Mosaico decorativo

1. nuntiatum est autem Joab quod rex fleret et lugeret filium suum

1. Contremuit itaque rex et ascendit cenaculum portae et flevit. Et sic loquebatur vadens: “Fili mi Absalom, fili mi, fili mi Absalom! Quis mihi tribuat, ut ego moriar pro te? Absalom fili mi, fili mi!”.

2. et versa est victoria in die illa in luctum omni populo audivit enim populus in die illa dici dolet rex super filio suo

2. Nuntiatum est autem Ioab quod rex fleret et lugeret filium suum.

3. et declinabat populus in die illa ingredi civitatem quomodo declinare solet populus versus et fugiens de prœlio

3. Et versa est victoria in die illa in luctum omni populo; audivit enim populus in die illa dici: “Dolet rex super filio suo”.

4. porro rex operuit caput suum et clamabat voce magna fili mi Absalom Absalom fili mi fili mi

4. Et furtim ingressus est populus in die illa civitatem, quomodo reverti solet populus confusus, cum fugit de proelio.

5. ingressus ergo Joab ad regem in domo dixit confudisti hodie vultus omnium servorum tuorum qui salvam fecerunt animam tuam et animam filiorum tuorum et filiarum tuarum et animam uxorum tuarum et animam concubinarum tuarum

5. Porro rex operuit vultum suum et clamabat voce magna: “Fili mi Absalom, Absalom fili mi, fili mi!”.

6. diligis odientes te et odio habes diligentes te et ostendisti hodie quia non curas de ducibus tuis et de servis tuis et vere cognovi modo quia si Absalom viveret et nos omnes occubuissemus tunc placeret tibi

6. Ingressus ergo Ioab ad regem in domo dixit: “Confudisti hodie vultus omnium servorum tuorum, qui salvam fecerunt animam tuam hodie et animam filiorum tuorum et filiarum tuarum et animam uxorum tuarum et animam concubinarum tuarum.

7. nunc igitur surge et procede et adloquens satisfac servis tuis juro enim tibi per Dominum quod si non exieris ne unus quidem remansurus sit tecum nocte hac et pejus erit hoc tibi quam omnia mala quæ venerunt super te ab adulescentia tua usque in præsens

7. Diligis odientes te et odio habes diligentes te. Ostendisti hodie quia non curas de ducibus tuis et de servis tuis; et vere cognovi modo quia, si Absalom viveret, et nos omnes occubuissemus, tunc placeret tibi.

8. surrexit ergo rex et sedit in porta et omni populo nuntiatum est quod rex sederet in porta venitque universa multitudo coram rege Israël autem fugit in tabernacula sua

8. Nunc igitur surge et procede et loquere ad cor servorum tuorum; iuro enim tibi per Dominum quod si non exieris, ne unus quidem remansurus sit tecum nocte hac, et peius erit hoc tibi quam omnia mala, quae venerunt super te ab adulescentia tua usque in praesens”.

9. omnis quoque populus certabat in cunctis tribubus Israël dicens rex liberavit nos de manu inimicorum nostrorum ipse salvavit nos de manu Philisthinorum et nunc fugit de terra propter Absalom

9. Surrexit ergo rex et sedit in porta, et omni populo nuntiatum est quod rex sederet in porta; venitque universa multitudo coram rege. Israel autem fugerat in tabernacula sua.

10. Absalom autem quem unximus super nos mortuus est in bello usquequo siletis et non reducitis regem

10. Omnis quoque populus certabat in cunctis tribubus Israel dicens: “Rex liberavit nos de manu inimicorum nostrorum, ipse salvavit nos de manu Philisthinorum; et nunc fugit de terra ab Absalom.

11. rex vero David misit ad Sadoc et ad Abiathar sacerdotes dicens loquimini ad majores natu Juda dicentes cur venitis novissimi ad reducendum regem in domum suam sermo autem omnis Israël pervenerat ad regem in domo ejus

11. Absalom autem, quem unximus super nos, mortuus est in bello. Quare nunc siletis et non reducitis regem?”.

12. fratres mei vos os meum et caro mea vos quare novissimi reducitis regem

12. Sermo autem omnis Israel pervenerat ad regem in domo eius. Tunc rex David misit ad Sadoc et Abiathar sacerdotes dicens: “Loquimini ad maiores natu Iudae dicentes: Cur estis novissimi ad reducendum regem in domum suam?

13. et Amasæ dicite nonne os meum es et caro mea hæc faciat mihi Deus et hæc addat si non magister militiæ fueris coram me omni tempore pro Joab

13. Fratres mei vos, os meum et caro mea vos; quare novissimi reducitis regem?

14. et inclinavit cor omnium virorum Juda quasi viri unius miseruntque ad regem dicentes revertere tu et omnes servi tui

14. Et Amasae dicite: Nonne os meum es et caro mea? Haec faciat mihi Deus et haec addat, si non magister militiae fueris coram me omni tempore pro Ioab!”.

