1. tunc Tobias respondit patri suo et dixit omnia quæcumque præcepisti mihi faciam pater

1. Tunc Thobias respondens Thobi patri suo dixit: “Omnia, quaecumque mihi praecepisti, pater, faciam.

2. quomodo autem hanc pecuniam inquiram ignoro ille me nescit neque ego illum quod signum dabo illi sed neque viam qua pergatur illuc aliquando cognovi

2. Quomodo autem potero hanc pecuniam recipere ab illo? Neque ille me novit, neque ego novi illum. Quod signum dabo illi, ut me cognoscat et credat et det mihi hanc pecuniam? Sed neque vias, quae ad Mediam, novi, ut eam illuc”.

3. tunc pater suus respondit illi et dixit chirografum quidem ejus penes me habeo quem dum illi ostenderis statim restituet

3. Tunc respondens Thobi Thobiae filio suo dixit: “Chirographum dedit mihi, et chirographum meum dedi illi et divisi in duas partes, et unusquisque unam accepimus, et posui cum ipsa pecunia. Et ecce nunc anni sunt viginti, ex quibus penes illum commendavi hanc pecuniam. Et nunc, fili, inquire tibi hominem fidelem, qui eat tecum, et dabimus illi mercedem, donec venias. Et, dum vivo, recipe pecuniam ab illo”.

4. sed perge nunc et inquire tibi aliquem fidelem virum qui eat tecum salva mercede sua dum adhuc vivo ut recipias ea

4. Et exiit Thobias quaerere hominem, qui iret cum ipso in Mediam et qui haberet notitiam viae. Et invenit Raphael angelum stantem ante ipsum et nesciebat illum angelum Dei esse.

5. tunc egressus Tobias invenit juvenem splendidum stantem præcinctum et quasi paratum ad ambulandum

5. Et dixit illi: “Unde es, iuvenis?”. Et dixit illi: “Ex filiis Israel fratribus tuis et veni huc, ut operer”. Et dixit illi Thobias: “Nosti viam, quae ducit in Mediam?”.

6. et ignorans quod angelus Dei esset salutavit eum et dixit unde te habemus bone juvenis

6. Et ille dixit: “Utique, aliquotiens fui ibi et habeo notitiam et scio omnes vias et aliquotiens ibam in Mediam et manebam penes Gabael fratrem nostrum, qui commoratur in Rages Mediae, et abest iter bidui statuti ex Ecbatanis usque Rages. Nam posita est in monte et Ecbatana in medio campo”.

7. at ille respondit ex filiis Israël et Tobias dixit ei nosti viam quæ ducit in regionem Medorum

7. Et dixit illi Thobias: “Sustine me, iuvenis, donec intrans patri meo nuntiem. Necessarium est enim mihi, ut eas mecum, et dabo tibi mercedem tuam”.

8. cui respondit novi et omnia itinera ejus frequenter ambulavi et mansi apud Gabelum fratrem nostrum qui moratur in Rages civitate Medorum quæ posita est in monte Exbathanis

8. Et dixit illi: “Ecce sustineo; tantum noli tardare”.

9. cui Tobias ait sustine me obsecro donec hæc ipsa nuntiem patri meo

9. Et introiens Thobias renuntiavit Thobi patri suo et dixit ei: “Ecce inveni hominem ex fratribus nostris, de filiis Israel, qui eat mecum”. Et dixit illi: “Roga mihi hominem, ut sciam quid sit genus eius, et ex qua tribu sit et an fidelis sit, ut eat tecum, fili”.

10. tunc ingressus indicavit universa hæc patri suo super quæ admiratus pater rogat ut introiret ad eum

10. Et exivit Thobias et vocavit illum et dixit ei: “Iuvenis, pater te rogat”. Et introivit ad eum, et prior Thobis salutavit eum. Et ille dixit ei: “Gaudium tibi magnum sit!”. Et respondens Thobi dixit illi: “Quid mihi adhuc gaudium est? Homo sum inutilis oculis et non video lumen caelorum, sed in tenebris positus sum sicut mortui, qui non amplius vident lumen. Vivus ego sum inter mortuos. Vocem hominum audio et ipsos non video”. Et dixit ei: “Forti esto animo; in proximo est, ut a Deo cureris. Forti animo esto!”. Et respondit illi Thobi: “Thobias filius meus vult ire in Mediam. Nonne poteris ire cum illo et ducere illum? Et dabo tibi mercedem tuam, frater”. Et dixit illi: “Potero ire cum illo, quoniam novi omnes vias et aliquotiens ivi in Mediam et perambulavi omnes campos eius et montes et omnes commeatus scio”.

