1. et factum est cum intraret in domum cujusdam principis Pharisæorum sabbato manducare panem et ipsi observabant eum

1. Et factum est, cum intraret in domum cuiusdam princi pis pharisaeorum sabbato manducare panem, et ipsi observabant eum.

2. et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum

2. Et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum.

3. et respondens Jesus dixit ad legis peritos et Pharisæos dicens si licet sabbato curare

3. Et respondens Iesus dixit ad legis peritos et pharisaeos dicens: “Licet sabbato curare an non?”.

4. at illi tacuerunt ipse vero adprehensum sanavit eum ac dimisit

4. At illi tacuerunt. Ipse vero apprehensum sanavit eum ac dimisit.

5. et respondens ad illos dixit cujus vestrum asinus aut bos in puteum cadet et non continuo extrahet illum die sabbati

5. Et ad illos dixit: “Cuius vestrum filius aut bos in puteum cadet, et non continuo extrahet illum die sabbati?”.

6. et non poterant ad hæc respondere illi

6. Et non poterant ad haec respondere illi.

7. dicebat autem et ad invitatos parabolam intendens quomodo primos accubitus eligerent dicens ad illos

7. Dicebat autem ad invitatos parabolam, intendens quomodo primos accubitus eligerent, dicens ad illos:

8. cum invitatus fueris ad nuptias non discumbas in primo loco ne forte honoratior te sit invitatus ab eo

8. “Cum invitatus fueris ab aliquo ad nuptias, non discumbas in primo loco, ne forte honoratior te sit invitatus ab eo,

9. et veniens is qui te et illum vocavit dicat tibi da huic locum et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere

9. et veniens is qui te et illum vocavit, dicat tibi: “Da huic locum”; et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere.

10. sed cum vocatus fueris vade recumbe in novissimo loco ut cum venerit qui te invitavit dicat tibi amice ascende superius tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus

10. Sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco, ut, cum venerit qui te invitavit, dicat tibi: “Amice, ascende superius”; tunc erit tibi gloria coram omnibus simul discumbentibus.

11. quia omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur

11. Quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur; et, qui se humiliat, exaltabitur”.

12. dicebat autem et ei qui se invitaverat cum facis prandium aut cenam noli vocare amicos tuos neque fratres tuos neque cognatos neque vicinos divites ne forte et ipsi te reinvitent et fiat tibi retributio

12. Dicebat autem et ei, qui se invitaverat: “Cum facis prandium aut cenam, noli vocare amicos tuos neque fratres tuos neque cognatos neque vicinos divites, ne forte et ipsi te reinvitent, et fiat tibi retributio.

13. sed cum facis convivium voca pauperes debiles claudos cæcos

13. Sed cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos, caecos;

14. et beatus eris quia non habent retribuere tibi retribuetur enim tibi in resurrectione justorum

14. et beatus eris, quia non habent retribuere tibi. Retribuetur enim tibi in resurrectione iustorum”.

15. hæc cum audisset quidam de simul discumbentibus dixit illi beatus qui manducabit panem in regno Dei

15. Haec cum audisset quidam de simul discumbentibus, dixit illi: “Beatus, qui manducabit panem in regno Dei”.

16. at ipse dixit ei homo quidam fecit cenam magnam et vocavit multos

16. At ipse dixit ei: “Homo quidam fecit cenam magnam et vocavit multos;

17. et misit servum suum hora cenæ dicere invitatis ut venirent quia jam parata sunt omnia

17. et misit servum suum hora cenae dicere invitatis: “Venite, quia iam paratum est”.

18. et cœperunt simul omnes excusare primus dixit ei villam emi et necesse habeo exire et videre illam rogo te habe me excusatum

18. Et coeperunt simul omnes excusare. Primus dixit ei: “Villam emi et necesse habeo exire et videre illam; rogo te, habe me excusatum”.

19. et alter dixit juga boum emi quinque et eo probare illa rogo te habe me excusatum

19. Et alter dixit: “Iuga boum emi quinque et eo probare illa; rogo te, habe me excusatum”.

20. et alius dixit uxorem duxi et ideo non possum venire

20. Et alius dixit: “Uxorem duxi et ideo non possum venire”.

21. et reversus servus nuntiavit hæc domino suo tunc iratus pater familias dixit servo suo exi cito in plateas et vicos civitatis et pauperes ac debiles et cæcos et claudos introduc huc

21. Et reversus servus nuntiavit haec domino suo. Tunc iratus pater familias dixit servo suo: “Exi cito in plateas et vicos civitatis et pauperes ac debiles et caecos et claudos introduc huc”.

22. et ait servus domine factum est ut imperasti et adhuc locus est

22. Et ait servus: “Domine, factum est, ut imperasti, et adhuc locus est”.

23. et ait dominus servo exi in vias et sepes et conpelle intrare ut impleatur domus mea

23. Et ait dominus servo: “Exi in vias et saepes, et compelle intrare, ut impleatur domus mea.

24. dico autem vobis quod nemo virorum illorum qui vocati sunt gustabit cenam meam

24. Dico autem vobis, quod nemo virorum illorum, qui vocati sunt, gustabit cenam meam””.

25. ibant autem turbæ multæ cum eo et conversus dixit ad illos

25. Ibant autem turbae multae cum eo; et conversus dixit ad illos:

26. si quis venit ad me et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores adhuc autem et animam suam non potest esse meus discipulus

26. “Si quis venit ad me et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores, adhuc et animam suam, non potest esse meus discipulus.

27. et qui non bajulat crucem suam et venit post me non potest esse meus discipulus

27. Et, qui non baiulat crucem suam et venit post me, non potest esse meus discipulus.

28. quis enim ex vobis volens turrem ædificare non prius sedens conputat sumptus qui necessarii sunt si habet ad perficiendum

28. Quis enim ex vobis volens turrem aedificare, non prius sedens computat sumptus, si habet ad perficiendum?

29. ne posteaquam posuerit fundamentum et non potuerit perficere omnes qui vident incipiant inludere ei

29. Ne, posteaquam posuerit fundamentum et non potuerit perficere, omnes, qui vident, incipiant illudere ei

30. dicentes quia hic homo cœpit ædificare et non potuit consummare

30. dicentes: “Hic homo coepit aedificare et non potuit consummare”.

31. aut qui rex iturus committere bellum adversus alium regem non sedens prius cogitat si possit cum decem milibus occurrere ei qui cum viginti milibus venit ad se

31. Aut quis rex, iturus committere bellum adversus alium regem, non sedens prius cogitat, si possit cum decem milibus occurrere ei, qui cum viginti milibus venit ad se?

32. alioquin adhuc illo longe agente legationem mittens rogat ea quæ pacis sunt

32. Alioquin, adhuc illo longe agente, legationem mittens rogat ea, quae pacis sunt.

33. sic ergo omnis ex vobis qui non renuntiat omnibus quæ possidet non potest meus esse discipulus

33. Sic ergo omnis ex vobis, qui non renuntiat omnibus, quae possidet, non potest meus esse discipulus.

34. bonum est sal si autem sal quoque evanuerit in quo condietur

34. Bonum est sal; si autem sal quoque evanuerit, in quo condietur?

35. neque in terram neque in sterquilinium utile est sed foras mittetur qui habet aures audiendi audiat

35. Neque in terram neque in sterquilinium utile est, sed foras proiciunt illud. Qui habet aures audiendi, audiat”.





“Padre Pio disse a um filho espiritual: Trabalhe! Ele perguntou: No que devo trabalhar, Padre? Ele respondeu: Em amar sempre mais a Jesus!” São Padre Pio de Pietrelcina