Mosaico decorativo

1. et ad discipulos suos ait inpossibile est ut non veniant scandala væ autem illi per quem veniunt

1. Et ad discipulos suos ait: “Impossibile est ut non ve niant scandala; vae autem illi, per quem veniunt!

2. utilius est illi si lapis molaris inponatur circa collum ejus et proiciatur in mare quam ut scandalizet unum de pusillis istis

2. Utilius est illi, si lapis molaris imponatur circa collum eius et proiciatur in mare, quam ut scandalizet unum de pusillis istis.

3. adtendite vobis si peccaverit frater tuus increpa illum et si pænitentiam egerit dimitte illi

3. Attendite vobis! Si peccaverit frater tuus, increpa illum et, si paenitentiam egerit, dimitte illi;

4. et si septies in die peccaverit in te et septies in die conversus fuerit ad te dicens pænitet me dimitte illi

4. et si septies in die peccaverit in te et septies conversus fuerit ad te dicens: “Paenitet me”, dimittes illi”.

5. et dixerunt apostoli Domino adauge nobis fidem

5. Et dixerunt apostoli Domino: “Adauge nobis fidem!”.

6. dixit autem Dominus si haberetis fidem sicut granum sinapis diceretis huic arbori moro eradicare et transplantare in mare et obœdiret vobis

6. Dixit autem Dominus: “Si haberetis fidem sicut granum sinapis, diceretis huic arbori moro: “Eradicare et transplantare in mare”, et oboediret vobis.

7. quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem qui regresso de agro dicet illi statim transi recumbe

7. Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicet illi: “Statim transi, recumbe”,

8. et non dicet ei para quod cenem et præcinge te et ministra mihi donec manducem et bibam et post hæc tu manducabis et bibes

8. et non dicet ei: “Para, quod cenem, et praecinge te et ministra mihi, donec manducem et bibam, et post haec tu manducabis et bibes”?

9. numquid gratiam habet servo illi quia fecit quæ sibi imperaverat non puto

9. Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit, quae praecepta sunt?

10. sic et vos cum feceritis omnia quæ præcepta sunt vobis dicite servi inutiles sumus quod debuimus facere fecimus

10. Sic et vos, cum feceritis omnia, quae praecepta sunt vobis, dicite: “Servi inutiles sumus; quod debuimus facere, fecimus””.

11. et factum est dum iret in Hierusalem transiebat per mediam Samariam et Galilæam

11. Et factum est, dum iret in Ierusalem, et ipse transibat per mediam Samariam et Galilaeam.

12. et cum ingrederetur quoddam castellum occurrerunt ei decem viri leprosi qui steterunt a longe

12. Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe

13. et levaverunt vocem dicentes Jesu præceptor miserere nostri

13. et levaverunt vocem dicentes: “Iesu praeceptor, miserere nostri!”.

14. quos ut vidit dixit ite ostendite vos sacerdotibus et factum est dum irent mundati sunt

14. Quos ut vidit, dixit: “Ite, ostendite vos sacerdotibus”. Et factum est, dum irent, mundati sunt.

15. unus autem ex illis ut vidit quia mundatus est regressus est cum magna voce magnificans Deum

15. Unus autem ex illis, ut vidit quia sanatus est, regressus est cum magna voce magnificans Deum

16. et cecidit in faciem ante pedes ejus gratias agens et hic erat Samaritanus

16. et cecidit in faciem ante pedes eius gratias agens ei; et hic erat Samaritanus.

17. respondens autem Jesus dixit nonne decem mundati sunt et novem ubi sunt

17. Respondens autem Iesus dixit: “Nonne decem mundati sunt? Et novem ubi sunt?

18. non est inventus qui rediret et daret gloriam Deo nisi hic alienigena

18. Non sunt inventi qui redirent, ut darent gloriam Deo, nisi hic alienigena?”.

19. et ait illi surge vade quia fides tua te salvum fecit

19. Et ait illi: “Surge, vade; fides tua te salvum fecit”.

20. interrogatus autem a Pharisæis quando venit regnum Dei respondit eis et dixit non venit regnum Dei cum observatione

20. Interrogatus autem a pharisaeis: “Quando venit regnum Dei?”, respondit eis et dixit: “Non venit regnum Dei cum observatione,

21. neque dicent ecce hic aut ecce illic ecce enim regnum Dei intra vos est

21. neque dicent: “Ecce hic” aut: “Illic”; ecce enim regnum Dei intra vos est”.

22. et ait ad discipulos venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis et non videbitis

22. Et ait ad discipulos: “Venient dies, quando desideretis videre unum diem Filii hominis et non videbitis.

23. et dicent vobis ecce hic ecce illic nolite ire neque sectemini

23. Et dicent vobis: “Ecce hic”, “Ecce illic”; nolite ire neque sectemini.

24. nam sicut fulgur coruscans de sub cælo in ea quæ sub cælo sunt fulget ita erit Filius hominis in die sua

24. Nam sicut fulgur coruscans de sub caelo in ea, quae sub caelo sunt, fulget, ita erit Filius hominis in die sua.

25. primum autem oportet illum multa pati et reprobari a generatione hac

25. Primum autem oportet illum multa pati et reprobari a generatione hac.

26. et sicut factum est in diebus Nœ ita erit et in diebus Filii hominis

26. Et sicut factum est in diebus Noe, ita erit et in diebus Filii hominis:

27. edebant et bibebant uxores ducebant et dabantur ad nuptias usque in diem qua intravit Nœ in arcam et venit diluvium et perdidit omnes

27. edebant, bibebant, uxores ducebant, dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit Noe in arcam, et venit diluvium et perdidit omnes.

28. similiter sicut factum est in diebus Loth edebant et bibebant emebant et vendebant plantabant ædificabant

28. Similiter sicut factum est in diebus Lot: edebant, bibebant, emebant, vendebant, plantabant, aedificabant;

29. qua die autem exiit Loth a Sodomis pluit ignem et sulphur de cælo et omnes perdidit

29. qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de caelo et omnes perdidit.

30. secundum hæc erit qua die Filius hominis revelabitur

30. Secundum haec erit, qua die Filius hominis revelabitur.

31. in illa hora qui fuerit in tecto et vasa ejus in domo ne descendat tollere illa et qui in agro similiter non redeat retro

31. In illa die, qui fuerit in tecto, et vasa eius in domo, ne descendat tollere illa; et, qui in agro, similiter non redeat retro.

32. memores estote uxoris Loth

32. Memores estote uxoris Lot.

33. quicumque quæsierit animam suam salvare perdet illam et qui perdiderit illam vivificabit eam

33. Quicumque quaesierit animam suam salvam facere, perdet illam; et, quicumque perdiderit illam, vivificabit eam.

34. dico vobis illa nocte erunt duo in lecto uno unus adsumetur et alter relinquetur

34. Dico vobis: Illa nocte erunt duo in lecto uno: unus assumetur, et alter relinquetur;

35. duæ erunt molentes in unum una adsumetur et altera relinquetur duo in agro unus adsumetur et alter relinquetur

35. duae erunt molentes in unum: una assumetur, et altera relinquetur”.

36. respondentes dicunt illi ubi Domine

36. Respondentes dicunt illi: “Ubi, Domine?”. Qui dixit eis: “Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae”.

37. qui dixit eis ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur aquilæ

37. []



Przeczytaj Biblię w rok

Dołącz do naszej społeczności i przeczytaj całą Biblię w 365 dni. Ustrukturyzowana i inspirująca ścieżka pogłębiająca Twoją wiarę i wiedzę o Piśmie Świętym.