Mosaico decorativo

1. circuite vias Hierusalem et aspicite et considerate et quærite in plateis ejus an inveniatis virum facientem judicium et quærentem fidem et propitius ero ejus

1. Circuite vias Ierusalem et aspicite et considerate et quaerite in plateis eius, an inveniatis virum, an sit qui faciat iudicium et quaerentem fidem, et propitius ero ei.

2. quod si etiam vivit Dominus dixerint et hoc falso jurabunt

2. Quod si etiam “Vivit Dominus!” dixerint, certe falso iurabunt.

3. Domine oculi tui respiciunt fidem percussisti eos et non doluerunt adtrivisti eos et rennuerunt accipere disciplinam induraverunt facies suas super petram noluerunt reverti

3. Domine, nonne oculi tui respiciunt fidem? Percussisti eos, et non doluerunt, attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam: induraverunt facies suas supra petram, noluerunt reverti.

4. ego autem dixi forsitan pauperes sunt et stulti ignorantes viam Domini judicium Dei sui

4. Ego autem dixi: “Ecce pauperes illi stulte agunt, quia ignorant viam Domini, iudicium Dei sui.

5. ibo igitur ad optimates et loquar eis ipsi enim cognoverunt viam Domini judicium Dei sui et ecce magis hii simul confregerunt jugum ruperunt vincula

5. Ibo igitur ad optimates et loquar eis; ipsi enim noverunt viam Domini, iudicium Dei sui”. Ecce hi simul confregerunt iugum, ruperunt vincula.

6. idcirco percussit eos leo de silva lupus ad vesperam vastavit eos pardus vigilans super civitates eorum omnis qui egressus fuerit ex eis capietur quia multiplicatæ sunt prævaricationes eorum confortatæ sunt aversiones eorum

6. Idcirco percussit eos leo de silva, lupus deserti vastabit eos, pardus vigilans super civitates eorum: omnis, qui egressus fuerit ex eis, lacerabitur, quia multiplicatae sunt praevaricationes eorum, confortatae sunt aversiones eorum.

7. super quo propitius tibi esse potero filii tui dereliquerunt me et jurant in his qui non sunt dii saturavi eos et mœchati sunt et in domo meretricis luxuriabantur

7. “Super quo propitius tibi esse potero? Filii tui dereliquerunt me et iuraverunt in his, qui non sunt dii; saturavi eos, et moechati sunt et in domum meretricis gregatim confluebant.

8. equi amatores et admissarii facti sunt unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat

8. Equi impinguati et admissarii facti sunt: unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat.

9. numquid super his non visitabo dicit Dominus et in gente tali non ulciscetur anima mea

9. Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, et in gente tali non ulciscetur anima mea?

10. ascendite muros ejus et dissipate consummationem autem nolite facere auferte propagines ejus quia non sunt Domini

10. Ascendite muros eius et dissipate, consummationem autem nolite facere; auferte propagines eius, quia non sunt Domini.

11. prævaricatione enim prævaricata est in me domus Israël et domus Juda ait Dominus

11. Praevaricatione enim praevaricata est in me domus Israel et domus Iudae”, ait Dominus.

12. negaverunt Dominum et dixerunt non est ipse neque veniet super nos malum gladium et famem non videbimus

12. Negaverunt Dominum et dixerunt: “Non est ipse; neque veniet super nos malum, et gladium et famem non videbimus.

13. prophetæ fuerunt in ventum et responsum non fuit in eis hæc ergo evenient illis

13. Prophetae erunt in ventum, et responsum non est in eis. Haec ergo evenient illis”.

14. hæc dicit Dominus Deus exercituum quia locuti estis verbum istud ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem et populum istum ligna et vorabit eos

14. Propterea haec dicit Dominus, Deus exercituum: “Quia locuti estis verbum istud, ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem et populum istum in ligna, et vorabit eos.

15. ecce ego adducam super vos gentem de longinquo domus Israël ait Dominus gentem robustam gentem antiquam gentem cujus ignorabis linguam nec intelleges quid loquatur

15. Ecce ego adducam super vos gentem de longinquo, domus Israel, ait Dominus, gentem robustam, gentem antiquam, gentem, cuius ignorabis linguam nec intelleges quid loquatur.

