1. cum vero moras faceret Tobias causa nuptiarum sollicitus erat pater ejus Tobias dicens putas quare moratur filius meus aut quare detentus est ibi

1. Et cotidie ex illo die computabat Thobi dies, in quibus iret et in quibus reverteretur filius eius. Et, postquam consummati sunt dies, et filius eius non veniebat,

2. putasne Gabelus mortuus est et nemo illi reddet pecuniam

2. dixit: “Numquid detentus est ibi? Aut numquid Gabael mortuus est, et nemo illi reddit pecuniam?”.

3. cœpit autem contristari nimis ipse et Anna uxor ejus cum eo et cœperunt ambo simul flere eo quod die statuto minime reverteretur filius eorum ad eos

3. Et contristari coepit.

4. flebat igitur mater ejus inremediabilibus lacrimis atque dicebat heu heu me fili mi ut quid te misimus peregrinari lumen oculorum nostrorum baculum senectutis nostræ solacium vitæ nostræ spem posteritatis nostræ

4. Et Anna uxor illius dixit: “Periit filius meus et iam non est inter vivos. Quare tardat?”. Et coepit plorare et lugere filium suum et dixit:

5. omnia in te uno habentes te non debuimus dimittere ire a nobis

5. “Vae mihi, fili, quia te dimisi ire, lumen oculorum meorum!”.

6. cui dicebat Tobias tace et noli turbari sanus est filius noster satis fidelis est vir ille cum quo misimus eum

6. Cui Thobi dicebat: “Tace, noli computare, soror; salvus est filius noster, sed certe mora fuit illis ibi, et homo, qui cum illo ivit, fidelis est et est ex fratribus nostris. Noli taediare pro illo, soror, iam veniet”.

7. illa autem nullo modo consolari poterat sed cotidie exiliens circumspiciebat et circuibat vias omnes per quas spes remeandi videbatur ut procul videret eum si fieri possit venientem

7. Et illa dixit: “Tace a me; noli me seducere! Periit filius meus”. Et exsiliens circumspiciebat cotidie viam, qua filius eius profectus erat, et nihil gustabat; et, cum occidisset sol, introibat et lugebat lacrimans tota nocte et non dormiebat. Et, ut consummati sunt quattuordecim dies nuptiarum, quos iuraverat Raguel facere filiae suae, exiit ad illum Thobias et dixit: “Dimitte me. Scio enim quia pater meus et mater mea non credunt se adhuc visuros me. Nunc itaque peto, pater, ut dimittas me, et eam ad patrem meum; iam tibi indicavi quomodo illum reliquerim”.

8. at vero Raguhel dicebat ad generum suum mane hic et ego mittam nuntium salutis de te ad Tobiam patrem tuum

8. Et dixit Raguel Thobiae: “Remane, fili, remane penes me, et ego nuntios mitto ad Thobin patrem tuum, et indicabunt illi de te”.

9. cui Tobias dixit ego novi quia pater meus et mater mea modo dies conputant et cruciatur spiritus eorum in ipsis

9. Et dixit illi: “Minime; peto, ut dimittas me hinc ad patrem meum”.

10. cumque verbis multis rogaret Raguhel Tobiam et ille eum nulla ratione vellet audire tradidit ei Sarram et dimidiam partem omnis substantiæ suæ in pueris et in puellis et in pecudibus et in camelis et in pecunia multa et salvum atque gaudentem dimisit eum a se

10. Et surgens Raguel tradidit Thobiae Saram uxorem eius et dimidiam partem substantiae suae, pueros et puellas, oves et boves, asinos et camelos, vestem et pecuniam et vasa.

11. dicens angelus Domini sanctus sit in itinere vestro perducatque vos incolomes et inveniatis omnia recte circa conparentes vestros et videant oculi mei filios vestros priusquam moriar

11. Et dimisit illos et vale illi fecit et dixit illi: “Sanus sis, fili, et vade sanus! Dominus caeli bene dirigat vias vestras; et videam ex vobis filios, antequam moriar”.

12. et adprehendentes parentes filiam suam osculati sunt eam et dimiserunt ire

12. Et osculatus est Saram filiam suam et dixit illi: “Filia, honorem habe socero tuo et socrui tuae, quia ipsi amodo sunt parentes tui tamquam hi qui te genuerunt. Vade in pacem, filia! Audiam de te auditionem bonam in vita mea”. Et osculatus est eam et dimisit illos. Et Edna dixit Thobiae: “Fili et frater dilecte, te restituat Dominus caeli, et videam filios tuos et Sarae filiae meae, antequam moriar, ut delecter coram Domino. Ego trado tibi filiam meam tamquam depositum, ut non vexes eam omnibus diebus vitae tuae. Vade, fili, in pacem. Ego mater tua amodo, et Sara soror tua. Bene dirigamur omnes in ipso omnibus diebus vitae nostrae”. Et osculata est ambos et dimisit illos sanos.

13. monentes eam honorare soceros diligere maritum regere familiam gubernare domum et se ipsam inreprehensibilem exhibere

13. Et discessit Thobias a Raguel gaudens et benedicens Dominum caeli et terrae, regem omnium, quia direxerat viam eius. Et benedixit Raguel et Ednae uxori eius et dixit eis: “Fiat mihi honorare vos tamquam parentes meos omnibus diebus vitae vestrae”.





“A natureza humana também quer a sua parte. Até Maria, Mãe de Jesus, que sabia que por meio de Sua morte a humanidade seria redimida, chorou e sofreu – e como sofreu!” São Padre Pio de Pietrelcina