1. in principio regis Joachim filii Josiæ regis Juda factum est verbum istud a Domino dicens

2. hæc dicit Dominus sta in atrio domus Domini et loqueris ad omnes civitates Juda de quibus veniunt ut adorent in domo Domini universos sermones quos ego mandavi tibi ut loquaris ad eos noli subtrahere verbum

3. si forte audiant et convertantur unusquisque a via sua mala et pæniteat me mali quod cogito facere eis propter malitias studiorum eorum

4. et dices ad eos hæc dicit Dominus si non audieritis me ut ambuletis in lege mea quam dedi vobis

5. ut audiatis sermones servorum meorum prophetarum quos ego misi ad vos de nocte consurgens et dirigens et non audistis

6. dabo domum istam sicut Silo et urbem hanc dabo in maledictionem cunctis gentibus terræ

7. et audierunt sacerdotes et prophetæ et omnis populus Hieremiam loquentem verba hæc in domo Domini

8. cumque conplesset Hieremias loquens omnia quæ præceperat ei Dominus ut loqueretur ad universum populum adprehenderunt eum sacerdotes et prophetæ et omnis populus dicens morte morietur

9. quare prophetavit in nomine Domini dicens sicut Silo erit domus hæc et urbs ista desolabitur eo quod non sit habitator et congregatus est omnis populus adversum Hieremiam in domum Domini

10. et audierunt principes Juda verba hæc et ascenderunt de domo regis in domum Domini et sederunt in introitu portæ Domini novæ

11. et locuti sunt sacerdotes et prophetæ ad principes et ad omnem populum dicentes judicium mortis est viro huic quia prophetavit adversum civitatem istam sicut audistis auribus vestris

12. et ait Hieremias ad omnes principes et ad universum populum dicens Dominus misit me ut prophetarem ad domum istam et ad civitatem hanc omnia verba quæ audistis

13. nunc ergo bonas facite vias vestras et studia vestra et audite vocem Domini Dei vestri et pænitebit Dominum mali quod locutus est adversum vos

14. ego autem ecce in manibus vestris sum facite mihi ut bonum et rectum est in oculis vestris

15. verumtamen scitote et cognoscite quod si occideritis me sanguinem innocentem traditis contra vosmet ipsos et contra civitatem istam et habitatores ejus in veritate enim misit me Dominus ad vos ut loquerer in auribus vestris omnia verba hæc

16. et dixerunt principes et omnis populus ad sacerdotes et prophetas non est viro huic judicium mortis quia in nomine Domini Dei nostri locutus est ad nos

17. surrexerunt ergo viri de senioribus terræ et dixerunt ad omnem cœtum populi loquentes

18. Michas de Morasthim fuit propheta in diebus Ezechiæ regis Judæ et ait ad omnem populum Judæ dicens hæc dicit Dominus exercituum Sion quasi ager arabitur et Hierusalem in acervum lapidum erit et mons domus in excelsa silvarum

19. numquid morte condemnavit eum Ezechias rex Juda et omnis Juda numquid non timuerunt Dominum et deprecati sunt faciem Domini et pænituit Dominum mali quod locutus erat adversum eos itaque nos facimus malum grande contra animas nostras

20. fuit quoque vir prophetans in nomine Domini Urias filius Semei de Cariathiarim et prophetavit adversum civitatem istam et adversum terram hanc juxta universa verba Hieremiæ

21. et audivit rex Joachim et omnes potentes et principes ejus verba hæc et quæsivit rex interficere eum et audivit Urias et timuit fugitque et ingressus est Ægyptum

22. et misit rex Joachim viros in Ægyptum Elnathan filium Achobor et viros cum eo in Ægyptum

23. et eduxerunt Uriam de Ægypto et adduxerunt eum ad regem Joachim et percussit eum gladio et projecit cadaver ejus in sepulchris vulgi ignobilis

24. igitur manus Ahicam filii Saphan fuit cum Hieremia ut non traderetur in manu populi et interficerent eum





“Quando te encontrares diante de Deus, na oração considera-te banhado na luz da verdade, fala-lhe se puderes, deixa simplesmente que te veja e não tenhas preocupação alguma”. São Padre Pio de Pietrelcina