Mosaico decorativo

1. confortamini filii Beniamin in medio Hierusalem et in Thecua clangite bucina et super Bethaccharem levate vexillum quia malum visum est ab aquilone et contritio magna

1. Fugite, filii Beniamin, de medio Ierusalem; et in Thecua clangite bucina et super Bethcharem levate vexillum, quia malum visum est ab aquilone et contritio magna.

2. speciosæ et delicatæ adsimilavi filiam Sion

2. Speciosam et delicatam silere feci filiam Sion.

3. ad eam venient pastores et greges eorum fixerunt in ea tentoria in circuitu pascet unusquisque eos qui sub manu sua sunt

3. Ad eam venient pastores et greges eorum, figent in ea tentoria in circuitu; pascet unusquisque partem suam.

4. sanctificate super eam bellum consurgite et ascendamus in meridie væ nobis quia declinavit dies quia longiores factæ sunt umbræ vesperi

4. “Sanctificate super eam bellum, consurgite, et ascendamus in meridie; vae nobis, quia declinavit dies, quia longiores factae sunt umbrae vesperi!

5. surgite et ascendamus in nocte et dissipemus domos ejus

5. Surgite, et ascendamus in nocte et dissipemus domos eius”.

6. quia hæc dicit Dominus exercituum cædite lignum ejus et fundite circa Hierusalem aggerem hæc est civitas visitationis omnis calumnia in medio ejus

6. Quia haec dicit Dominus exercituum: “Caedite lignum eius et fundite circa Ierusalem aggerem; haec est civitas visitationis, omnis calumnia in medio eius.

7. sicut frigidam facit cisterna aquam suam sic frigidam fecit malitiam suam iniquitas et vastitas audietur in ea coram me semper infirmitas et plaga

7. Sicut effluere facit cisterna aquam suam, sic illa effluere facit malitiam suam; violentia et vastitas auditur in ea, coram me semper afflictio et plaga.

8. erudire Hierusalem ne forte recedat anima mea a te ne forte ponam te desertam terram inhabitabilem

8. Erudire, Ierusalem, ne forte recedat anima mea a te, ne forte ponam te desertam, terram inhabitabilem”.

9. hæc dicit Dominus exercituum usque ad racemum colligent quasi in vinea reliquias Israël converte manum tuam quasi vindemiator ad cartallum

9. Haec dicit Dominus exercituum: “Usque ad racemum colligent quasi in vinea reliquias Israel. Converte manum tuam quasi vindemiator ad palmites”.

10. cui loquar et quem contestabor ut audiant ecce incircumcisæ aures eorum et audire non possunt ecce verbum Domini factum est eis in obprobrium et non suscipient illud

10. Cui loquar et quem contestabor, ut audiat? Ecce incircumcisae aures eorum, et audire non possunt; ecce verbum Domini factum est eis in opprobrium, et non suscipient illud.

11. idcirco furore Domini plenus sum laboravi sustinens effunde super parvulum foris et super concilium juvenum simul vir enim cum muliere capietur senex cum pleno dierum

11. Idcirco furore Domini plenus sum, laboravi sustinens. “Effunde super parvulum foris et super concilium iuvenum simul; etiam vir cum muliere capietur, senex cum pleno dierum.

12. et transibunt domus eorum ad alteros agri et uxores pariter quia extendam manum meam super habitantes terram dicit Dominus

12. Et transibunt domus eorum ad alteros, agri et uxores pariter, quia extendam manum meam super habitantes terram”, dicit Dominus.

13. a minore quippe usque ad majorem omnes avaritiæ student et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum

13. A minore quippe usque ad maiorem omnes avaritiae student, et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum.

14. et curabant contritionem filiæ populi mei cum ignominia dicentes pax pax et non erat pax

14. Et curant contritionem populi mei in levitate dicentes: “Pax, pax”; et non est pax.

15. confusi sunt quia abominationem fecerunt quin potius confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt quam ob rem cadent inter ruentes in tempore visitationis suæ corruent dicit Dominus

15. Confusi sunt, quia abominationem fecerunt; quin potius confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt. “Quam ob rem cadent inter ruentes; tempore, quo visitavero eos, corruent”, dicit Dominus.

