Liber Genesis, 25
1. Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Cetthuram
1. Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Ceturam,
2. quæ peperit ei Zamram et Jexan et Madan et Madian et Jesboch et Sue
2. quae peperit ei Zamran et Iecsan et Madan et Madian et Iesboc et Sue.
3. Jexan quoque genuit Saba et Dadan filii Dadan fuerunt Assurim et Lathusim et Loommim
3. Iecsan quoque genuit Saba et Dedan. Filii Dedan fuerunt Assurim et Latusim et Loommim.
4. at vero ex Madian ortus est Epha et Opher et Enoch et Abida et Eldaa omnes hii filii Cetthuræ
4. At vero ex Madian ortus est Epha et Opher et Henoch et Abida et Eldaa. Omnes hi filii Ceturae.
5. deditque Abraham cuncta quæ possederat Isaac
5. Deditque Abraham cuncta, quae possederat, Isaac;
6. filiis autem concubinarum largitus est munera et separavit eos ab Isaac filio suo dum adhuc ipse viveret ad plagam orientalem
6. filiis autem concubinarum suarum largitus est munera et separavit eos ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret, ad plagam orientalem.
7. fuerunt autem dies vitæ ejus centum septuaginta quinque anni
7. Fuerunt autem dies vitae Abrahae centum septuaginta quinque anni.
8. et deficiens mortuus est in senectute bona provectæque ætatis et plenus dierum congregatusque est ad populum suum
8. Et deficiens mortuus est Abraham in senectute bona provectaeque aetatis et plenus dierum congregatusque est ad populum suum.
9. et sepelierunt eum Isaac et Ismaël filii sui in spelunca duplici quæ sita est in agro Ephron filii Soor Hetthei e regione Mambre
9. Et sepelierunt eum Isaac et Ismael filii sui in spelunca Machpela, quae sita est in agro Ephron filii Seor Hetthaei e regione Mambre,
10. quem emerat a filiis Heth ibi sepultus est ipse et Sarra uxor ejus
10. quem emerat a filiis Heth. Ibi sepultus est ipse et Sara uxor eius.
11. et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio ejus qui habitabat juxta puteum nomine Viventis et videntis
11. Et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio eius, qui habitabat iuxta puteum Lahairoi.
12. hæ sunt generationes Ismaël filii Abraham quem peperit ei Agar Ægyptia famula Sarræ
12. Hae sunt generationes Ismael filii Abrahae, quem peperit ei Agar Aegyptia famula Sarae.
13. et hæc nomina filiorum ejus in vocabulis et generationibus suis primogenitus Ismahelis Nabajoth dein Cedar et Abdeel et Mabsam
13. Et haec nomina filiorum Ismael in vocabulis et generationibus suis: primogenitus Ismaelis Nabaioth, dein Cedar et Adbeel et Mabsam,
14. Masma quoque et Duma et Massa
14. Masma quoque et Duma et Massa,
15. Adad et Thema Itur et Naphis et Cedma
15. Hadad et Thema, Iethur et Naphis et Cedma.
16. isti sunt filii Ismaël et hæc nomina per castella et oppida eorum duodecim principes tribuum suarum
16. Isti sunt filii Ismaelis, et haec nomina eorum per vicos et mansiones eorum: duodecim principes tribuum suarum.
17. anni vitæ Ismaël centum triginta septem deficiens mortuus est et adpositus ad populum suum
17. Et facti sunt anni vitae Ismaelis centum triginta septem; deficiens mortuus est et appositus ad populum suum.
18. habitavit autem ab Evila usque Sur quæ respicit Ægyptum intrœuntibus Assyrios coram cunctis fratribus suis obiit
18. Habitaverunt autem ab Hevila usque Sur, quae respicit Aegyptum introeuntibus Assyriam. In faciem cunctorum fratrum suorum obiit.
19. hæ quoque sunt generationes Isaac filii Abraham Abraham genuit Isaac
19. Hae sunt generationes Isaac filii Abraham: Abraham genuit Isaac;
20. qui cum quadraginta esset annorum duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuel Syri de Mesopotamiam sororem Laban
20. qui, cum quadraginta esset annorum, duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuelis Aramaei de Paddanaram, sororem Laban Aramaei.
21. deprecatusque est Dominum pro uxore sua eo quod esset sterilis qui exaudivit eum et dedit conceptum Rebeccæ
21. Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis. Qui exaudivit eum et dedit conceptum Rebeccae.
22. sed conlidebantur in utero ejus parvuli quæ ait si sic mihi futurum erat quid necesse fuit concipere perrexitque ut consuleret Dominum
22. Sed collidebantur in utero eius parvuli. Quae ait: “Si sic est, cur mihi?”. Perrexitque, ut consuleret Dominum.
23. qui respondens ait duæ gentes in utero tuo sunt et duo populi ex ventre tuo dividentur populusque populum superabit et major minori serviet
23. Qui respondens ait: “Duae gentes sunt in utero tuo, et duo populi ex ventre tuo dividentur; populusque populum superabit, et maior serviet minori”.
24. jam tempus pariendi venerat et ecce gemini in utero repperti sunt
24. Iam tempus pariendi venerat, et ecce gemini in utero eius.
25. qui primus egressus est rufus erat et totus in morem pellis hispidus vocatumque est nomen ejus Esau protinus alter egrediens plantam fratris tenebat manu et idcirco appellavit eum Jacob
25. Qui primus egressus est rufus erat et totus quasi pallium pilosum; vocatumque est nomen eius Esau. Postea frater eius egrediens plantam Esau tenebat manu, et idcirco appellatum est nomen eius Iacob.
26. sexagenarius erat Isaac quando nati sunt parvuli
26. Sexagenarius erat Isaac, quando nati sunt parvuli.
27. quibus adultis factus est Esau vir gnarus venandi et homo agricola Jacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis
27. Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi et homo agrestis; Iacob autem vir compositus et habitans in tabernaculis.
28. Isaac amabat Esau eo quod de venationibus illius vesceretur et Rebecca diligebat Jacob
28. Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius libenter vesceretur; et Rebecca diligebat Iacob.
29. coxit autem Jacob pulmentum ad quem cum venisset Esau de agro lassus
29. Coxit autem Iacob pulmentum; ad quem, cum venisset Esau de agro lassus,
30. ait da mihi de coctione hac rufa quia oppido lassus sum quam ob causam vocatum est nomen ejus Edom
30. ait: “Da mihi de coctione hac rufa, quia oppido lassus sum”. Quam ob causam vocatum est nomen eius Edom (id est Rufus).
31. cui dixit Jacob vende mihi primogenita tua
31. Cui dixit Iacob: “Vende mihi prius primogenita tua”.
32. ille respondit en morior quid mihi proderunt primogenita
32. Ille respondit: “En morior; quid mihi proderunt primogenita?”.
33. ait Jacob jura ergo mihi juravit Esau et vendidit primogenita
33. Ait Iacob: “Iura ergo mihi”. Iuravit et vendidit primogenita.
34. et sic accepto pane et lentis edulio comedit et bibit et abiit parvipendens quod primogenita vendidisset
34. Et sic, accepto pane et lentis edulio, comedit et bibit; surrexit et abiit parvipendens quod primogenita vendidisset.
