1. qui diligit disciplinam diligit scientiam qui autem odit increpationes insipiens est

1. Qui diligit disciplinam, diligit scientiam; qui autem odit increpationes, insipiens est.

2. qui bonus est hauriet a Domino gratiam qui autem confidit cogitationibus suis impie agit

2. Qui bonus est, hauriet gratiam a Domino, virum autem versutum ipse condemnabit.

3. non roborabitur homo ex impietate et radix justorum non commovebitur

3. Non roborabitur homo ex impietate, et radix iustorum non commovebitur.

4. mulier diligens corona viro suo et putredo in ossibus ejus quæ confusione res dignas gerit

4. Mulier diligens corona est viro suo, et quasi putredo in ossibus eius, quae est inhonesta.

5. cogitationes justorum judicia et consilia impiorum fraudulentia

5. Cogitationes iustorum iudicia, et consilia impiorum fraudulentia.

6. verba impiorum insidiantur sanguini os justorum liberabit eos

6. Verba impiorum insidiantur sanguini, os iustorum liberabit eos.

7. verte impios et non erunt domus autem justorum permanebit

7. Subvertuntur impii et iam non sunt, domus autem iustorum permanebit.

8. doctrina sua noscetur vir qui autem vanus et excors est patebit contemptui

8. Ad doctrinam suam laudabitur vir; qui autem perversus corde est, patebit contemptui.

9. melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et indigens pane

9. Melior est pauper, qui ministrat sibi, quam gloriosus et indigens pane.

10. novit justus animas jumentorum suorum viscera autem impiorum crudelia

10. Curat iustus iumentorum suorum animas, viscera autem impiorum crudelia.

11. qui operatur terram suam saturabitur panibus qui autem sectatur otium stultissimus est

11. Qui operatur terram suam, satiabitur panibus; qui autem sectatur vana, vecors est.

12. desiderium impii munimentum est pessimorum radix autem justorum proficiet

12. Desiderat impius laqueum pessimorum, radix autem iustorum proficiet.

13. propter peccata labiorum ruina proximat malo effugiet autem justus de angustia

13. Propter peccata labiorum irretitur malus, effugiet autem iustus de angustia.

14. de fructu oris sui unusquisque replebitur bonis et juxta opera manuum suarum retribuetur ei

14. De fructu oris sui unusquisque replebitur bonis, et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei.

15. via stulti recta in oculis ejus qui autem sapiens est audit consilia

15. Via stulti recta in oculis eius; qui autem sapiens est, audit consilia.

16. fatuus statim indicat iram suam qui autem dissimulat iniuriam callidus est

16. Fatuus statim indicat iram suam, dissimulat autem iniuriam callidus.

17. qui quod novit loquitur index justitiæ est qui autem mentitur testis est fraudulentus

17. Qui spirat veritatem, index iustitiae est, testis autem mendax, fraudulentiae.

18. est qui promittit et quasi gladio pungitur conscientiæ lingua autem sapientium sanitas est

18. Est qui temere loquitur et quasi gladio pungit, lingua autem sapientium sanitas est.

19. labium veritatis firmum erit in perpetuum qui autem testis est repentinus concinnat linguam mendacii

19. Labium veritatis firmum erit in perpetuum, ad momentum autem lingua mendacii.

20. dolus in corde cogitantium mala qui autem ineunt pacis consilia sequitur eos gaudium

20. Dolus in corde cogitantium mala; qui autem pacis ineunt consilia, sequitur eos gaudium.

21. non contristabit justum quicquid ei acciderit impii autem replebuntur malo

21. Nulla calamitas obveniet iusto, impii autem replebuntur malo.

22. abominatio Domino labia mendacia qui autem fideliter agunt placent ei

22. Abominatio est Domino labia mendacia, qui autem fideliter agunt, placent ei.

23. homo versutus celat scientiam et cor insipientium provocabit stultitiam

23. Homo versutus celat scientiam, et cor insipientium provocat stultitiam.

24. manus fortium dominabitur quæ autem remissa est tributis serviet

24. Manus fortium dominabitur, quae autem remissa est, tributis serviet.

25. mæror in corde viri humiliabit illud et sermone bono lætificabitur

25. Maeror in corde viri humiliabit illum, et sermo bonus laetificabit eum.

26. qui neglegit damnum propter amicum justus est iter autem impiorum decipiet eos

26. In rectum ducit amicum iustus, iter autem impiorum decipiet eos.

27. non inveniet fraudulentus lucrum et substantia hominis erit auri pretium

27. Non assabit ignavia praedam suam, sed substantia pretiosa erit viro industrio.

28. in semita justitiæ vita iter autem devium ducit ad mortem

28. In semita iustitiae vita, est autem etiam iter apertum ad mortem.





“Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar.” São Padre Pio de Pietrelcina