16. faretra ejus quasi sepulchrum patens universi fortes

16. Pharetra eius quasi sepulcrum patens universi fortes.

17. et comedet segetes tuas et panem tuum devorabit filios tuos et filias tuas comedet gregem tuum et armenta tua comedet vineam tuam et ficum tuam et conteret urbes munitas tuas in quibus tu habes fiduciam gladio

17. Et comedet segetes tuas et panem tuum, devorabit filios tuos et filias tuas, comedet gregem tuum et armenta tua, comedet vineam tuam et ficum tuam; et conteret urbes munitas tuas, in quibus tu habes fiduciam, gladio.

18. verumtamen et diebus illis ait Dominus non faciam vos in consummationem

18. Verumtamen et in diebus illis, ait Dominus, non faciam in vobis consummationem”.

19. quod si dixeritis quare fecit Dominus Deus noster nobis hæc omnia dices ad eos sicut dereliquistis me et servistis deo alieno in terra vestra sic servietis alienis in terra non vestra

19. Quod si dixeritis: “Quare fecit nobis Dominus Deus noster haec omnia?”, dices ad eos: “Sicut dereliquistis me et servistis diis alienis in terra vestra, sic servietis alienis in terra non vestra”.

20. adnuntiate hoc domui Jacob et auditum facite in Juda dicentes

20. Annuntiate hoc domui Iacob et auditum facite in Iuda dicentes:

21. audi populus stulte qui non habes cor qui habentes oculos non videtis et aures et non auditis

21. “Audi, popule stulte, qui non habes cor, qui habentes oculos non vident, et aures et non audiunt.

22. me ergo non timebitis ait Dominus et a facie mea non dolebitis qui posui harenam terminum mari præceptum sempiternum quod non præteribit et commovebuntur et non poterunt et intumescent fluctus ejus et non transibunt illud

22. Numquid me non timebitis, ait Dominus, et a facie mea non trepidabitis? Qui posui arenam terminum mari, praeceptum sempiternum, quod non praeteribit; et commovebuntur et non poterunt, et intumescent fluctus eius, et non transibunt illud”.

23. populo autem huic factum est cor incredulum et exasperans recesserunt et abierunt

23. Populo autem huic factum est cor contumax et rebelle; recesserunt et abierunt

24. et non dixerunt in corde suo metuamus Dominum Deum nostrum qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo plenitudinem annuæ messis custodientem nobis

24. et non dixerunt in corde suo: “Metuamus Dominum Deum nostrum, qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo, hebdomadas statutas messis custodientem nobis”.

25. iniquitates nostræ declinaverunt hæc et peccata nostra prohibuerunt bonum a nobis

25. Iniquitates vestrae declinaverunt haec, et peccata vestra prohibuerunt bonum a vobis,

26. quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes quasi aucupes laqueos ponentes et pedicas ad capiendos viros

26. quia inventi sunt in populo meo impii, insidiantes quasi incurvati aucupes, laqueos ponentes ad capiendos viros.

27. sicut decipula plena avibus sic domus eorum plenæ dolo ideo magnificati sunt et ditati

27. Sicut decipula plena avibus, sic domus eorum plenae dolo; ideo magnificati sunt et ditati,

28. incrassati sunt et inpinguati et præterierunt sermones meos pessime causam non judicaverunt causam pupilli non direxerunt et judicium pauperum non judicaverunt

28. incrassati sunt et impinguati: et transgressi sunt terminos mali. Causam non iudicaverunt, causam pupilli, ut ipsi prospere agant, et iudicium pauperum non iudicaverunt.

29. numquid super his non visitabo dicit Dominus aut super gentem hujuscemodi non ulciscetur anima mea

29. Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, aut super gentem huiuscemodi non ulciscetur anima mea?

30. stupor et mirabilia facta sunt in terra

30. Stupor et mirabilia facta sunt in terra:

31. prophetæ prophetabant mendacium et sacerdotes adplaudebant manibus suis et populus meus dilexit talia quid igitur fiet in novissimo ejus

31. prophetae prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manibus suis, et populus meus dilexit talia. Quid igitur facietis in novissimo eius?



Przeczytaj Biblię w rok

Dołącz do naszej społeczności i przeczytaj całą Biblię w 365 dni. Ustrukturyzowana i inspirująca ścieżka pogłębiająca Twoją wiarę i wiedzę o Piśmie Świętym.