16. hæc dicit Dominus state super vias et videte et interrogate de semitis antiquis quæ sit via bona et ambulate in ea et invenietis refrigerium animabus vestris et dixerunt non ambulabimus

16. Haec dicit Dominus: “State super vias et videte et interrogate de semitis antiquis, quae sit via bona, et ambulate in ea et invenietis refrigerium animabus vestris”. Et dixerunt: “Non ambulabimus!”.

17. et constitui super vos speculatores audite vocem tubæ et dixerunt non audiemus

17. Et constitui super vos speculatores: “Audite vocem tubae”. Et dixerunt: “Non audiemus!”.

18. ideo audite gentes et cognosce congregatio quanta ego faciam eis

18. Ideo audite, gentes, et cognosce, congregatio, quanta ego faciam eis.

19. audi terra ecce ego adducam mala super populum istum fructum cogitationum ejus quia verba mea non audierunt et legem meam projecerunt

19. Audi terra: “Ecce ego adducam mala super populum istum, fructum cogitationum eorum, quia verba mea non audierunt et legem meam proiecerunt.

20. ut quid mihi tus de Saba adfertis et calamum suave olentem de terra longinqua holocaustomata vestra non sunt accepta et victimæ vestræ non placuerunt mihi

20. Ut quid mihi tus, quod de Saba venit, et calamus suave olens de terra longinqua? Holocautomata vestra non sunt accepta, et victimae vestrae non placent mihi”.

21. propterea hæc dicit Dominus ecce ego dabo in populum istum ruinas et ruent in eis patres et filii simul vicinus et proximus et peribunt

21. Propterea haec dicit Dominus: “Ecce ego dabo in populum istum offendicula, et offendent in eis patres et filii simul, vicinus et proximus peribunt”.

22. hæc dicit Dominus ecce populus venit de terra aquilonis et gens magna consurget a finibus terræ

22. Haec dicit Dominus: “Ecce populus venit de terra aquilonis, et gens magna consurget a finibus terrae;

23. sagittam et scutum arripiet crudelis est et non miserebitur vox ejus quasi mare sonabit et super equos ascendent præparati quasi vir ad prœlium adversum te filia Sion

23. arcum et acinacem arripiet, crudelis est et non miserebitur; vox eorum quasi mare sonabit, et super equos ascendent, praeparati quasi vir ad proelium adversum te, filia Sion”.

24. audivimus famam ejus dissolutæ sunt manus nostræ tribulatio adprehendit nos dolores ut parturientem

24. “Audivimus famam eius; dissolutae sunt manus nostrae, tribulatio apprehendit nos, dolores ut parturientem”.

25. nolite exire ad agros et in via ne ambuletis quoniam gladius inimici pavor in circuitu

25. Nolite exire ad agros et in via ne ambuletis, quoniam gladius inimici, pavor in circuitu.

26. filia populi mei accingere cilicio et conspergere cinere luctum unigeniti fac tibi planctum amarum quia repente veniet vastator super nos

26. Filia populi mei, accingere cilicio et volutare in cinere, luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum, quia repente veniet vastator super nos.

27. probatorem dedi te in populo meo robustum et scies et probabis viam eorum

27. Probatorem dedi te in populo meo; et scies et probabis viam eorum.

28. omnes isti principes declinantum ambulantes fraudulenter æs et ferrum universi corrupti sunt

28. Omnes isti principes rebelles, ambulantes fraudulenter. Aes et ferrum, omnia isti corrumpunt.

29. defecit sufflatorium in igne consumptum est plumbum frustra conflavit conflator malitiæ enim eorum non sunt consumptæ

29. Sufflavit sufflatorium in igne, consumptum est plumbum; frustra conflavit conflator, scoriae enim non sunt separatae.

30. argentum reprobum vocate eos quia Dominus projecit illos

30. Argentum reprobum vocate eos, quia Dominus proiecit illos.



Przeczytaj Biblię w rok

Dołącz do naszej społeczności i przeczytaj całą Biblię w 365 dni. Ustrukturyzowana i inspirująca ścieżka pogłębiająca Twoją wiarę i wiedzę o Piśmie Świętym.