Mosaico decorativo

1. igitur vociferans omnis turba flevit nocte illa

1. Igitur vociferans omnis tur ba flevit nocte illa,

2. et murmurati sunt contra Mosen et Aaron cuncti filii Israël dicentes

2. et mur murati sunt contra Moysen et Aaron cuncti filii Israel dicentes: “Utinam mortui essemus in Aegypto vel in hac vasta solitudine!

3. utinam mortui essemus in Ægypto et non in hac vasta solitudine utinam pereamus et non inducat nos Dominus in terram istam ne cadamus gladio et uxores ac liberi nostri ducantur captivi nonne melius est reverti in Ægyptum

3. Cur inducit nos Dominus in terram istam, ut cadamus gladio, et uxores ac liberi nostri ducantur captivi? Nonne melius est reverti in Aegyptum?”.

4. dixeruntque alter ad alterum constituamus nobis ducem et revertamur in Ægyptum

4. Dixeruntque alter ad alterum: “Constituamus nobis ducem et revertamur in Aegyptum!”.

5. quo audito Moses et Aaron ceciderunt proni in terram coram omni multitudine filiorum Israël

5. Quo audito, Moyses et Aaron ceciderunt proni in terram coram omni congregatione filiorum Israel.

6. at vero Josue filius Nun et Chaleb filius Jepphonne qui et ipsi lustraverant terram sciderunt vestimenta sua

6. At vero Iosue filius Nun et Chaleb filius Iephonne, qui et ipsi lustraverant terram, sciderunt vestimenta sua

7. et ad omnem multitudinem filiorum Israël locuti sunt terram quam circuivimus valde bona est

7. et ad omnem congregationem filiorum Israel locuti sunt: “Terra, quam circuivimus, valde bona est.

8. si propitius fuerit Dominus inducet nos in eam et tradet humum lacte et melle manantem

8. Si propitius fuerit Dominus, inducet nos in eam et tradet humum lacte et melle manantem.

9. nolite rebelles esse contra Dominum neque timeatis populum terræ hujus quia sicut panem ita eos possumus devorare recessit ab illis omne præsidium Dominus nobiscum est nolite metuere

9. Nolite rebelles esse contra Dominum neque timeatis populum terrae huius, quia sicut panem ita eos possumus devorare. Recessit ab eis omne praesidium; Dominus nobiscum est, nolite metuere”.

10. cumque clamaret omnis multitudo et lapidibus eos vellet opprimere apparuit gloria Domini super tectum fœderis cunctis filiis Israël

10. Cumque clamaret omnis congregatio et lapidibus eos vellet opprimere, apparuit gloria Domini super tabernaculum conventus cunctis filiis Israel,

11. et dixit Dominus ad Mosen usquequo detrahet mihi populus iste quousque non credent mihi in omnibus signis quæ feci coram eis

11. et dixit Dominus ad Moysen: “Usquequo detrahet mihi populus iste? Quousque non credent mihi in omnibus signis, quae feci coram eis?

12. feriam igitur eos pestilentia atque consumam te autem faciam principem super gentem magnam et fortiorem quam hæc est

12. Feriam igitur eos pestilentia atque consumam; te autem faciam in gentem magnam et fortiorem quam haec est”.

13. et ait Moses ad Dominum ut audiant Ægyptii de quorum medio eduxisti populum istum

13. Et ait Moyses ad Dominum: ? Audient Aegyptii, de quorum medio eduxisti populum istum in virtute tua,

14. et habitatores terræ hujus qui audierunt quod tu Domine in populo isto sis et facie videaris ad faciem et nubes tua protegat illos et in columna nubis præcedas eos per diem et in columna ignis per noctem

14. et dicent ad habitatores terrae huius, quia audierunt quod tu, Domine, in populo isto sis et facie videaris ad faciem, et nubes tua protegat illos, et in columna nubis praecedas eos per diem et in columna ignis per noctem.

