1. hominis est animum præparare et Dei gubernare linguam

1. Hominis est animum praeparare, et Domini est responsio linguae.

2. omnes viæ hominum patent oculis ejus spirituum ponderator est Dominus

2. Omnes viae hominis purae sunt oculis eius, spirituum ponderator est Dominus.

3. revela Domino opera tua et dirigentur cogitationes tuæ

3. Revela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tuae.

4. universa propter semet ipsum operatus est Dominus impium quoque ad diem malum

4. Universa secundum proprium finem operatus est Dominus; impium quoque ad diem malum.

5. abominatio Domini omnis arrogans etiam si manus ad manum fuerit non erit innocens

5. Abominatio Domini est omnis arrogans; manus in manu, non erit innocens.

6. misericordia et veritate redimitur iniquitas et in timore Domini declinatur a malo

6. Misericordia et veritate redimitur iniquitas, et in timore Domini declinatur a malo.

7. cum placuerint Domino viæ hominis inimicos quoque ejus convertet ad pacem

7. Cum placuerint Domino viae hominis, inimicos quoque eius convertet ad pacem.

8. melius est parum cum justitia quam multi fructus cum iniquitate

8. Melius est parum cum iustitia quam multi fructus sine aequitate.

9. cor hominis disponet viam suam sed Domini est dirigere gressus ejus

9. Cor hominis disponit viam suam, sed Domini est dirigere gressus eius.

10. divinatio in labiis regis in judicio non errabit os ejus

10. Divinatio in labiis regis, in iudicio non errabit os eius.

11. pondus et statera judicia Domini sunt et opera ejus omnes lapides sacculi

11. Pondus et statera iusta Domini sunt, et opera eius omnes lapides sacculi.

12. abominabiles regi qui agunt impie quoniam justitia firmatur solium

12. Abominantur reges agere impie, quoniam iustitia firmatur solium.

13. voluntas regum labia justa qui recta loquitur diligetur

13. Voluntas regum labia iusta; qui recta loquitur, diligetur.

14. indignatio regis nuntii mortis et vir sapiens placabit eam

14. Indignatio regis nuntii mortis, et vir sapiens placabit eam.

15. in hilaritate vultus regis vita et clementia ejus quasi imber serotinus

15. In lumine vultus regis vita, et voluntas eius quasi imber serotinus.

16. posside sapientiam quia auro melior est et adquire prudentiam quia pretiosior est argento

16. Possidere sapientiam quanto melius est auro; et acquirere prudentiam pretiosius est argento.

17. semita justorum declinat mala custos animæ suæ servat viam suam

17. Semita iustorum declinare a malo; custos animae suae, qui servat viam suam.

18. contritionem præcedit superbia et ante ruinam exaltatur spiritus

18. Contritionem praecedit superbia, et ante ruinam exaltatio spiritus.

19. melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis

19. Melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis.

20. eruditus in verbo repperiet bona et qui in Domino sperat beatus est

20. Eruditus in verbo reperiet bona; et, qui sperat in Domino, beatus est.

21. qui sapiens corde est appellabitur prudens et qui dulcis eloquio majora percipiet

21. Qui sapiens est corde, appellabitur prudens; et dulcedo labiorum addet doctrinam.

22. fons vitæ eruditio possidentis doctrina stultorum fatuitas

22. Fons vitae eruditio possidentis; poena stultorum stultitia.

23. cor sapientis erudiet os ejus et labiis illius addet gratiam

23. Cor sapientis erudiet os eius et labiis eius addet doctrinam.

24. favus mellis verba conposita dulcedo animæ et sanitas ossuum

24. Favus mellis composita verba, dulcedo animae et sanitas ossium.

25. est via quæ videtur homini recta et novissimum ejus ducit ad mortem

25. Est via, quae videtur homini recta, et novissima eius ducunt ad mortem.

26. anima laborantis laborat sibi quia conpulit eum os suum

26. Anima laborantis laborat sibi, quia compulit eum os suum.

27. vir impius fodit malum et in labiis ejus ignis ardescit

27. Vir impius fodit malum, et in labiis eius quasi ignis ardens.

28. homo perversus suscitat lites et verbosus separat principes

28. Homo perversus suscitat lites, et mussitator separat familiares.

29. vir iniquus lactat amicum suum et ducit eum per viam non bonam

29. Vir iniquus lactat amicum suum et ducit eum per viam non bonam.

30. qui adtonitis oculis cogitat prava mordens labia sua perficit malum

30. Qui attonitis oculis cogitat prava, comprimens labia sua perficit malum.

31. corona dignitatis senectus in viis justitiæ repperietur

31. Corona dignitatis canities, quae in viis iustitiae reperietur.

32. melior est patiens viro forte et qui dominatur animo suo expugnatore urbium

32. Melior est patiens viro forti, et, qui dominatur animo suo, expugnatore urbium.

33. sortes mittuntur in sinu sed a Domino temperantur

33. Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur.





“O Anjo de Deus não nos abandona jamais.” São Padre Pio de Pietrelcina