Mosaico decorativo

1. vixit autem Sarra centum viginti septem annis

1. Vixit autem Sara centum viginti septem annis

2. et mortua est in civitate Arbee quæ est Hebron in terra Chanaan venitque Abraham ut plangeret et fleret eam

2. et mortua est in Cariatharbe, quae est Hebron, in terra Chanaan; venitque Abraham, ut plangeret et fleret eam.

3. cumque surrexisset ab officio funeris locutus est ad filios Heth dicens

3. Cumque surrexisset ab officio funeris, locutus est ad filios Heth dicens:

4. advena sum et peregrinus apud vos date mihi jus sepulchri vobiscum ut sepeliam mortuum meum

4. “Advena sum et inquilinus apud vos; date mihi possessionem sepulcri vobiscum, ut sepeliam mortuum meum”.

5. responderuntque filii Heth

5. Responderunt filii Heth dicentes:

6. audi nos domine princeps Dei es apud nos in electis sepulchris nostris sepeli mortuum tuum nullusque prohibere te poterit quin in monumento ejus sepelias mortuum tuum

6. “Audi nos, domine, princeps Dei es apud nos: in nobilissimo sepulcrorum nostrorum sepeli mortuum tuum; nullusque te prohibebit, quin in sepulcro eius sepelias mortuum tuum”.

7. surrexit Abraham et adoravit populum terræ filios videlicet Heth

7. Surrexit Abraham et adoravit populum terrae, filios videlicet Heth,

8. dixitque ad eos si placet animæ vestræ ut sepeliam mortuum meum audite me et intercedite apud Ephron filium Soor

8. dixitque ad eos: “Si placet animae vestrae, ut sepeliam mortuum meum, audite me et intercedite pro me apud Ephron filium Seor,

9. ut det mihi speluncam duplicem quam habet in extrema parte agri sui pecunia digna tradat mihi eam coram vobis in possessionem sepulchri

9. ut det mihi speluncam Machpela, quam habet in extrema parte agri sui. Pecunia digna tradat eam mihi coram vobis in possessionem sepulcri”.

10. habitabat autem Ephron in medio filiorum Heth responditque ad Abraham cunctis audientibus qui ingrediebantur portam civitatis illius dicens

10. Sedebat autem Ephron in medio filiorum Heth. Responditque Ephron Hetthaeus ad Abraham, filiis Heth audientibus cunctis, qui ingrediebantur portam civitatis illius, dicens:

11. nequaquam ita fiat domine mi sed magis ausculta quod loquor agrum trado tibi et speluncam quæ in eo est præsentibus filiis populi mei sepeli mortuum tuum

11. “Nequaquam ita fiat, domine mi, ausculta me. Agrum do tibi et speluncam, quae in eo est, praesentibus filiis populi mei; sepeli mortuum tuum”.

12. adoravit Abraham coram populo terræ

12. Adoravit Abraham coram populo terrae

13. et locutus est ad Ephron circumstante plebe quæso ut audias me dabo pecuniam pro agro suscipe eam et sic sepeliam mortuum meum in eo

13. et locutus est ad Ephron, audiente populo terrae: “Quaeso, ut audias me. Dabo pecuniam pro agro; suscipe eam, et sic sepeliam mortuum meum in eo”.

14. respondit Ephron

14. Respondit Ephron ad Abraham dicens ei:

15. domine mi audi terram quam postulas quadringentis argenti siclis valet istud est pretium inter me et te sed quantum est hoc sepeli mortuum tuum

15. “Domine mi, audi me. Terra quadringentorum siclorum argenti inter me et te quid est hoc? Sepeli mortuum tuum”.

16. quod cum audisset Abraham adpendit pecuniam quam Ephron postulaverat audientibus filiis Heth quadringentos siclos argenti et probati monetæ publicæ

16. Auscultavit Abraham Ephron et appendit pecuniam, quam Ephron postulaverat, audientibus filiis Heth, quadringentos siclos argenti, sicut mos erat apud negotiatores.

17. confirmatusque est ager quondam Ephronis in quo erat spelunca duplex respiciens Mambre tam ipse quam spelunca et omnes arbores ejus in cunctis terminis per circuitum

17. Confirmatusque est ager Ephronis, qui erat in Machpela respiciens Mambre, tam ipse quam spelunca in eo et omnes arbores eius in cunctis terminis eius per circuitum,

18. Abrahæ in possessionem videntibus filiis Heth et cunctis qui intrabant portam civitatis illius

18. Abrahae in possessionem, videntibus filiis Heth cunctis, qui intrabant portam civitatis illius.

19. atque ita sepelivit Abraham Sarram uxorem suam in spelunca agri duplici qui respiciebat Mambre hæc est Hebron in terra Chanaan

19. Deinde sepelivit Abraham Saram uxorem suam in spelunca agri Machpela, qui respiciebat Mambre ­ haec est Hebron ­ in terra Chanaan.

20. et confirmatus est ager et antrum quod erat in eo Abrahæ in possessionem monumenti a filiis Heth

20. Et confirmatus est ager et antrum, quod erat in eo, Abrahae in possessionem sepulcri a filiis Heth.



Przeczytaj Biblię w rok

Dołącz do naszej społeczności i przeczytaj całą Biblię w 365 dni. Ustrukturyzowana i inspirująca ścieżka pogłębiająca Twoją wiarę i wiedzę o Piśmie Świętym.