Mosaico decorativo

1. qui conservat legem multiplicat orationem

1. Qui conservat legem, multiplicat oblationes:

2. sacrificium salutare adtendere mandatis et discedere ab omni iniquitate

2. sacrificium salutare est attendere mandatis.

3. et deprecatio recedere ab iniustitia

3. []

4. []

4. Qui retribuit gratiam, offert similaginem, et, qui facit eleemosynam, offert sacrificium laudis.

5. []

5. Beneplacitum est Domino recedere ab iniquitate, et deprecatio pro peccatis recedere ab iniustitia.

6. non apparebis ante conspectum Dei vacuus

6. Non apparebis ante conspectum Domini vacuus:

7. hæc enim omnia propter mandatum Domini fiunt

7. haec enim omnia propter mandatum Dei fiunt.

8. oblatio justi inpinguat altare et odor suavitatis est in conspectu Altissimi

8. Oblatio iusti impinguat altare, et odor suavitatis illius est in conspectu Altissimi;

9. sacrificium justi acceptum est et memoriam ejus non obliviscetur Dominus

9. sacrificium iusti acceptum est, et memoriam eius non obliviscetur Dominus.

10. bono animo gloriam redde Deo et non minuas primitias manuum tuarum

10. Bono oculo gloriam redde Deo et non minuas primitias manuum tuarum;

11. in omni dato hilarem fac vultum tuum et in exultatione sanctifica decimas tuas

11. in omni dato hilarem fac vultum tuum et in exsultatione sanctifica decimas tuas;

12. da Altissimo secundum datum ejus et in bono oculo ad inventionem fac manuum tuarum

12. da Altissimo secundum datum eius et in bono oculo ad inventionem facito manuum tuarum,

13. quoniam Dominus retribuens est et septies tantum reddet tibi

13. quoniam Dominus retribuens est et septies tantum reddet tibi.

14. noli offerre munera prava non enim suscipiet illa

14. Noli offerre munera prava, non enim suscipiet illa;

15. et noli inspicere sacrificium iniustum quoniam Dominus judex est et non est apud illum gloria personæ

15. et noli confidere in sacrificio iniusto, quoniam Dominus iudex est, et non est apud illum gloria personae.

16. non accipiet Dominus personam in pauperem et precationem læsi exaudiet

16. Non accipiet personam in pauperem et deprecationem laesi exaudiet.

17. non despiciet preces pupilli nec viduam si effundat loquellam gemitus

17. Non despiciet preces pupilli nec viduam, si effundat loquelam gemitus.

18. nonne lacrima ad maxillam descendit et exclamatio

18. Nonne lacrimae viduae ad maxillam descendunt, et exclamatio eius super deducentem eas?

19. a maxilla ascendit et Dominus exauditor delectans in illis

19. A maxilla enim ascendunt usque ad caelum, et Dominus exauditor non delectabitur in illis.

20. qui adorat Deum in oblectatione suscipietur et precatio illius usque ad nubes propinquabit

20. Qui adorat Deum, in beneplacito suscipietur, et deprecatio illius usque ad nubes propinquabit.

21. oratio humiliantis se nubes penetrabit et donec propinquet non conrogabitur et non discedet donec aspiciat Altissimus

21. Oratio humilis nubes penetrabit et, donec propinquet, non consolabitur; et non discedet, donec Altissimus aspiciat, et iudex iustus faciat iudicium.

22. et Dominus non longinquabit sed judicabit justos et faciet judicium et Fortissimus non habebit in illis patientiam ut contribulet dorsum ipsorum

22. Et Dominus non tardabit, et Fortissimus non habebit in illis patientiam, donec contribulet dorsum crudelium

23. et gentibus reddet vindictam donec tollat plenitudinem superborum et sceptra iniquorum contribulet

23. et gentibus reddet vindictam, donec tollat multitudinem superborum et sceptra iniquorum contribulet,

24. donec reddat hominibus secundum actus suos et secundum opera Adæ et secundum præsumptionem illius

24. donec reddat hominibus secundum actus suos et opera Adae secundum praesumptionem illius,

25. donec judicet judicium plebis suæ et oblectabit justos misericordia sua

25. donec iudicet iudicium plebis suae et oblectabit istos misericordia sua.

26. speciosa misericordia Dei in tempore tribulationis quasi nubes pluviæ in tempore siccitatis

26. Speciosa misericordia in tempore tribulationis, quasi nubes pluviae in tempore siccitatis.



Olvasd el a Bibliát egy év alatt

Csatlakozz közösségünkhöz, és olvasd el a teljes Bibliát 365 nap alatt. Egy strukturált és inspiráló út a hited és a Szentírás ismeretének elmélyítéséhez.