1. fugit impius nemine persequente justus autem quasi leo confidens absque terrore erit

1. Fugit impius, nemine persequente; iustus autem quasi leo confidens.

2. propter peccata terræ multi principes ejus et propter hominis sapientiam et horum scientiam quæ dicuntur vita ducis longior erit

2. Propter peccata terrae multi principes eius; et propter hominem intellegentem et sapientem rectus ordo longior erit.

3. vir pauper calumnians pauperes similis imbri vehementi in quo paratur fames

3. Vir pauper et calumnians pauperes similis est imbri vehementi, in quo paratur fames.

4. qui derelinquunt legem laudant impium qui custodiunt succenduntur contra eum

4. Qui derelinquunt legem, laudant impium; qui custodiunt, succenduntur contra eum.

5. viri mali non cogitant judicium qui autem requirunt Dominum animadvertunt omnia

5. Viri mali non intellegunt iudicium; qui autem requirunt Dominum, animadvertunt omnia.

6. melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam dives pravis itineribus

6. Melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam perversus in viis suis, quamquam dives.

7. qui custodit legem filius sapiens est qui pascit comesatores confundit patrem suum

7. Qui custodit legem, filius sapiens est; qui autem comissatores pascit, confundit patrem suum.

8. qui coacervat divitias usuris et fenore liberali in pauperes congregat eas

8. Qui coacervat divitias suas usuris et fenore, liberali in pauperes congregat eas.

9. qui declinat aurem suam ne audiat legem oratio ejus erit execrabilis

9. Qui declinat aures suas, ne audiat legem, oratio quoque eius erit exsecrabilis.

10. qui decipit justos in via mala in interitu suo corruet et simplices possidebunt bona

10. Qui decipit iustos in via mala, in interitu suo corruet, et simplices possidebunt bona eius.

11. sapiens sibi videtur vir dives pauper autem prudens scrutabitur eum

11. Sapiens sibi videtur vir dives, pauper autem prudens scrutabitur eum.

12. in exultatione justorum multa gloria regnantibus impiis ruinæ hominum

12. In exsultatione iustorum multa gloria est, et, cum exaltantur impii, abscondit se homo.

13. qui abscondit scelera sua non dirigetur qui confessus fuerit et reliquerit ea misericordiam consequetur

13. Qui abscondit scelera sua, non prosperabit; qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur.

14. beatus homo qui semper est pavidus qui vero mentis est duræ corruet in malum

14. Beatus homo, qui semper est pavidus; qui vero indurat cor suum, corruet in malum.

15. leo rugiens et ursus esuriens princeps impius super populum pauperem

15. Leo rugiens et ursus esuriens princeps impius super populum pauperem.

16. dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam qui autem odit avaritiam longi fient dies ejus

16. Dux indigens prudentia multos opprimet; qui autem odit avaritiam, longi fient dies eius.

17. hominem qui calumniatur animæ sanguinem si usque ad lacum fugerit nemo sustentet

17. Hominem, animae cuiusdam sanguine gravatum, si usque ad lacum fugerit, nemo sustineat.

18. qui ambulat simpliciter salvus erit qui perversis ingreditur viis concidet semel

18. Qui ambulat simpliciter, salvus erit; qui perversis graditur viis, subito concidet.

19. qui operatur terram suam saturabitur panibus qui sectatur otium replebitur egestate

19. Qui operatur terram suam, satiabitur panibus; qui autem sectatur otium, replebitur egestate.

20. vir fidelis multum laudabitur qui autem festinat ditari non erit innocens

20. Vir fidelis multum laudabitur; qui autem festinat ditari, non erit innocens.

21. qui cognoscit in judicio faciem non facit bene iste et pro buccella panis deserit veritatem

21. Qui dignoscit in iudicio faciem, non benefacit; et pro buccella panis praevaricatur homo.

22. vir qui festinat ditari et aliis invidet ignorat quod egestas superveniat ei

22. Festinat ditari vir invidus, ignorat quod egestas superveniet ei.

23. qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum magis quam ille qui per linguæ blandimenta decipit

23. Qui corripit hominem, gratiam postea inveniet magis quam ille, qui lingua blanditur.

24. qui subtrahit aliquid a patre suo et matre et dicit hoc non est peccatum particeps homicidæ est

24. Qui abripit aliquid a patre suo et a matre et dicit: “Hoc non est peccatum”, particeps homicidae est.

25. qui se jactat et dilatat jurgia concitat qui sperat in Domino saginabitur

25. Qui desiderium dilatat, iurgia concitat; qui vero sperat in Domino, impinguabitur.

26. qui confidit in corde suo stultus est qui autem graditur sapienter iste salvabitur

26. Qui confidit in corde suo, stultus est; qui autem graditur sapienter, ipse salvabitur.

27. qui dat pauperi non indigebit qui despicit deprecantem sustinebit penuriam

27. Qui dat pauperi, non indigebit; qui autem occultat oculos, abundabit maledictis.

28. cum surrexerint impii abscondentur homines cum illi perierint multiplicabuntur justi

28. Cum surrexerint impii, abscondentur homines; cum illi perierint, multiplicabuntur iusti.





“Esforce-se, mesmo se for um pouco, mas sempre…” São Padre Pio de Pietrelcina