1. cumque reverterentur pervenerunt ad Charram quæ est in medio itinere contra Nineven undecimo die

1. Et abierunt viam suam et pervenerunt Charran, quae est contra Nineven.

2. dixit angelus Tobias frater scis quemadmodum reliquisti patrem tuum

2. Tunc dixit Raphael: “Scis quomodo dereliquerimus patrem tuum.

3. si placet itaque tibi præcedamus et lento gradu insequentur iter nostrum familiæ simul cum coniuge tua et cum animalibus

3. Praecedamus uxorem tuam et praeparemus domum, dum veniunt”.

4. cumque hoc placuisset ut irent dixit Rafaël ad Tobiam tolle tecum ex felle piscis erit enim necessarium tulit itaque Tobias ex felle illo et abierunt

4. Et processerunt ambo pariter. Et dixit illi: “Tolle tecum fel”. Et abiit cum illis canis ex eis, qui sequebantur eum et Thobiam.

5. Anna vero sedebat secus viam in supercilio montis unde respicere poterat de longinquo

5. Et Anna sedebat circumspiciens viam filii sui.

6. et dum ex eodem loco specularetur adventum ejus vidit a longe et ilico agnovit venientem filium suum et currens nuntiavit viro suo dicens ecce venit filius tuus

6. Et cognovit illum venientem et dixit patri eius: “Ecce filius tuus venit et homo, qui cum illo ierat”.

7. dixitque Rafaël ad Tobiam adubi introjeris domum tuam statim adora Dominum Deum tuum et gratias agens ei accede ad patrem tuum et osculare eum

7. Et Raphael dixit Thobiae, antequam appropinquaret patri: “Scio quia oculi eius aperientur.

8. statimque lini super oculos ejus ex felle isto piscis quod portas tecum scias enim quoniam mox aperientur oculi ejus et videbit pater tuus lumen cæli et in aspectu tuo gaudebit

8. Asperge fel piscis in oculis eius; et detrahet medicamentum et decoriabit albugines de oculis eius. Et respiciet pater tuus et videbit lumen”.

9. tunc præcucurrit canis qui simul fuerat in via et quasi nuntius adveniens blandimento suæ caudæ gaudebat

9. Et occurrit ei Anna et irruit collo filii sui et dixit illi: “Fili, video te; amodo moriar!”. Et lacrimata est.

10. unde contigit ut exsurgens cæcus pater cœpit offendens pedibus currere et data manu puero occurrit in obviam filio suo

10. Et surrexit Thobi et offendebat pedibus et egressus est ad ostium atrii. Et occurrit illi Thobias,

11. et suscipiens osculatus est eum cum uxore sua et cœperunt flere præ gaudio

11. et fel piscis in manu sua, et insufflavit in oculis illius et apprehendit illum et dixit: “Forti animo esto, pater!”. Et iniecit medicamentum super eum et imposuit.

12. cumque adorassent Dominum et gratias egissent consederunt

12. Et decoriavit duabus manibus suis albugines ab angulis oculorum illius.

13. tunc sumens Tobias de felle piscis linivit oculos patri suo

13. Et videns filium suum irruit collo eius

14. et sustinens quasi dimidiam fere horam cœpit albugo ex oculis ejus quasi membrana ovi egredi

14. et lacrimatus est et dixit ei: “Video te, fili, lumen oculorum meorum!”. Et dixit: “Benedictus Deus, et benedictum nomen illius magnum, et benedicti omnes sancti angeli eius in omnia saecula,

15. quem adprehendens Tobias traxit ab oculis ejus statimque visum recepit

15. quoniam ipse flagellavit me, et ecce ego video Thobiam filium meum!”. Et introivit Thobi et Anna uxor eius in domum gaudentes et benedicentes Deum toto ore suo pro omnibus, quae sibi evenerant. Et indicavit patri suo Thobias, quoniam perfecta erat via illius bene a Domino Deo, et quia attulerat pecuniam et quemadmodum acceperat Saram filiam Raguel uxorem, et quia ecce venit et ipsa in proximo est portae Nineves. Et gavisi sunt Thobi et Anna

16. et glorificabant Deum ipse videlicet et uxor ejus et omnes qui sciebant eum

16. et exierunt in obviam nurui suae ad portam Nineves. Et videntes Thobin, qui erant in Nineve, venientem et ambulantem cum omni virtute sua et a nemine manu deductum mirabantur,

17. dicebatque Tobias benedico te Domine Deus Israël quoniam tu castigasti me et tu sanasti me et ecce video Tobiam filium meum

17. et confitebatur Thobi et benedicebat magna voce Deum coram illis, quoniam misertus est illius Deus et aperuit oculos eius. Et appropinquavit Thobi ad Saram uxorem Thobiae filii sui et benedixit illi et dixit ei: “Intres sana, filia! Et benedictus Deus tuus, qui adduxit te ad nos, filia! Et benedictus pater tuus et benedictus Thobias filius meus et benedicta tu, filia! Intra in domum tuam sana in benedictione et gaudio; intra, filia!”. In illo die factum est gaudium omnibus Iudaeis, qui erant in Nineve.

18. ingressa est etiam post septem dies Sarra uxor filii ejus et omnes familiæ et pecora sana et cameli et pecunia multa uxoris sed et alia pecunia quam receperat a Gabelo

18. Et venerunt Achicarus et Nadab ex fratribus illius gaudentes ad Thobiam. Et consummatae sunt nuptiae cum gaudio septem diebus, et data sunt illi munera multa.





“Que Nossa Mãe do Céu tenha piedade de nós e com um olhar maternal levante-nos, purifique-nos e eleve-nos a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina