Mosaico decorativo

1. et factum est in anno quarto Joachim filii Josiæ regis Juda factum est verbum hoc ad Hieremiam a Domino dicens

1. Et factum est in anno quarto Ioachim filii Iosiae regis Iudae, factum est verbum hoc ad Ieremiam a Domino dicens:

2. tolle volumen libri et scribes in eo omnia verba quæ locutus sum tibi adversum Israël et Judam et adversum omnes gentes a die qua locutus sum ad te ex diebus Josiæ usque ad diem hanc

2. “Tolle volumen libri et scribes in eo omnia verba, quae locutus sum tibi adversum Israel et Iudam et adversum omnes gentes a die qua locutus sum ad te ex diebus Iosiae usque ad diem hanc,

3. si forte audiente domo Juda universa mala quæ ego cogito facere eis revertatur unusquisque a via sua pessima et propitius ero iniquitati et peccato eorum

3. si forte, audiente domo Iudae universa mala, quae ego cogito facere eis, revertatur unusquisque a via sua pessima, et propitius ero iniquitati et peccato eorum”.

4. vocavit ergo Hieremias Baruch filium Neriæ et scripsit Baruch ex ore Hieremiæ omnes sermones Domini quos locutus est ad eum in volumine libri

4. Vocavit ergo Ieremias Baruch filium Neriae; et scripsit Baruch ex ore Ieremiae omnes sermones Domini, quos locutus est ad eum, in volumine libri.

5. et præcepit Hieremias Baruch dicens ego clausus sum nec valeo ingredi domum Domini

5. Et praecepit Ieremias Baruch dicens: “Ego impeditus sum nec valeo ingredi domum Domini.

6. ingredere ergo tu et lege de volumine in quo scripsisti ex ore meo verba Domini audiente populo in domo Domini in die jejunii insuper et audiente universo Juda qui veniunt de civitatibus suis leges eis

6. Ingredere ergo tu et lege de volumine, in quo scripsisti ex ore meo verba Domini, audiente populo in domo Domini, in die ieiunii; insuper et audiente universo Iuda, qui veniunt de civitatibus suis, leges eis,

7. si forte cadat oratio eorum in conspectu Domini et revertatur unusquisque a via sua pessima quoniam magnus furor et indignatio quam locutus est Dominus adversum populum hunc

7. si forte cadat oratio eorum in conspectu Domini, et revertatur unusquisque a via sua pessima, quoniam magnus furor et indignatio est, quam locutus est Dominus adversus populum hunc”.

8. et fecit Baruch filius Neriæ juxta omnia quæ præceperat ei Hieremias propheta legens ex volumine sermones Domini in domo Domini

8. Et fecit Baruch filius Neriae iuxta omnia, quae praeceperat ei Ieremias propheta, legens ex volumine sermones Domini in domo Domini.

9. factum est autem in anno quinto Joachim filii Josiæ regis Juda in mense nono prædicaverunt jejunium in conspectu Domini omni populo in Hierusalem et universæ multitudini quæ confluxerat de civitatibus Juda in Hierusalem

9. Factum est autem in anno quinto Ioachim filii Iosiae regis Iudae, in mense nono, praedicaverunt ieiunium in conspectu Domini omni populo in Ierusalem et universae multitudini, quae confluxerat de civitatibus Iudae in Ierusalem.

10. legitque Baruch ex volumine sermones Hieremiæ in domo Domini in gazofilacio Gamariæ filii Saphan scribæ in vestibulo superiori in introitu portæ novæ domus Domini audiente omni populo

10. Legitque Baruch ex volumine sermones Ieremiae in domo Domini, in exedra Gamariae filii Saphan scribae in vestibulo superiore, in introitu portae Novae domus Domini, audiente omni populo.

11. cumque audisset Micheas filius Gamariæ filii Saphan omnes sermones Domini ex libro

11. Cumque audisset Michaeas filius Gamariae filii Saphan omnes sermones Domini ex libro,

12. descendit in domum regis ad gazofilacium scribæ et ecce ibi omnes principes sedebant Elisama scriba et Dalajas filius Semejæ et Elnathan filius Achobor et Gamarias filius Saphan et Sedecias filius Ananiæ et universi principes

12. descendit in domum regis ad exedram scribae; et ecce ibi omnes principes sedebant: Elisama scriba et Dalaias filius Semiae et Elnathan filius Achobor et Gamarias filius Saphan et Sedecias filius Hananiae et universi principes.

13. et nuntiavit eis Micheas omnia verba quæ audivit legente Baruch ex volumine in auribus populi

13. Et nuntiavit eis Michaeas omnia verba, quae audivit, legente Baruch ex volumine in auribus populi.

14. miserunt itaque omnes principes ad Baruch Judi filium Nathaniæ filii Selemiæ filii Chusi dicentes volumen ex quo legisti audiente populo sume in manu tua et veni tulit ergo Baruch filius Neriæ volumen in manu sua et venit ad eos

14. Miserunt itaque omnes principes ad Baruch Iudi filium Nathaniae filii Selemiae filii Chusi dicentes: “Volumen, ex quo legisti audiente populo, sume in manu tua et veni”. Tulit ergo Baruch filius Neriae volumen in manu sua et venit ad eos.

15. et dixerunt ad eum sede et lege hæc in auribus nostris et legit Baruch in auribus eorum

15. Et dixerunt ad eum: “Sede et lege haec in auribus nostris”; et legit Baruch in auribus eorum.

16. igitur cum audissent omnia verba obstipuerunt unusquisque ad proximum suum et dixerunt ad Baruch nuntiare debemus regi omnes sermones istos

16. Igitur cum audissent omnia verba, obstupuerunt unusquisque ad proximum suum; et dixerunt ad Baruch: “Nuntiare debemus regi omnes sermones istos”.

17. et interrogaverunt eum dicentes indica nobis quomodo scripsisti omnes sermones istos ex ore ejus

17. Et interrogaverunt Baruch dicentes: “Indica nobis, quomodo scripsisti omnes sermones istos ex ore eius”.

18. dixit autem eis Baruch ex ore suo loquebatur quasi legens ad me omnes sermones istos et ego scribebam in volumine atramento

18. Dixit autem eis Baruch: “Ex ore suo loquebatur ad me omnes sermones istos, et ego scribebam in volumine atramento”.

19. et dixerunt principes ad Baruch vade et abscondere tu et Hieremias et nemo sciat ubi sitis

19. Et dixerunt principes ad Baruch: “Vade et abscondere, tu et Ieremias, et nemo sciat, ubi sitis”.

20. et ingressi sunt ad regem in atrium porro volumen commendaverunt in gazofilacio Elisamæ scribæ et nuntiaverunt audiente rege omnes sermones

20. Et ingressi sunt ad regem in atrium, porro volumen deposuerunt in exedra Elisamae scribae; et nuntiaverunt audiente rege omnes sermones.

21. misitque rex Judi ut sumeret volumen qui tollens illud de gazofilacio Elisamæ scribæ legit audiente rege et universis principibus qui stabant circa regem

21. Misitque rex Iudi, ut sumeret volumen; qui, tollens illud de exedra Elisamae scribae, legit audiente rege et universis principibus, qui stabant circa regem.

22. rex autem sedebat in domo hiemali in mense nono et posita erat arula coram eo plena prunis

22. Rex autem sedebat in domo hiemali in mense nono, et posita erat arula coram eo plena prunis;

23. cumque legisset Judi tres pagellas vel quattuor scidit illud scalpello scribæ et projecit in igne qui erat super arulam donec consumeretur omne volumen igni qui erat in arula

23. cumque legisset Iudi tres pagellas vel quattuor, scidit eas scalpello scribae et proiecit in ignem, qui erat super arulam, donec consumeretur omne volumen igni, qui erat in arula.

24. et non timuerunt neque sciderunt vestimenta sua rex et omnes servi ejus qui audierunt universos sermones istos

24. Et non timuerunt neque sciderunt vestimenta sua rex et omnes servi eius, qui audierunt universos sermones istos.

25. verumtamen Elnathan et Dalajas et Gamarias contradixerunt regi ne conbureret librum et non audivit eos

25. Verumtamen Elnathan et Dalaias et Gamarias instanter rogaverunt regem, ne combureret librum, et non audivit eos.

26. et præcepit rex Hieremaël filio Ammelech et Sarajæ filio Ezrihel et Selemiæ filio Abdehel ut conprehenderent Baruch scribam et Hieremiam prophetam abscondit autem eos Dominus

26. Et praecepit rex Ierameel filio regis et Saraiae filio Azriel et Selemiae filio Abdeel, ut comprehenderent Baruch scribam et Ieremiam prophetam; abscondit autem eos Dominus.

27. et factum est verbum Domini ad Hieremiam postquam conbuserat rex volumen et sermones quos scripserat Baruch ex ore Hieremiæ dicens

27. Et factum est verbum Domini ad Ieremiam, postquam combusserat rex volumen et sermones, quos scripserat Baruch ex ore Ieremiae, dicens:

28. rursum tolle volumen aliud et scribe in eo omnes sermones priores qui erant in volumine primo quod conbusit Joachim rex Juda

28. “Rursum tolle volumen aliud et scribe in eo omnes sermones priores, qui erant in primo volumine, quod combussit Ioachim rex Iudae.

29. et ad Joachim regem Juda dices hæc dicit Dominus tu conbusisti volumen illud dicens quare scripsisti in eo adnuntians festinus veniet rex Babylonis et vastabit terram hanc et cessare faciet ex illa hominem et jumentum

29. Et super Ioachim regem Iudae dices: Haec dicit Dominus: Tu combussisti volumen illud dicens: “Quare scripsisti in eo annuntians: Certe veniet rex Babylonis et vastabit terram hanc et cessare faciet ex illa hominem et iumentum?”.

30. propterea hæc dicit Dominus contra Joachim regem Juda non erit ex eo qui sedeat super solium David et cadaver ejus proicietur ad æstum per diem et ad gelu per noctem

30. Propterea haec dicit Dominus contra Ioachim regem Iudae: Non erit ex eo, qui sedeat super solium David, et cadaver eius proicietur ad aestum per diem et ad gelu per noctem;

31. et visitabo contra eum et contra semen ejus et contra servos ejus iniquitates suas et adducam super eos et super habitatores Hierusalem et super viros Juda omne malum quod locutus sum ad eos et non audierunt

31. et visitabo contra eum et contra semen eius et contra servos eius iniquitates suas; et adducam super eos et super habitatores Ierusalem et super viros Iudae omne malum, quod locutus sum ad eos, et non audierunt”.

32. Hieremias autem tulit volumen aliud et dedit illud Baruch filio Neriæ scribæ qui scripsit in eo ex ore Hieremiæ omnes sermones libri quem conbuserat Joachim rex Juda igni et insuper additi sunt sermones multo plures quam ante fuerant

32. Ieremias autem tulit volumen aliud et dedit illud Baruch filio Neriae scribae; qui scripsit in eo ex ore Ieremiae omnes sermones libri, quem combusserat Ioachim rex Iudae igni; et insuper additi sunt multi sermones similes illis.



Przeczytaj Biblię w rok

Dołącz do naszej społeczności i przeczytaj całą Biblię w 365 dni. Ustrukturyzowana i inspirująca ścieżka pogłębiająca Twoją wiarę i wiedzę o Piśmie Świętym.