Liber Numeri, 3
1. hæc sunt generationes Aaron et Mosi in die qua locutus est Dominus ad Mosen in monte Sinai
1. Hae sunt generationes Aaron et Moysi in die, qua locutus est Dominus ad Moysen in monte Sinai.
2. et hæc nomina filiorum Aaron primogenitus ejus Nadab dein Abiu et Eleazar et Ithamar
2. Et haec nomina filiorum Aaron: primogenitus eius Nadab, deinde Abiu et Eleazar et Ithamar.
3. hæc nomina filiorum Aaron sacerdotum qui uncti sunt et quorum repletæ et consecratæ manus ut sacerdotio fungerentur
3. Haec nomina filiorum Aaron sacerdotum, qui uncti sunt et quorum repletae manus, ut sacerdotio fungerentur.
4. mortui sunt Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai absque liberis functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo
4. Mortui sunt enim Nadab et Abiu, cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai, absque liberis; functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo.
5. locutus est Dominus ad Mosen dicens
5. Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
6. adplica tribum Levi et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut ministrent ei et excubent
6. “Applica tribum Levi et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis, ut ministrent ei
7. et observent quicquid ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo testimonii
7. et observent, quidquid ad eum pertinet et ad totam congregationem coram tabernaculo conventus, servientes in ministerio habitaculi,
8. et custodiant vasa tabernaculi servientes in ministerio ejus
8. et custodiant vasa tabernaculi conventus explentes officia filiorum Israel, servientes in ministerio habitaculi.
9. dabisque dono Levitas
9. Dabisque dono Levitas Aaron et filiis eius, quibus traditi sunt a filiis Israel; 10 Aaron autem et filios eius constitues super cultum sacerdotii. Externus, qui ad ministrandum accesserit, morietur”.
10. Aaron et filiis ejus quibus traditi sunt a filiis Israël Aaron autem et filios ejus constitues super cultum sacerdotii externus qui ad ministrandum accesserit morietur
10.
11. locutusque est Dominus ad Mosen dicens
11. Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
12. ego tuli Levitas a filiis Israël pro omni primogenito qui aperit vulvam in filiis Israël eruntque Levitæ mei
12. “Ecce ego tuli Levitas a filiis Israel pro omni primogenito, qui aperit vulvam in filiis Israel; eruntque Levitae mei.
13. meum est enim omne primogenitum ex quo percussi primogenitos in terra Ægypti sanctificavi mihi quicquid primum nascitur in Israël ab homine usque ad pecus mei sunt ego Dominus
13. Meum est enim omne primogenitum: ex quo percussi omnes primogenitos in terra Aegypti, sanctificavi mihi, quidquid primum nascitur in Israel ab homine usque ad pecus; mei sunt. Ego Dominus”.
14. locutus est Dominus ad Mosen in deserto Sinai dicens
14. Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai dicens:
15. numera filios Levi per domos patrum suorum et familias omnem masculum ab uno mense et supra
15. “Numera filios Levi per domos patrum suorum et familias omnem masculum ab uno mense et supra”.
16. numeravit Moses ut præceperat Dominus
16. Numeravit eos Moyses, ut praeceperat Dominus,
17. et inventi sunt filii Levi per nomina sua Gerson et Caath et Merari
17. et inventi sunt filii Levi per nomina sua Gerson et Caath et Merari.
18. filii Gerson Lebni et Semei
18. Haec sunt nomina filiorum Gerson secundum familias suas: Lobni et Semei;
19. filii Caath Amram et Jessaar Hebron et Ozihel
19. filii Caath secundum familias suas: Amram et Isaar, Hebron et Oziel;
20. filii Merari Mooli et Musi
20. filii Merari secundum familias suas: Moholi et Musi. Hae sunt familiae Levi per domos patrum suorum.
21. de Gerson fuere familiæ duæ lebnitica et semeitica
21. De Gerson fuere familiae duae Lobnitica et Semeitica,
22. quarum numeratus est populus sexus masculini ab uno mense et supra septem milia quingentorum
22. quarum numeratus est omnis populus sexus masculini ab uno mense et supra septem milia quingenti.
23. hii post tabernaculum metabuntur ad occidentem
23. Hi post habitaculum metabantur ad occidentem
24. sub principe Eliasaph filio Laël
24. sub principe Eliasaph filio Lael;
25. et habebunt excubias in tabernaculo fœderis
25. et habebant excubias in tabernaculo conventus, ipsum habitaculum et tabernaculum, operimentum eius, velum, quod trahitur ante fores tabernaculi conventus,
26. ipsum tabernaculum et operimentum ejus tentorium quod trahitur ante fores tecti fœderis et cortinas atrii tentorium quoque quod adpenditur in introitu atrii tabernaculi et quicquid ad ritum altaris pertinet funes tabernaculi et omnia utensilia ejus
26. et cortinas atrii, velum quoque, quod appenditur in introitu atrii, quod est circa habitaculum et circa altare, et funes ad omne opus eius.
