1. fili mi adtende sapientiam meam et prudentiæ meæ inclina aurem tuam

1. Fili mi, attende ad sapientiam meam, et prudentiae meae inclina aurem tuam,

2. ut custodias cogitationes et disciplinam labia tua conservent

2. ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conservent.

3. favus enim stillans labia meretricis et nitidius oleo guttur ejus

3. Favum enim stillant labia meretricis, et nitidius oleo guttur eius;

4. novissima autem illius amara quasi absinthium et acuta quasi gladius biceps

4. novissima autem illius amara quasi absinthium et acuta quasi gladius biceps.

5. pedes ejus descendunt in mortem et ad inferos gressus illius penetrant

5. Pedes eius descendunt in mortem, et ad inferos gressus illius tendunt;

6. per semitam vitæ non ambulat vagi sunt gressus ejus et investigabiles

6. cum non observet semitam vitae, vagi sunt gressus eius, et ipsa nescit.

7. nunc ergo fili audi me et ne recedas a verbis oris mei

7. Nunc ergo, fili mi, audi me et ne recedas a verbis oris mei.

8. longe fac ab ea viam tuam et ne adpropinques foribus domus ejus

8. Longe fac ab ea viam tuam et ne appropinques foribus domus eius.

9. ne des alienis honorem tuum et annos tuos crudeli

9. Ne des alienis honorem tuum et annos tuos crudeli,

10. ne forte impleantur extranei viribus tuis et labores tui sint in domo aliena

10. ne forte impleantur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena,

11. et gemas in novissimis quando consumpseris carnes et corpus tuum et dicas

11. et gemas in novissimis, quando consumpseris carnes tuas et corpus tuum

12. cur detestatus sum disciplinam et increpationibus non adquievit cor meum

12. et dicas: “Cur detestatus sum disciplinam, et increpationes renuit cor meum,

13. nec audivi vocem docentium me et magistris non inclinavi aurem meam

13. nec audivi vocem docentium me et magistris non inclinavi aurem meam?

14. pæne fui in omni malo in medio ecclesiæ et synagogæ

14. Paene fui in omni malo, in medio ecclesiae et synagogae”.

15. bibe aquam de cisterna tua et fluenta putei tui

15. Bibe aquam de cisterna tua et fluenta putei tui,

16. deriventur fontes tui foras et in plateis aquas tuas divide

16. ne deriventur fontes tui foras, et in plateis rivi aquarum;

17. habeto eas solus nec sint alieni participes tui

17. habeto eas solus, nec sint alieni participes tui.

18. sit vena tua benedicta et lætare cum muliere adulescentiæ tuæ

18. Sit vena tua benedicta, et laetare cum muliere adulescentiae tuae;

19. cerva carissima et gratissimus hinulus ubera ejus inebrient te omni tempore in amore illius delectare jugiter

19. cerva carissima et gratissimus hinnulus, blanditiae eius inebrient te in omni tempore, in amore eius delectare iugiter.

20. quare seduceris fili mi ab aliena et foveris sinu alterius

20. Quare seduceris, fili mi, ab aliena et foveris in sinu extraneae?

21. respicit Dominus vias hominis et omnes gressus illius considerat

21. Quoniam ante Dominum viae hominis, et omnes gressus eius considerat.

22. iniquitates suæ capiunt impium et funibus peccatorum suorum constringitur

22. Iniquitates suae capient impium, et funibus peccatorum suorum constringetur.

23. ipse morietur quia non habuit disciplinam et multitudine stultitiæ suæ decipietur

23. Ipse morietur, quia non habuit disciplinam, et in multitudine stultitiae suae decipietur.





“Vive-se de fé, não de sonhos.” São Padre Pio de Pietrelcina