15. quod occideris tantam multitudinem quasi unum hominem et dicant

15. Et occidisti hunc populum quasi unum hominem, et dicent gentes, quae audierunt auditum tuum:

16. non poterat introducere populum in terram pro qua juraverat idcirco occidit eos in solitudine

16. "Non poterat Dominus introducere populum in terram, pro qua iuraverat, idcirco occidit eos in solitudine!".

17. magnificetur ergo fortitudo Domini sicut jurasti dicens

17. Magnificetur ergo fortitudo Domini, sicut iurasti dicens:

18. Dominus patiens et multæ misericordiæ auferens iniquitatem et scelera nullumque innoxium derelinquens qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem

18. "Dominus patiens et multae misericordiae, auferens iniquitatem et scelera nullumque innoxium derelinquens, qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem".

19. dimitte obsecro peccatum populi tui hujus secundum magnitudinem misericordiæ tuæ sicut propitius fuisti egredientibus de Ægypto usque ad locum istum

19. Dimitte obsecro peccatum populi huius secundum magnitudinem misericordiae tuae, sicut propitius fuisti populo huic de Aegypto usque ad locum istum”.

20. dixitque Dominus dimisi juxta verbum tuum

20. Dixitque Dominus: “Dimisi iuxta verbum tuum.

21. vivo ego et implebitur gloria Domini universa terra

21. Vivo ego, et implebit gloria Domini universam terram!

22. attamen omnes homines qui viderunt majestatem meam et signa quæ feci in Ægypto et in solitudine et temptaverunt me jam per decem vices nec obœdierunt voci meæ

22. Attamen omnes homines, qui viderunt maiestatem meam et signa, quae feci in Aegypto et in solitudine, et tentaverunt me iam per decem vices nec oboedierunt voci meae,

23. non videbunt terram pro qua juravi patribus eorum nec quisquam ex illis qui detraxit mihi intuebitur eam

23. non videbunt terram, pro qua iuravi patribus eorum; nec quisquam ex illis, qui detraxit mihi, intuebitur eam.

24. servum meum Chaleb qui plenus alio spiritu secutus est me inducam in terram hanc quam circuivit et semen ejus possidebit eam

24. Servum meum Chaleb, qui plenus alio spiritu secutus est me, inducam in terram hanc, quam circuivit, et semen eius possidebit eam.

25. quoniam Amalechites et Chananeus habitant in vallibus cras movete castra et revertimini in solitudinem per viam maris Rubri

25. Quoniam Amalecites et Chananaeus habitant in vallibus, cras movete castra et revertimini in solitudinem per viam maris Rubri”.

26. locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens

26. Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron dicens:

27. usquequo multitudo hæc pessima murmurat contra me querellas filiorum Israël audivi

27. “Usquequo congregatio haec pessima murmurat contra me? Querelas filiorum Israel audivi.

28. dic ergo eis vivo ego ait Dominus sicut locuti estis audiente me sic faciam vobis

28. Dic ergo eis: Vivo ego, ait Dominus, sicut locuti estis, audiente me, sic faciam vobis!

29. in solitudine hac jacebunt cadavera vestra omnes qui numerati estis a viginti annis et supra et murmurastis contra me

29. In solitudine hac iacebunt cadavera vestra. Omnes, qui numerati estis a viginti annis et supra et murmurastis contra me,

30. non intrabitis terram super quam levavi manum meam ut habitare vos facerem præter Chaleb filium Jepphonne et Josue filium Nun

30. non intrabitis terram, super quam levavi manum meam, ut habitare vos facerem, praeter Chaleb filium Iephonne et Iosue filium Nun.

31. parvulos autem vestros de quibus dixistis quod prædæ hostibus forent introducam ut videant terram quæ vobis displicuit

31. Parvulos autem vestros, de quibus dixistis quod praedae hostibus forent, introducam, ut videant terram, quae vobis displicuit.