27. cognatio Caath habebit populos Amramitas et Jessaaritas et Hebronitas et Ozihelitas hæ sunt familiæ Caathitarum recensitæ per nomina sua
27. Caath habet familias: Amramitas et Isaaritas et Hebronitas et Ozielitas; hae sunt familiae Caathitarum.
28. omnes generis masculini ab uno mense et supra octo milia sescenti habebunt excubias sanctuarii
28. Omnes generis masculini ab uno mense et supra octo milia sescenti habebant excubias sanctuarii.
29. et castrametabuntur ad meridianam plagam
29. Familiae filiorum Caath castrametabantur ad latus habitaculi ad meridianam plagam,
30. princepsque eorum erit Elisaphan filius Ozihel
30. princepsque eorum erat Elisaphan filius Oziel.
31. et custodient arcam mensamque et candelabrum altaria et vasa sanctuarii in quibus ministratur et velum cunctamque hujuscemodi supellectilem
31. Et custodiebant arcam mensamque et candelabrum, altaria et vasa sanctuarii, in quibus ministratur, et velum cunctamque huiuscemodi supellectilem.
32. princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis erit super excubitores custodiæ sanctuarii
32. Princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis erat super excubitores custodiae sanctuarii.
33. at vero de Merari erunt populi Moolitæ et Musitæ recensiti per nomina sua
33. At vero de Merari erant familiae Moholitae et Musitae.
34. omnes generis masculini ab uno mense et supra sex milia ducenti
34. Omnes generis masculini ab uno mense et supra sex milia ducenti;
35. princeps eorum Surihel filius Abiahihel in plaga septentrionali castrametabuntur
35. princeps familiarum Merari Suriel filius Abihail. In plaga septentrionali ad latus habitaculi castrametabantur;
36. erunt sub custodia eorum tabulæ tabernaculi et vectes et columnæ ac bases earum et omnia quæ ad cultum hujuscemodi pertinent
36. erant sub custodia eorum tabulae habitaculi et vectes et columnae ac bases earum et cuncta vasa eius et omnia, quae ad cultum huiuscemodi pertinent,
37. columnæque atrii per circuitum cum basibus suis et paxilli cum funibus
37. columnaeque atrii per circuitum cum basibus suis et paxilli cum funibus.
38. castrametabuntur ante tabernaculum fœderis id est ad orientalem plagam Moses et Aaron cum filiis suis habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israël quisquis alienus accesserit morietur
38. Castrametabantur ante habitaculum, ad orientalem plagam ante tabernaculum conventus ad orientem, Moyses et Aaron cum filiis suis habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israel. Quisquis alienus accesserit, morietur.
39. omnes Levitæ quos numeraverunt Moses et Aaron juxta præceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra fuerunt viginti duo milia
39. Omnes Levitae, quos numeravit Moyses iuxta praeceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra, fuerunt viginti duo milia.
40. et ait Dominus ad Mosen numera primogenitos sexus masculini de filiis Israël a mense uno et supra et habebis summam eorum
40. Et ait Dominus ad Moysen: “Numera omnes primogenitos sexus masculini de filiis Israel ab uno mense et supra et habebis summam eorum;
41. tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israël ego sum Dominus et pecora eorum pro universis primogenitis pecoris filiorum Israël
41. tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israel ego sum Dominus et pecora eorum pro universis primogenitis pecorum filiorum Israel”.
42. recensuit Moses sicut præceperat Dominus primogenitos filiorum Israël
42. Recensuit Moyses, sicut praeceperat Dominus, omnes primogenitos filiorum Israel,
43. et fuerunt masculi per nomina sua a mense uno et supra viginti duo milia ducenti septuaginta tres
43. et fuerunt omnes masculi per nomina sua a mense uno et supra viginti duo milia ducenti septuaginta tres.
44. locutusque est Dominus ad Mosen
44. Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
45. tolle Levitas pro primogenitis filiorum Israël et pecora Levitarum pro pecoribus eorum eruntque Levitæ mei ego sum Dominus
45. “Tolle Levitas pro omnibus primogenitis filiorum Israel et pecora Levitarum pro pecoribus corum; eruntque Levitae mei. Ego sum Dominus.
46. in pretio autem ducentorum septuaginta trium qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israël
46. In pretio autem ducentorum septuaginta trium, qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israel,
47. accipies quinque siclos per singula capita ad mensuram sanctuarii siclus habet obolos viginti
47. accipies quinque siclos per singula capita, ad mensuram sanctuarii. Siclus habet viginti obolos.
48. dabisque pecuniam Aaron et filiis ejus pretium eorum qui supra sunt
48. Dabisque pecuniam Aaron et filiis eius pretium eorum, qui supra sunt”.
49. tulit igitur Moses pecuniam eorum qui fuerant amplius et quos redemerant a Levitis
49. Tulit igitur Moyses pecuniam eorum, qui excesserant numerum eorum, qui redempti erant a Levitis;
50. pro primogenitis filiorum Israël mille trecentorum sexaginta quinque siclorum juxta pondus sanctuarii
50. a primogenitis filiorum Israel tulit pecuniam mille trecentorum sexaginta quinque siclorum iuxta pondus sanctuarii.
51. et dedit eam Aaroni et filiis ejus juxta verbum quod præceperat sibi Dominus
51. Et dedit eam Aaron et filiis eius iuxta verbum, quod praeceperat sibi Dominus.
