert impleat manum suam hodie et offerat quod voluerit Domino
6. polliciti sunt itaque principes familiarum et proceres tribuum Israël tribuni quoque et centuriones et principes possessionum regis
7. dederuntque in opera domus Dei auri talenta quinque milia et solidos decem milia argenti talenta decem milia et æris talenta decem et octo milia ferri quoque centum milia talentorum
8. et apud quemcumque inventi sunt lapides dederunt in thesaurum domus Domini per manum Jeihel Gersonitis
9. lætatusque est populus cum vota sponte promitterent quia corde toto offerebant ea Domino sed et David rex lætatus est gaudio magno
10. et benedixit Domino coram universa multitudine et ait benedictus es Domine Deus Israël patris nostri ab æterno in æternum
11. tua est Domine magnificentia et potentia et gloria atque victoria et tibi laus cuncta enim quæ in cælo sunt et in terra tua sunt tuum Domine regnum et tu es super omnes principes
12. tuæ divitiæ et tua est gloria tu dominaris omnium in manu tua virtus et potentia in manu tua magnitudo et imperium omnium
13. nunc igitur Deus noster confitemur tibi et laudamus nomen tuum inclitum
14. quis ego et quis populus meus ut possimus hæc tibi universa promittere tua sunt omnia et quæ de manu tua accepimus dedimus tibi
15. peregrini enim sumus coram te et advenæ sicut omnes patres nostri dies nostri quasi umbra super terram et nulla est mora
16. Domine Deus noster omnis hæc copia quam paravimus ut ædificaretur domus nomini sancto tuo de manu tua est et tua sunt omnia
17. scio Deus meus quod probes corda et simplicitatem diligas unde et ego in simplicitate cordis mei lætus obtuli universa hæc et populum tuum qui hic reppertus est vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria
18. Domine Deus Abraham et Isaac et Israël patrum nostrorum custodi in æternum hanc voluntatem cordis eorum et semper in venerationem tui mens ista permaneat
19. Salomoni quoque filio meo da cor perfectum ut custodiat mandata tua testimonia tua cærimonias tuas et faciat universa et ædificet ædem cujus inpensas paravi
20. præcepit autem David universæ ecclesiæ benedicite Domino Deo nostro et benedixit omnis ecclesia Domino Deo patrum suorum et inclinaverunt se et adoraverunt Deum et deinde regem
21. immolaveruntque victimas Domino et obtulerunt holocausta die sequenti tauros mille arietes mille agnos mille cum libaminibus suis et universo ritu abundantissime in omnem Israël
22. et comederunt et biberunt coram Domino in die illo cum grandi lætitia et unxerunt secundo Salomonem filium David unxerunt autem Domino in principem et Sadoc in pontificem
23. seditque Salomon super solium Domini in regem pro David patre suo et cunctis placuit et paruit illi omnis Israël
24. sed et universi principes et potentes et cuncti filii regis David dederunt manum et subiecti fuerunt Salomoni regi
25. magnificavit ergo Dominus Salomonem super omnem Israël et dedit illi gloriam regni qualem nullus habuit ante eum rex Israël
26. igitur David filius Isai regnavit super universum Israël
27. et dies quibus regnavit super Israël fuerunt quadraginta anni in Hebron regnavit septem annis et in Hierusalem triginta tribus
28. et mortuus est in senectute bona plenus dierum et divitiis et gloria regnavitque Salomon filius ejus pro eo
29. gesta autem David regis priora et novissima scripta sunt in libro Samuhel videntis et in libro Nathan prophetæ atque in volumine Gad videntis
30. universique regni ejus et fortitudinis et temporum quæ transierunt sub eo sive in Israël sive in cunctis regnis terrarum