1. Paulus servus Dei apostolus autem Jesu Christi secundum fidem electorum Dei et agnitionem veritatis quæ secundum pietatem est

2. in spem vitæ æternæ quam promisit qui non mentitur Deus ante tempora sæcularia

3. manifestavit autem temporibus suis verbum suum in prædicatione quæ credita est mihi secundum præceptum salvatoris nostri Dei

4. Tito dilecto filio secundum communem fidem gratia et pax a Deo Patre et Christo Jesu salvatore nostro

5. hujus rei gratia reliqui te Cretæ ut ea quæ desunt corrigas et constituas per civitates presbyteros sicut ego tibi disposui

6. si quis sine crimine est unius uxoris vir filios habens fideles non in accusatione luxuriæ aut non subditos

7. oportet enim episcopum sine crimine esse sicut Dei dispensatorem non superbum non iracundum non vinolentum non percussorem non turpilucri cupidum

8. sed hospitalem benignum sobrium justum sanctum continentem

9. amplectentem eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem ut potens sit et exhortari in doctrina sana et eos qui contradicunt arguere

10. sunt enim multi et inobœdientes vaniloqui et seductores maxime qui de circumcisione sunt

11. quos oportet redargui qui universas domos subvertunt docentes quæ non oportet turpis lucri gratia

12. dixit quidam ex illis proprius ipsorum propheta Cretenses semper mendaces malæ bestiæ ventres pigri

13. testimonium hoc verum est quam ob causam increpa illos dure ut sani sint in fide

14. non intendentes judaicis fabulis et mandatis hominum aversantium se a veritate

15. omnia munda mundis coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum sed inquinatæ sunt eorum et mens et conscientia

16. confitentur se nosse Deum factis autem negant cum sunt abominati et incredibiles et ad omne opus bonum reprobi





O sábio elogia a mulher forte dizendo: os seu dedos manejaram o fuso. A roca é o alvo dos seus desejos. Fie, portanto, cada dia um pouco. Puxe fio a fio até a execução e, infalivelmente, você chegará ao fim. Mas não tenha pressa, pois senão você poderá misturar o fio com os nós e embaraçar tudo.” São Padre Pio de Pietrelcina