11. ingressus itaque salutavit eum et dixit gaudium tibi semper sit

11. Et dixit ei: “Frater, ex qua patria es et ex qua tribu? Narra mihi, frater”.

12. et Tobias ait quale mihi gaudium erit qui in tenebris sedeo et lumen cæli non video

12. Et ille dixit: “Quid tibi necesse est tribus?”. Et dixit ei: “Volo scire ex veritate cuius sis et nomen tuum”.

13. cui ait juvenis forti animo esto in proximo est ut a Deo cureris

13. Et dixit: “Ego sum Azarias Ananiae magni filius, ex fratribus tuis”.

14. dixit itaque illi Tobias numquid poteris perducere filium meum ad Gabelum in Rages Medorum et cum redieris restituam tibi mercedem tuam

14. Et dixit illi Thobi: “Salvus et sanus venias, frater, sed ne irascaris, frater, quod voluerim verum scire et patriam tuam. Tu frater meus es et de genere bono et optimo! Noveram Ananiam et Nathan duos filios Semeliae magni; et ipsi mecum ibant in Ierusalem et adorabant ibi mecum et non exerraverunt. Fratres tui viri optimi sunt; ex bona radice es. Et gaudens venias!”.

15. et dixit ei angelus ego eum ducam et reducam ad te

15. Et dixit ei: “Ego tibi dabo mercedis nomine drachmam diurnam et, quaecumque necessaria sunt tibi et filio meo, similiter; et vade cum illo,

16. cui Tobias respondit rogo te indica mihi de qua domo aut de qua tribu es tu

16. et adiciam tibi ad mercedem”.

17. cui Rafaël angelus dixit genus quæris mercennarii an ipsum mercennarium qui cum filio tuo eat

17. Et dixit illi: “Ibo cum illo, ne timueris; salvi ibimus et salvi revertemur ad te, quoniam via tuta est”. Et dixit ei: “Benedictio sit tibi, frater!”. Et vocavit filium suum et dixit illi: “Fili, praepara, quae ad viam, et exi cum fratre tuo. Deus autem, qui in caelo est, protegat vos ibi et reducat vos ad me salvos; et angelus illius comitetur vos cum sanitate, fili!”. Et exiit, ut iret viam suam, et osculatus est patrem suum et matrem. Et dixit illi Thobi: “Vade sanus!”.

18. sed ne forte sollicitum te reddam ego sum Azarias Ananiæ magni filius

18. Et lacrimata est mater illius et dixit Thobi: “Quid dimisisti filium meum? Nonne ipse est virga manus nostrae et ipse intrat et exit coram nobis?

19. et Tobias respondit ex magno genere es tu sed peto ne irascaris quod voluerim cognoscere genus tuum

19. Pecunia ne adveniat pecuniae, sed purgamentum sit filii nostri.

20. dixit autem illi angelus ego sanum ducam et sanum tibi reducam filium tuum

20. Quomodo datum est nos a Domino vivere, hoc sufficiebat nobis”.

21. respondens autem Tobias dixit bene ambuletis et sit Deus in itinere vestro et angelus ejus comitetur vobiscum

21. Et dixit illi: “Noli computare; salvus ibit filius noster et salvus revertetur ad nos, et oculi tui videbunt eum illa die, qua venerit ad te sanus. Ne computaveris, ne timueris de illis, soror.

22. tunc paratis omnibus quæ erant in via portanda fecit Tobias vale patri et matri suæ et ambulaverunt ambo simul

22. Angelus enim bonus ibit cum illo, et bene disponetur via illius, et revertetur sanus”.





“Aquele que procura a vaidade das roupas não conseguirá jamais se revestir com a vida de Jesus Cristo.” São Padre Pio de Pietrelcina