1. Tobias ex tribu et civitate Nepthalim quæ est in superioribus Galileæ supra Naasson post viam quæ ducit ad occidentem in sinistro habens civitatem Sephet

1. Liber sermonum Thobis filii Thobiel filii Ananiel filii Aduel filii Gabael filii Raphael filii Raguel ex semine Asiel, ex tribu Nephthali,

2. cum captus esset in diebus Salmanassar regis Assyriorum in captivitate tamen positus viam veritatis non deseruit

2. qui captivus ductus est in diebus Salmanasar regis Assyriorum ex Thisbe, quae est a dextera parte Cades Nephthali in superiori Galilaea supra Asor post occidentem solem a sinistra parte Phogor.

3. ita ut omnia quæ habere poterat cotidie concaptivis fratribus qui erant ex genere inpertiret

3. Ego Thobi in viis veritatis ambulabam et in iustitiis omnibus diebus vitae meae et eleemosynas multas feci fratribus meis et nationi meae, qui abierant mecum in captivitatem in regionem Assyriorum in Nineven.

4. cumque esset junior omnibus in tribu Nepthalim nihil tamen puerile gessit in opere

4. Et cum essem in regione mea in terra Israel et cum essem iunior, omnis tribus Nephthali patris mei recessit de domo David patris mei et ab Ierusalem civitate, quae est electa ex omnibus tribubus Israel; et sanctificatum est templum habitationis Dei et aedificatum est in ipsa, ut sacrificarent omnes tribus Israel in omnes generationes saeculi.

5. denique cum irent omnes ad vitulos aureos quos Hieroboam fecerat rex Israël hic solus fugiebat consortia omnium

5. Omnes fratres mei omnisque domus Nephthali patris mei sacrificabant vitulo, quem fecit Ieroboam rex Israel in Dan, in omnibus montibus Galilaeae.

6. et pergebat ad Hierusalem ad templum Domini et ibi adorabat Dominum Deum suum Israël omnia primitiva sua et decimas suas fideliter offerens

6. Ego autem solus ibam aliquotiens in Ierusalem diebus festis, sicut scriptum est in toto Israel in praecepto sempiterno; primitias et primogenita et decimas armentorum et pecorum et initia tonsurae ovium mecum portabam in Ierusalem

7. ita ut in tertio anno proselytis et advenis ministraret omnem decimationem

7. et dabam ea sacerdotibus, filiis Aaron, ad aram; et decimam tritici et vini et olei et malorum granatorum et ceterorum pomorum filiis Levi servientibus in Ierusalem; et secundam decimationem computabam in pecunia sex annorum et ibam et consummabam illa in Ierusalem unoquoque anno.

8. hæc et his similia secundum legem Dei puerulus observabat

8. Et dabam ea orphanis et viduis et proselytis appositis ad filios Israel; inferebam et dabam illis in tertio anno, et manducabamus illa secundum praeceptum, quod praeceptum est de eis in lege Moysis, et secundum mandata, quae mandaverat Debora mater patris mei Ananiel patris nostri, quia orphanum me reliquit pater et mortuus est.

9. cum vero factus esset vir accepit uxorem Annam ex tribu sua genuitque ex ea filium nomen suum inponens ei

9. Et, postquam vir factus sum, accepi uxorem Annam ex semine patriae nostrae et genui ex illa filium et vocavi nomen eius Thobiam.

10. ab infantia timere Deum docuit et abstinere ab omni peccato

10. Et, postquam in captivitatem deveni ad Assyrios, cum captivus morarer, ibam in Nineven; et omnes fratres mei et, qui de genere meo erant, manducabant de panibus gentium,

11. igitur cum per captivitatem devenisset cum uxore sua et filio in civitatem Nineve cum omni tribu sua

11. ego autem custodivi animam meam, ne manducarem de panibus gentium.

12. et omnes ederent ex cibis gentilium iste custodivit animam suam et numquam contaminatus est in escis eorum

12. Et quoniam memor eram Dei mei in tota anima mea,

13. et quoniam memor fuit Domini in toto corde suo dedit illi Dominus gratiam in conspectu Salmanassar regis

13. dedit mihi Excelsus gratiam et speciem penes Salmanasar, et comparabam illi omnia, quaecumque erant in usum;

14. et dedit ei potestatem quocumque vellet ire habens libertatem quæcumque facere voluisset

14. et ibam in Mediam, usque dum moreretur, et commendavi Gabael fratri Gabriae in Rages, in regione Mediae, saccellos decem talenta argenti.

15. pergebat ergo per omnes qui erant in captivitate et monita salutis dabat eis

15. Et postquam mortuus est Salmanasar, et regnavit Sennacherib filius eius pro eo, et viae Mediae secesserunt, et non potui iam ire in Mediam.

16. cum autem venisset in Rages civitatem Medorum et ex his quibus honoratus fuerat a rege habuisset decem talenta argenti

16. Et in diebus Salmanasar multas eleemosynas feci fratribus meis, qui erant ex genere meo.

17. et cum multa turba generis sui Gabelum egentem videret qui erat ex tribu ejus sub chirografo dedit illi memoratum pondus argenti

17. Panes meos dabam esurientibus et vestimenta nudis et, si quem videbam mortuum et proiectum post murum Nineves ex natione mea, sepeliebam illum.

18. post multum vero temporis mortuo Salmanassar rege cum regnaret Sennacherim filius ejus pro eo et filios Israël exosos haberet in conspectu suo

18. Et, si quem occidebat Sennacherib rex, ubi venit de Iudaea fugiens in diebus iudicii, quod fecit Rex caeli ex illo de blasphemiis, quibus blasphemaverat — multos enim filiorum Israel occidit in ira sua — ego autem corpora illorum involabam et sepeliebam; et quaesivit illa Sennacherib et non invenit illa.

19. Tobias pergebat per omnem cognationem suam et consolabatur eos dividebatque unicuique prout poterat de facultatibus suis

19. Et abiit quidam ex Ninevitis et indicavit regi de me quoniam ego sepelio illos, et abscondi me et, ubi cognovi quod rex sciebat de me et quod inquiror, ut occidar, timui et refugi.

20. esurientes alebat nudis vestimenta præbebat et mortuis atque occisis sepulturam sollicitus exhibebat

20. Et direpta est omnis substantia mea, et nihil mihi derelictum est, quod non assumptum esset in fiscum regis, nisi uxor mea Anna et Thobias filius meus.

21. denique cum reversus esset rex Sennacherim fugiens a Judæa plagam quam circa eum Deus fecerat propter blasphemiam suam et iratus multos occideret ex filiis Israël Tobias sepeliebat corpora eorum

21. Et non transierunt dies quadraginta, quousque occiderent illum duo filii ipsius et fugerunt in montes Ararat; et regnavit Asarhaddon filius eius pro illo et constituit Achicarum filium fratris mei Anael super omnem exactionem regni eius, et ipse habebat potestatem super omnem regionem.

22. at ubi nuntiatum est regi jussit eum occidi et tulit ei omnem substantiam ejus

22. Tunc petiit Achicarus pro me, et descendi in Nineven. Achicarus enim erat praepositus pincernarum et super anulum et procurator et exactor sub Sennacherib rege Assyriorum; et constituit illum Asarhaddon. Erat enim ex fratribus meis et ex cognatione mea.





“Deve-se caminhar em nuvens cada vez que se termina uma confissão!” São Padre Pio de Pietrelcina