1. fratribus qui sunt per Ægyptum Judæis salutem dicunt fratres qui sunt in Hierosolymis Judæi et qui in regione Judææ et pacem bonam

1. Fratribus, qui sunt per Aegyp tum, Iudaeis salutem dicunt fratres, qui sunt in Hierosolymis Iudaei et qui in regione Iudaeae, pacem bonam.

2. benefaciat vobis Deus et meminerit testamenti sui quod est ad Abraham et Isaac et Jacob servorum suorum fidelium

2. Et benefaciat vobis Deus et meminerit testamenti sui, quod locutus est ad Abraham et Isaac et Iacob servorum suorum fidelium;

3. et det vobis cor omnibus ut colatis eum et faciatis ejus voluntatem corde magno et animo volente

3. et det vobis cor omnibus, ut colatis eum et faciatis eius voluntatem corde magno et animo volenti;

4. adaperiat cor vestrum in lege sua et in præceptis ejus et faciat pacem

4. et adaperiat cor vestrum in lege sua et in praeceptis suis et faciat pacem;

5. exaudiat orationes vestras et reconcilietur vobis nec vos deserat in tempore malo

5. et exaudiat orationes vestras et reconcilietur vobis nec vos deserat in tempore malo.

6. et nunc hic sumus orantes pro vobis

6. Et nunc hic sumus orantes pro vobis.

7. regnante Demetrio anno centesimo sexagesimo nono nos Judæi scripsimus vobis in tribulatione et impetu qui supervenit nobis in istis annis ex quo recessit Jason a sancta terra et a regno

7. Regnante Demetrio, anno centesimo sexagesimo nono, nos Iudaei scripsimus vobis in tribulatione et impetu, qui supervenit nobis in istis annis, ex quo recessit Iason et, qui cum eo erant, a sancta terra et a regno

8. portam succenderunt et effuderunt sanguinem innocentem et oravimus ad Dominum et exauditi sumus et obtulimus sacrificium et similaginem et accendimus lucernas et proposuimus panes

8. et portam succenderunt et effuderunt sanguinem innocentem; et oravimus ad Dominum et exauditi sumus et obtulimus sacrificia et similaginem et accendimus lucernas et proposuimus panes.

9. et nunc frequentate dies scenophegiæ mensis casleu

9. Et nunc ut frequentetis dies Scenopegiae mensis Casleu,

10. anno centesimo octogesimo octavo populus qui est Hierosolymis et in Judæa senatusque et Judas Aristobolo magistro Ptolomei regis qui est de genere christorum sacerdotum et his qui in Ægypto sunt Judæis salutem et sanitatem

10. anno centesimo octogesimo octavo. Qui sunt Hierosolymis et in Iudaea, senatusque et Iudas Aristobulo magistro Ptolemaei regis, qui est de genere christorum sacerdotum, et his, qui in Aegypto sunt, Iudaeis salutem et sanitatem.

11. de magnis periculis a Deo liberati magnifice gratias ipsi utpote qui adversus talem regem dimicavimus

11. De magnis periculis a Deo liberati magnifice gratias agimus ipsi, utpote qui adversus regem dimicavimus;

12. ipse enim ebullire fecit de Perside eos qui pugnaverunt contra nos

12. ipse enim effervere fecit eos, qui pugnaverunt contra sanctam civitatem.

13. nam cum in Perside esset dux ipse et cum ipso inmensus exercitus cecidit in templo Naneæ consilio deceptus sacerdotis Naneæ

13. Nam cum in Perside esset dux ipse et qui cum ipso videbatur esse intolerabilis exercitus, concisi sunt in templo Naneae, fraude utentibus sacerdotibus Naneae.

14. ut enim cum ea habitaturus venit ad locum Antiochus et amici ejus et ut acciperet pecunias multas dotis nomine

14. Etenim quasi cum ea habitaturus venit ad locum Antiochus et, qui cum ipso erant, amici, ut acciperet pecunias multas dotis nomine.

15. cumque proposuissent eas sacerdotes Naneæ et ipse cum paucis ingressus esset intra ambitum fani clauserunt templum

15. Cumque proposuissent eas sacerdotes Naneae, et ipse cum paucis ingressus esset intra ambitum fani, clauserunt templum; cum intrasset Antiochus,

16. cum intrasset Antiochus apertoque occulto aditu templi mittentes lapides percusserunt ducem et qui cum eo erant et diviserunt membratim et capitibus amputatis foras projecerunt

16. aperto occulto aditu laquearis, mittentes lapides percusserunt ducem et diviserunt membratim et, capitibus amputatis, foras proiecerunt.

17. per omnia benedictus Deus qui tradidit impios

17. Per omnia benedictus Deus, qui tradidi

18. facturi igitur quinta et vicesima mensis casleu purificationem templi necessarium duximus significare vobis ut vos quoque agatis diem scenophegiæ et diem ignis qui datus est quando Neemias ædificato templo et altari obtulit sacrificia

18. Facturi igitur quinta et vicesima die mensis Casleu purificationem templi, necessarium duximus significare vobis, ut et vos quoque agatis diem Scenopegiae et ignis, qui datus est, quando Nehemias, aedificato templo et altari, obtulit sacrificia.