32. vestra cadavera jacebunt in solitudine

32. Vestra cadavera iacebunt in solitudine hac;

33. filii vestri erunt vagi in deserto annis quadraginta et portabunt fornicationem vestram donec consumantur cadavera patrum in deserto

33. filii vestri erunt pastores in deserto annis quadraginta et portabunt fornicationem vestram, donec consumantur cadavera vestra in deserto.

34. juxta numerum quadraginta dierum quibus considerastis terram annus pro die inputabitur et quadraginta annis recipietis iniquitates vestras et scietis ultionem meam

34. Iuxta numerum quadraginta dierum, quibus considerastis terram ­ annus pro die imputabitur ­ quadraginta annis portabitis iniquitates vestras et scietis ultionem meam.

35. quoniam sicut locutus sum ita faciam omni multitudini huic pessimæ quæ consurrexit adversum me in solitudine hac deficiet et morietur

35. Ego Dominus locutus sum, ita faciam omni congregationi huic pessimae, quae consurrexit adversum me: in solitudine hac deficiet et morietur”.

36. igitur omnes viri quos miserat Moses ad contemplandam terram et qui reversi murmurare fecerant contra eum omnem multitudinem detrahentes terræ quod esset mala

36. Igitur omnes viri, quos miserat Moyses ad contemplandam terram et qui reversi murmurare fecerant contra eum omnem congregationem detrahentes terrae quod esset mala,

37. mortui sunt atque percussi in conspectu Domini

37. mortui sunt atque percussi in conspectu Domini.

38. Josue autem filius Nun et Chaleb filius Jepphonne vixerunt ex omnibus qui perrexerant ad considerandam terram

38. Iosue autem filius Nun et Chaleb filius Iephonne vixerunt ex omnibus, qui perrexerant ad considerandam terram.

39. locutusque est Moses universa verba hæc ad omnes filios Israël et luxit populus nimis

39. Locutusque est Moyses universa verba haec ad omnes filios Israel, et luxit populus nimis.

40. et ecce mane primo surgentes ascenderunt verticem montis atque dixerunt parati sumus ascendere ad locum de quo Dominus locutus est quia peccavimus

40. Et ecce mane primo surgentes ascenderunt verticem montis atque dixerunt: “Parati sumus ascendere ad locum, de quo Dominus locutus est, quia peccavimus”.

41. quibus Moses cur inquit transgredimini verbum Domini quod vobis non cedet in prosperum

41. Quibus Moyses: “Cur, inquit, transgredimini verbum Domini, quod vobis non cedet in prosperum?

42. nolite ascendere non enim est Dominus vobiscum ne corruatis coram inimicis vestris

42. Nolite ascendere, non enim est Dominus vobiscum, ne corruatis coram inimicis vestris!

43. Amalechites et Chananeus ante vos sunt quorum gladio corruetis eo quod nolueritis adquiescere Domino nec erit Dominus vobiscum

43. Amalecites et Chananaeus ante vos sunt, quorum gladio corruetis, eo quod nolueritis acquiescere Domino, nec erit Dominus vobiscum”.

44. at illi contenebrati ascenderunt in verticem montis arca autem testamenti Domini et Moses non recesserunt de castris

44. At illi contenebrati ascenderunt in verticem montis; arca autem foederis Domini et Moyses non recesserunt de castris.

45. descenditque Amalechites et Chananeus qui habitabant in monte et percutiens eos atque concidens persecutus est usque Horma

45. Descenditque Amalecites et Chananaeus, qui habitabat in monte, et percutiens eos atque concidens persecutus est eos usque Horma.



Przeczytaj Biblię w rok

Dołącz do naszej społeczności i przeczytaj całą Biblię w 365 dni. Ustrukturyzowana i inspirująca ścieżka pogłębiająca Twoją wiarę i wiedzę o Piśmie Świętym.