Mosaico decorativo

1. et eduxit me in atrium exterius per viam ducentem ad aquilonem et eduxit me in gazofilacium quod erat contra separatum ædificium et contra ædem vergentem ad aquilonem

1. Et eduxit me in atrium ex terius per viam ducentem ad aquilonem; et duxit me ad exedram, quae erat contra aream separatam, et contra aedem ad aquilonem.

2. in facie longitudinis centum cubitos ostii aquilonis et latitudinis quinquaginta cubitos

2. Longitudo erat centum cubitorum in latere aquilonis et latitudo quinquaginta cubitorum.

3. contra viginti cubitos atrii interioris et contra pavimentum stratum lapide atrii exterioris ubi erat porticus juncta porticui triplici

3. Contra viginti cubitos atrii interioris et contra pavimentum stratum lapide atrii exterioris elevabatur pars iuxta partem in tribus gradibus.

4. et ante gazofilacia deambulatio decem cubitorum latitudinis ad interiora respiciens viæ cubiti unius et ostia earum ad aquilonem

4. Et ante exedras deambulatio decem cubitorum latitudinis, ad interiora respiciens, longitudinis centum cubitorum; et ostia eorum ad aquilonem.

5. ubi erant gazofilacia in superioribus humiliora quia subportabant porticus quæ ex illis eminebant de inferioribus et de mediis ædificii

5. Exedrae superiores angustiores erant, quia gradus auferebant eis spatium, prae inferioribus et mediis aedificii.

6. tristega enim erant et non habebant columnas sicut erant columnæ atriorum propterea eminebant de inferioribus et de mediis a terra

6. Tristega enim erant et non habebant columnas, sicut erant columnae exteriorum; sic ergo in gradibus de inferioribus, et de mediis a terra surgebat aedificium.

7. et peribolus exterior secundum gazofilacia quæ erant in via atrii exterioris ante gazofilacia longitudo ejus quinquaginta cubitorum

7. Et murus exterior secundum exedras erat in via atrii exterioris ante exedras, longitudo eius quinquaginta cubitorum,

8. quia longitudo erat gazofilaciorum atrii exterioris quinquaginta cubitorum et longitudo ante faciem templi centum cubitorum

8. quia longitudo erat exedrarum atrii exterioris quinquaginta cubitorum, quae erant ante faciem illarum, totum erat centum cubitorum.

9. et erat subter gazofilacia hæc introitus ab oriente ingredientium in ea de atrio exteriori

9. Et erat subter exedras has introitus ab oriente ingredientibus in ea de atrio exteriori

10. in latitudine periboli atrii quod erat contra viam orientalem in facie ædificii separati et erant ante ædificium gazofilacia

10. in capite muri atrii. Contra viam meridianam in facie areae separatae, et erant exedrae ante aedificium,

11. et via ante faciem eorum juxta similitudinem gazofilaciorum quæ erant in via aquilonis secundum longitudinem eorum sic et latitudo eorum et omnis introitus eorum et similitudines et ostia eorum

11. et via ante faciem earum iuxta similitudinem exedrarum, quae erant in via aquilonis; secundum longitudinem earum et latitudinem earum, sic et omnes exitus earum et dispositiones et ostia earum.

12. secundum ostia gazofilaciorum quæ erant in via respiciente ad notum ostium in capite viæ quæ via erat ante vestibulum separatum per viam orientalem ingredientibus

12. Et ad ostia exedrarum, quae erant in via respiciente ad notum, ostium in capite viae, quae via erat ante murum protegentem per viam orientalem ingredientibus.

13. et dixit ad me gazofilacia aquilonis et gazofilacia austri quæ sunt ante ædificium separatum hæc sunt gazofilacia sancta in quibus vescuntur sacerdotes qui adpropinquant ad Dominum in sancta sanctorum ibi ponent sancta sanctorum et oblationem pro peccato et pro delicto locus enim sanctus est

13. Et dixit ad me: “Exedrae aquilonis et exedrae austri, quae sunt ante aream separatam, hae sunt exedrae sanctae, in quibus vescuntur sacerdotes, qui appropinquant ad Dominum sancta sanctorum: ibi ponent sancta sanctorum et oblationem et pro peccato et pro delicto, locus enim sanctus est.

14. cum autem ingressi fuerint sacerdotes non egredientur de sanctis in atrium exterius et ibi reponent vestimenta sua in quibus ministrant quia sancta sunt vestienturque vestimentis aliis et sic procedent ad populum

14. Cum autem ingressi fuerint sacerdotes, non egredientur de sanctis in atrium exterius, sed ibi reponent vestimenta sua, in quibus ministrant, quia sancta sunt; vestienturque vestimentis aliis et sic procedent ad locum populi”.

15. cumque conplesset mensuras domus interioris eduxit me per viam portæ quæ respiciebat ad viam orientalem et mensus est eam undique per circuitum

15. Cumque complesset mensuras interioris areae domus, eduxit me per viam portae, quae respiciebat ad viam orientalem, et mensus est ibi undique per circuitum.

16. mensus autem est contra ventum orientalem calamo mensuræ quingentos calamos in calamo mensuræ per circuitum

16. Mensus est autem contra ventum orientalem calamo mensurae quingentos calamos in calamo mensurae per circuitum.

17. et mensus est contra ventum aquilonem quingentos calamos in calamo mensuræ per gyrum

17. Et mensus est contra ventum aquilonis quingentos calamos in calamo mensurae per gyrum.

18. et ad ventum australem mensus est quingentos calamos in calamo mensuræ per circuitum

18. Et ad ventum australem mensus est quingentos calamos in calamo mensurae per circuitum.

19. et ad ventum occidentalem mensus est quingentos calamos in calamo mensuræ

19. Et conversus ad ventum occidentalem mensus est quingentos calamos in calamo mensurae.

20. per quattuor ventos mensus est illud murum ejus undique per circuitum longitudine quingentorum cubitorum et latitudine quingentorum cubitorum dividentem inter sanctuarium et vulgi locum

20. Per quattuor ventos mensus est illud; murus ei erat undique per circuitum longitudine quingentorum cubitorum et latitudine quingentorum cubitorum, dividens inter sanctuarium et locum profanum.



Leggi la Bibbia in un anno

Unisciti alla nostra comunità e completa l'intera Bibbia in 365 giorni. Un percorso strutturato e stimolante per approfondire la tua fede e la tua conoscenza delle Scritture.