1. sapiens mulier ædificavit domum suam insipiens instructam quoque destruet manibus

1. Sapientia mulierum aedificat domum suam, insipientia eam manibus destruet.

2. ambulans recto itinere et timens Deum despicitur ab eo qui infami graditur via

2. Ambulans recto itinere timet Deum; despicit illum, qui infami graditur via.

3. in ore stulti virga superbiæ labia sapientium custodiunt eos

3. In ore stulti virga superbiae, labia autem sapientium custodiunt eos.

4. ubi non sunt boves præsepe vacuum est ubi autem plurimæ segetes ibi manifesta fortitudo bovis

4. Ubi non sunt boves, praesepe vacuum est; plurimae autem segetes in fortitudine bovis.

5. testis fidelis non mentietur profert mendacium testis dolosus

5. Testis fidelis non mentitur, profert autem mendacium dolosus testis.

6. quærit derisor sapientiam et non inveniet doctrina prudentium facilis

6. Quaerit derisor sapientiam et non invenit; doctrina prudentibus facilis.

7. vade contra virum stultum et nescito labia prudentiæ

7. Cede coram viro stulto, quia nescies labia prudentiae.

8. sapientia callidi est intellegere viam suam et inprudentia stultorum errans

8. Sapientia callidi est intellegere viam suam, et imprudentia stultorum errans.

9. stultis inludet peccatum inter justos morabitur gratia

9. Stulti parvipendent peccatum, et inter iustos morabitur gratia.

10. cor quod novit amaritudinem animæ suæ in gaudio ejus non miscebitur extraneus

10. Cor novit amaritudinem animae suae, in gaudio eius non miscebitur extraneus.

11. domus impiorum delebitur tabernacula justorum germinabunt

11. Domus impiorum delebitur, tabernacula vero iustorum germinabunt.

12. est via quæ videtur homini justa novissima autem ejus deducunt ad mortem

12. Est via, quae videtur homini recta, novissima autem eius deducunt ad mortem.

13. risus dolore miscebitur et extrema gaudii luctus occupat

13. Etiam in risu cor dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat.

14. viis suis replebitur stultus et super eum erit vir bonus

14. Viis suis replebitur stultus, et super eum erit vir bonus.

15. innocens credit omni verbo astutus considerat gressus suos

15. Simplex credit omni verbo, astutus considerat gressus suos.

16. sapiens timet et declinat malum stultus transilit et confidit

16. Sapiens timet et declinat a malo, stultus transilit et confidit.

17. inpatiens operabitur stultitiam et vir versutus odiosus est

17. Impatiens operabitur stultitiam, et vir versutus odiosus est.

18. possidebunt parvuli stultitiam et astuti expectabunt scientiam

18. Possidebunt simplices stultitiam, et astuti coronabuntur scientia.

19. jacebunt mali ante bonos et impii ante portas justorum

19. Procumbunt mali ante bonos, et impii ante portas iustorum.

20. etiam proximo suo pauper odiosus erit amici vero divitum multi

20. Etiam proximo suo pauper odiosus erit, amici vero divitum multi.

21. qui despicit proximum suum peccat qui autem miseretur pauperi beatus erit

21. Qui despicit proximum suum, peccat; qui autem miseretur pauperis, beatus erit.

22. errant qui operantur malum misericordia et veritas præparant bona

22. Nonne errant, qui operantur malum? Misericordia et veritas iis, qui praeparant bona.

23. in omni opere erit abundantia ubi autem verba sunt plurima frequenter egestas

23. In omni labore erit abundantia; verbum autem labiorum tendit tantummodo ad egestatem.

24. corona sapientium divitiæ eorum fatuitas stultorum inprudentia

24. Corona sapientium divitiae eorum, fatuitas stultorum fatuitas est.

25. liberat animas testis fidelis et profert mendacia versipellis

25. Liberat animas testis fidelis, et profert mendacia versipellis.

26. in timore Domini fiducia fortitudinis et filiis ejus erit spes

26. In timore Domini fiducia fortis, et filiis eius erit spes.

27. timor Domini fons vitæ ut declinet a ruina mortis

27. Timor Domini fons vitae, declinans a laqueis mortis.

28. in multitudine populi dignitas regis et in paucitate plebis ignominia principis

28. In multitudine populi dignitas regis, et in paucitate plebis ruina principis.

29. qui patiens est multa gubernatur prudentia qui autem inpatiens exaltat stultitiam suam

29. Qui patiens est, multa gubernatur prudentia; qui autem impatiens est, exaltat stultitiam.

30. vita carnium sanitas cordis putredo ossuum invidia

30. Vita carnium sanitas cordis, putredo ossium invidia.

31. qui calumniatur egentem exprobrat factori ejus honorat autem eum qui miseretur pauperis

31. Qui calumniatur egentem, exprobrat Factori eius; honorat autem eum, qui miseretur pauperis.

32. in malitia sua expelletur impius sperat autem justus in morte sua

32. In malitia sua impelletur impius, sperat autem iustus in integritate sua.

33. in corde prudentis requiescit sapientia et indoctos quoque erudiet

33. In corde prudentis requiescit sapientia, at in medio stultorum agnoscetur?

34. justitia elevat gentem miseros facit populos peccatum

34. Iustitia elevat gentem, vituperium autem populorum est peccatum.

35. acceptus est regi minister intellegens iracundiam ejus inutilis sustinebit

35. Acceptus est regi minister intellegens, et iracundia ei, qui turpiter agit.





“Onde há mais sacrifício, há mais generosidade.” São Padre Pio de Pietrelcina