1. hæc sunt generationes Aaron et Mosi in die qua locutus est Dominus ad Mosen in monte Sinai

2. et hæc nomina filiorum Aaron primogenitus ejus Nadab dein Abiu et Eleazar et Ithamar

3. hæc nomina filiorum Aaron sacerdotum qui uncti sunt et quorum repletæ et consecratæ manus ut sacerdotio fungerentur

4. mortui sunt Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai absque liberis functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo

5. locutus est Dominus ad Mosen dicens

6. adplica tribum Levi et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut ministrent ei et excubent

7. et observent quicquid ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo testimonii

8. et custodiant vasa tabernaculi servientes in ministerio ejus

9. dabisque dono Levitas

10. Aaron et filiis ejus quibus traditi sunt a filiis Israël Aaron autem et filios ejus constitues super cultum sacerdotii externus qui ad ministrandum accesserit morietur

11. locutusque est Dominus ad Mosen dicens

12. ego tuli Levitas a filiis Israël pro omni primogenito qui aperit vulvam in filiis Israël eruntque Levitæ mei

13. meum est enim omne primogenitum ex quo percussi primogenitos in terra Ægypti sanctificavi mihi quicquid primum nascitur in Israël ab homine usque ad pecus mei sunt ego Dominus

14. locutus est Dominus ad Mosen in deserto Sinai dicens

15. numera filios Levi per domos patrum suorum et familias omnem masculum ab uno mense et supra

16. numeravit Moses ut præceperat Dominus

17. et inventi sunt filii Levi per nomina sua Gerson et Caath et Merari

18. filii Gerson Lebni et Semei

19. filii Caath Amram et Jessaar Hebron et Ozihel

20. filii Merari Mooli et Musi

21. de Gerson fuere familiæ duæ lebnitica et semeitica

22. quarum numeratus est populus sexus masculini ab uno mense et supra septem milia quingentorum

23. hii post tabernaculum metabuntur ad occidentem

24. sub principe Eliasaph filio Laël

25. et habebunt excubias in tabernaculo fœderis

26. ipsum tabernaculum et operimentum ejus tentorium quod trahitur ante fores tecti fœderis et cortinas atrii tentorium quoque quod adpenditur in introitu atrii tabernaculi et quicquid ad ritum altaris pertinet funes tabernaculi et omnia utensilia ejus

27. cognatio Caath habebit populos Amramitas et Jessaaritas et Hebronitas et Ozihelitas hæ sunt familiæ Caathitarum recensitæ per nomina sua

28. omnes generis masculini ab uno mense et supra octo milia sescenti habebunt excubias sanctuarii

29. et castrametabuntur ad meridianam plagam

30. princepsque eorum erit Elisaphan filius Ozihel

31. et custodient arcam mensamque et candelabrum altaria et vasa sanctuarii in quibus ministratur et velum cunctamque hujuscemodi supellectilem

32. princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis erit super excubitores custodiæ sanctuarii

33. at vero de Merari erunt populi Moolitæ et Musitæ recensiti per nomina sua

34. omnes generis masculini ab uno mense et supra sex milia ducenti

35. princeps eorum Surihel filius Abiahihel in plaga septentrionali castrametabuntur

36. erunt sub custodia eorum tabulæ tabernaculi et vectes et columnæ ac bases earum et omnia quæ ad cultum hujuscemodi pertinent

37. columnæque atrii per circuitum cum basibus suis et paxilli cum funibus

38. castrametabuntur ante tabernaculum fœderis id est ad orientalem plagam Moses et Aaron cum filiis suis habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israël quisquis alienus accesserit morietur

39. omnes Levitæ quos numeraverunt Moses et Aaron juxta præceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra fuerunt viginti duo milia

40. et ait Dominus ad Mosen numera primogenitos sexus masculini de filiis Israël a mense uno et supra et habebis summam eorum

41. tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israël ego sum Dominus et pecora eorum pro universis primogenitis pecoris filiorum Israël

42. recensuit Moses sicut præceperat Dominus primogenitos filiorum Israël

43. et fuerunt masculi per nomina sua a mense uno et supra viginti duo milia ducenti septuaginta tres

44. locutusque est Dominus ad Mosen

45. tolle Levitas pro primogenitis filiorum Israël et pecora Levitarum pro pecoribus eorum eruntque Levitæ mei ego sum Dominus

46. in pretio autem ducentorum septuaginta trium qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israël

47. accipies quinque siclos per singula capita ad mensuram sanctuarii siclus habet obolos viginti

48. dabisque pecuniam Aaron et filiis ejus pretium eorum qui supra sunt

49. tulit igitur Moses pecuniam eorum qui fuerant amplius et quos redemerant a Levitis

50. pro primogenitis filiorum Israël mille trecentorum sexaginta quinque siclorum juxta pondus sanctuarii

51. et dedit eam Aaroni et filiis ejus juxta verbum quod præceperat sibi Dominus





“Rezai e continuai a rezar para não ficardes entorpecidos”. São Padre Pio de Pietrelcina