19. nam cum in Persidem ducerentur patres nostri sacerdotes qui tunc Dei cultores erant acceptum ignem de altario occulte absconderunt in valle ubi erat puteus altus siccus et in eo contutati sunt eum ita ut omnibus ignotus esset locus

19. Nam cum in Persidem ducerentur patres nostri, sacerdotes, qui tunc cultores Dei erant, acceptum ignem de altari occulte absconderunt in cavo putei situm habentis siccum, in quo contutati sunt eum, ita ut omnibus ignotus esset locus.

20. cum præterissent autem multi anni et placuit Deo ut mitteretur Neemias a rege Persidis nepotes sacerdotum illorum qui absconderant misit ad requirendum ignem et sicut narraverunt nobis non invenerunt ignem sed aquam crassam

20. Cum autem praeterissent anni multi, et placuit Deo, ut mitteretur Nehemias a rege Persidis, nepotes sacerdotum illorum, qui absconderant, misit ad ignem.

21. et jussit eos haurire et adferre sibi et sacrificia quæ inposita erant jussit sacerdos Neemias aspargi aqua ipsa et ligna et quæ erant superposita

21. Sicut narraverunt nobis, non invenerunt ignem sed aquam crassam. Et iussit eos haurire et afferre. Utque imposita sunt sacrificia, iussit sacerdotes Nehemias aspergere aqua et ligna et, quae erant superposita.

22. utque hoc factum est et tempus adfuit quo sol refulsit qui prius erat in nubilo accensus est ignis magnus ita ut omnes mirarentur

22. Utque hoc factum est, et tempus transiit, et sol refulsit, qui prius erat in nubilo, accensus est ignis magnus, ita ut omnes mirarentur.

23. orationem autem faciebant omnes sacerdotes dum consummaretur sacrificium Jonatha inchoante ceteris autem respondentibus

23. Orationem autem faciebant sacerdotes, dum consummaretur sacrificium: et sacerdotes et omnes, Ionatha inchoante, ceteris autem respondentibus ut Nehemias.

24. et Neemiæ erat oratio hunc habens modum Domine Deus omnium creator terribilis et fortis justus et misericors qui solus es rex bonus

24. Erat autem oratio hunc habens modum: “Domine, Domine Deus, omnium creator, terribilis et fortis, iustus et misericors, qui solus es rex et bonus,

25. solus præstans solus justus et omnipotens et æternus qui liberas Israël de omni malo qui fecisti patres electos et sanctificasti eos

25. solus praestans, solus iustus et omnipotens et aeternus; qui liberas Israel de omni malo, qui fecisti patres electos et sanctificasti eos,

26. accipe sacrificium pro universo populo tuo Israël et custodi partem tuam et sanctifica

26. accipe sacrificium pro universo populo tuo Israel et custodi partem tuam et sanctifica.

27. congrega dispersionem nostram libera eos qui serviunt gentibus contemptos et abominatos respice ut sciant gentes quod tu es Deus noster

27. Congrega dispersionem nostram, libera eos, qui serviunt gentibus, et contemptos et abominatos respice, ut sciant gentes quia tu es Deus noster.

28. adflige opprimentes et contumeliam facientes in superbia

28. Afflige opprimentes nos et contumeliam facientes in superbia.

29. constitue populum tuum in loco sancto tuo sicut dixit Moses

29. Constitue populum tuum in loco sancto tuo, sicut dixit Moyses”.

30. sacerdotes autem psallebant hymnos usquequo consumptum esset sacrificium

30. Sacerdotes autem psallebant hymnos.

31. cum autem consummatum fuisset sacrificium ex residua aqua Neemias jussit lapides majores perfundi

31. Cum autem consumptum esset sacrificium, ex residua aqua Nehemias iussit lapides maiores perfundi

32. quod ut factum est flamma ex eis accensa est sed ex lumine quod refulsit ab altari consumpta est

32. quod ut factum est, flamma accensa est, sed a lumine, quod refulsit ex altari, consumpta est.

33. ut vero manifestata essent hæc renuntiatum est regi Persarum quod in loco in quo ignem absconderant hii qui translati erant sacerdotes aqua apparuit de qua Neemias et qui cum eo erant purificaverunt sacrificia

33. Ut vero manifestata est res, et renuntiatum est regi Persarum quod in loco, in quo ignem absconderant hi, qui translati fuerant, sacerdotes, aqua apparuit, de qua Nehemias et, qui cum eo erant, purificaverunt ea, quae essent sacrificii,

34. considerans autem rex et rem diligenter examinans fecit ei templum

34. circumsaepiens autem rex et rem diligenter examinans, templum fecit.

35. et si quibus donaverat rex multa bona accipiebat ex hoc et tribuebat

35. Et quibus gratificabatur rex, multa dona accipiebat et tribuebat.

36. appellavit autem Neemias hoc Nepthar quod interpretatur purificatio vocatur autem apud plures Nephi

36. Appellaverunt autem, qui cum Nehemia erant, hunc locum Nephthar, quod interpretatur Purificatio; vocatur autem apud plures Nephthai.





“O Santo Rosário é a arma daqueles que querem vencer todas as batalhas.” São Padre Pio de Pietrelcina