1. propterea abundantius oportet observare nos ea quæ audivimus ne forte pereffluamus

2. si enim qui per angelos dictus est sermo factus est firmus et omnis prævaricatio et inobœdientia accepit justam mercedis retributionem

3. quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem quæ cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis qui audierunt in nos confirmata est

4. contestante Deo signis et portentis et variis virtutibus et Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatem

5. non enim angelis subiecit orbem terræ futurum de quo loquimur

6. testatus est autem in quodam loco quis dicens quid est homo quod memor es ejus aut filius hominis quoniam visitas eum

7. minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum et constituisti eum super opera manuum tuarum

8. omnia subiecisti sub pedibus ejus in eo enim quod ei omnia subiecit nihil dimisit non subiectum ei nunc autem necdum videmus omnia subiecta ei

9. eum autem qui modico quam angeli minoratus est videmus Jesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum ut gratia Dei pro omnibus gustaret mortem

10. decebat enim eum propter quem omnia et per quem omnia qui multos filios in gloriam adduxerat auctorem salutis eorum per passiones consummare

11. qui enim sanctificat et qui sanctificantur ex uno omnes propter quam causam non confunditur fratres eos vocare dicens

12. nuntiabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiæ laudabo te

13. et iterum ego ero fidens in eum et iterum ecce ego et pueri mei quos mihi dedit Deus

14. quia ergo pueri communicaverunt sanguini et carni et ipse similiter participavit hisdem ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium id est diabolum

15. et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti

16. nusquam enim angelos adprehendit sed semen Abrahæ adprehendit

17. unde debuit per omnia fratribus similare ut misericors fieret et fidelis pontifex ad Deum ut repropitiaret delicta populi

18. in eo enim in quo passus est ipse temptatus potens est eis qui temptantur auxiliari





“O homem sem Deus é um ser mutilado”. São Padre Pio de Pietrelcina