Mosaico decorativo

1. post aliquantum autem temporis cum dies triticeæ messis instarent venit Samson invisere volens uxorem suam et adtulit ei hedum de capris cumque cubiculum ejus solito vellet intrare prohibuit eum pater illius dicens

1. Post aliquantum autem tem poris, cum dies triticeae mes sis instarent, venit Samson invisere volens uxorem suam et attulit ei haedum de capris. Cumque ad eam vellet intrare, prohibuit eum pater illius

2. putavi quod odisses eam et ideo tradidi illam amico tuo sed habet sororem quæ junior et pulchrior illa est sit tibi pro ea uxor

2. dicens: “Putavi quod odisses eam et ideo tradidi illam amico tuo; sed habet sororem iuniorem, quae pulchrior illa est; sit tibi pro ea uxor”.

3. cui respondit Samson ab hac die non erit culpa in me contra Philistheos faciam enim vobis mala

3. Dixitque eis Samson: “Hac vice non erit culpa in me contra Philisthaeos, cum faciam eis mala”.

4. perrexitque et cepit trecentas vulpes caudasque earum junxit ad caudas et faces ligavit in medio

4. Perrexitque et cepit trecentas vulpes caudasque earum iunxit ad caudas sumensque faces ligavit singulas in medio binarum caudarum;

5. quas igne succendens dimisit ut huc illucque discurrerent quæ statim perrexerunt in segetes Philisthinorum quibus succensis et conportatæ jam fruges et adhuc stantes in stipula concrematæ sunt in tantum ut vineas quoque et oliveta flamma consumeret

5. facibusque igne succensis, dimisit vulpes in segetes Philisthinorum. Et comportatae iam fruges et adhuc stantes in stipula concrematae sunt in tantum, ut vineas quoque et oliveta flamma consumeret.

6. dixeruntque Philisthim quis fecit hanc rem quibus dictum est Samson gener Thamnathei quia tulit uxorem ejus et alteri tradidit hæc operatus est ascenderuntque Philisthim et conbuserunt tam mulierem quam patrem ejus

6. Dixeruntque Philisthim: “Quis fecit hanc rem?”. Quibus dictum est: “Samson gener Thamnathaei, quia tulit uxorem eius et alteri tradidit, haec operatus est”. Ascenderuntque Philisthim et combusserunt tam mulierem quam patrem eius.

7. quibus ait Samson licet hæc feceritis tamen adhuc ex vobis expetam ultionem et tunc quiescam

7. Quibus ait Samson: “Si talia facitis, utique ex vobis expetam ultionem et tunc quiescam”.

8. percussitque eos ingenti plaga ita ut stupentes suram femori inponerent et descendens habitavit in spelunca petræ Ætham

8. Percussitque eos ingenti plaga, suram ad femur. Et descendens habitavit in spelunca petrae Etam.

9. igitur ascendentes Philisthim in terra Juda castrametati sunt et in loco qui postea vocatus est Lehi id est Maxilla eorum est fusus exercitus

9. Igitur ascendentes Philisthim in terra Iudae castrametati sunt, et in Lehi (id est Maxilla) eorum est fusus exercitus.

10. dixeruntque ad eos de tribu Juda cur ascendistis adversum nos qui responderunt ut ligemus Samson venimus et reddamus ei quæ in nos operatus est

10. Dixeruntque ad eos viri de tribu Iudae: “Cur ascendistis adversum nos?”. Qui responderunt: “Ut ligemus Samson venimus et reddamus ei, quae in nos operatus est”.

11. descenderunt ergo tria milia virorum de Juda ad specum silicis Ætham dixeruntque ad Samson nescis quod Philisthim imperent nobis quare hoc facere voluisti quibus ille ait sicut fecerunt mihi feci eis

11. Descenderunt ergo tria milia virorum de Iuda ad specum petrae Etam dixeruntque ad Samson: “Nescis quod Philisthim imperent nobis? Quare hoc nobis facere voluisti?”. Quibus ille ait: “Sicut fecerunt mihi, feci eis”.

12. ligare inquiunt te venimus et tradere in manus Philisthinorum jurate respondit mihi quod non me occidatis

12. “Ligare, inquiunt, te venimus et tradere in manus Philisthinorum”. “Iurate, respondit, mihi quod non me occidatis”.

13. dixerunt non te occidimus sed vinctum tradimus ligaveruntque eum duobus novis funibus et tulerunt de petra Ætham

13. Dixerunt: “Non te occidemus, sed vinctum trademus”. Ligaveruntque eum duobus novis funibus et tulerunt de petra Etam.

14. qui cum venisset ad locum Maxillæ et Philisthim vociferantes occurrissent ei inruit spiritus Domini in eum et sicut solent ad odorem ignis lina consumi ita vincula quibus ligatus erat dissipata sunt et soluta

14. Qui cum venisset in Lehi, et Philisthim vociferantes occurrissent ei, irruit spiritus Domini in eum, et, sicut solent ad odorem ignis lina consumi, ita vincula, quibus brachia eius ligata erant, dissipata sunt et soluta.

15. inventamque maxillam id est mandibulam asini quæ jacebat arripiens interfecit in ea mille viros

15. Inventamque maxillam asini recentem arripiens percussit in ea mille viros

16. et ait in maxilla asini in mandibula pulli asinarum delevi eos et percussi mille viros

16. et ait: “In maxilla asini acervum feci ex eis! In mandibula asini percussi mille viros!”.

17. cumque hæc canens verba conplesset projecit mandibulam de manu et vocavit nomen loci illius Ramathlehi quod interpretatur elevatio Maxillæ

17. Cumque haec canens verba complesset, proiecit mandibulam de manu et vocavit nomen loci illius Ramathlehi (quod interpretatur Elevatio maxillae).

18. sitiensque valde clamavit ad Dominum et ait tu dedisti in manu servi tui salutem hanc maximam atque victoriam et en siti morior incidamque in manus incircumcisorum

18. Sitiensque valde clamavit ad Dominum et ait: “Tu dedisti in manu servi tui salutem hanc maximam atque victoriam; et en siti morior incidamque in manus incircumcisorum”.

19. aperuit itaque Dominus molarem dentem in maxilla asini et egressæ sunt ex eo aquæ quibus haustis refocilavit spiritum et vires recepit idcirco appellatum est nomen loci illius Fons invocantis de maxilla usque in præsentem diem

19. Aperuit itaque Deus fossam in Lehi, et egressae sunt inde aquae; quibus haustis, refocillavit spiritum et vires recepit. Idcirco appellatum est nomen fontis illius fons Invocantis, qui est in Lehi usque in praesentem diem.

20. judicavitque Israël in diebus Philisthim viginti annis

20. Iudicavitque Israel in diebus Philisthim viginti annis.



Pročitajte Bibliju u godinu dana

Pridružite se našoj zajednici i pročitajte cijelu Bibliju u 365 dana. Strukturirani i inspirativni put za produbljivanje vaše vjere i znanja o Svetom pismu.