15. et reversus est rex et venit usque ad Jordanem et Juda venit in Galgala ut occurreret regi et transduceret eum Jordanem

15. Et inclinavit cor omnium virorum Iudae quasi viri unius; miseruntque ad regem dicentes: “Revertere tu et omnes servi tui”.

16. festinavit autem Semei filius Gera filii Jemini de Baurim et descendit cum viris Juda in occursum regis David

16. Et reversus est rex et venit usque ad Iordanem; et Iuda venit in Galgala, ut occurreret regi et traduceret eum Iordanem.

17. cum mille viris de Beniamin et Siba puer de domo Saul et quindecim filii ejus ac viginti servi erant cum eo et inrumpentes Jordanem ante regem

17. Festinavit autem Semei filius Gera Beniaminita de Bahurim et descendit cum viris Iudae in occursum regis David;

18. transierunt vada ut transducerent domum regis et facerent juxta jussionem ejus Semei autem filius Gera prostratus coram rege cum jam transisset Jordanem

18. mille viri de Beniamin et Siba puer de domo Saul et quindecim filii eius ac viginti servi erant cum eo. Irruperant autem Iordanem iam ante regem

19. dixit ad eum ne reputes mihi domine mi iniquitatem neque memineris iniuriam servi tui in die qua egressus es domine mi rex de Hierusalem neque ponas rex in corde tuo

19. et transierant vada, ut traducerent domum regis et facerent iuxta placitum eius. Semei autem filius Gera prostratus coram rege, cum transiturus esset Iordanem,

20. agnosco enim servus tuus peccatum meum et idcirco hodie primus veni de omni domo Joseph descendique in occursum domini mei regis

20. dixit ad eum: “Ne reputes mihi, domine mi, iniquitatem neque memineris iniuriam servi tui in die, qua egressus es, domine mi rex, de Ierusalem; neque ponas, rex, in corde tuo.

21. respondens vero Abisai filius Sarviæ dixit numquid pro his verbis non occidetur Semei quia maledixit christo Domini

21. Agnosco enim servus tuus peccatum meum et idcirco hodie primus veni de omni domo Ioseph descendique in occursum domini mei regis”.

22. et ait David quid mihi et vobis filii Sarviæ cur efficimini mihi hodie in Satan ergone hodie interficietur vir in Israël an ignoro hodie me factum regem super Israël

22. Respondens vero Abisai filius Sarviae dixit: “Numquid non occidetur Semei, pro hoc quia maledixit christo Domini?”.

23. et ait rex Semei non morieris juravitque ei

23. Et ait David: “Quid mihi et vobis, filii Sarviae, quia efficimini mihi hodie in satan? Ergone hodie interficietur vir in Israel? An ignoro hodie me factum regem super Israel?”.

24. Mifiboseth quoque filius Saul descendit in occursum regis inlotis pedibus et intonsa barba vestesque suas non laverat a die qua egressus fuerat rex usque ad diem reversionis ejus in pace

24. Et ait rex Semei: “Non morieris!”. Iuravitque ei.

25. cumque Hierusalem occurrisset regi dixit ei rex quare non venisti mecum Mifiboseth

25. Meribbaal quoque filius Saul descendit in occursum regis; non laverat pedes nec circumcidit ungues nec totonderat barbam vestesque suas non laverat a die, qua egressus fuerat rex, usque ad diem reversionis eius in pace.

26. qui respondens ait domine mi rex servus meus contempsit me dixi ei ego famulus tuus ut sterneret mihi asinum et ascendens abirem cum rege claudus enim sum servus tuus

26. Cumque de Ierusalem occurrisset regi, dixit ei rex: “Quare non venisti mecum, Meribbaal?”.

27. insuper et accusavit me servum tuum ad te dominum meum regem tu autem domine mi rex sicut angelus Dei fac quod placitum est tibi

27. Qui respondens ait: “Domine mi rex, servus meus decepit me! Nam dixeram ei ego famulus tuus: Sternere faciam mihi asinum et ascendens abibo cum rege; claudus enim sum servus tuus.

28. neque enim fuit domus patris mei nisi morti obnoxia domino meo regi tu autem posuisti me servum tuum inter convivas mensæ tuæ quid igitur habeo justæ querellæ aut quid possum ultra vociferari ad regem

28. Insuper et fraudulenter accusavit me servum tuum ad te dominum meum regem. Tu autem, domine mi rex, sicut angelus Dei es; fac, quod placitum est tibi.

29. ait ergo ei rex quid ultra loqueris fixum est quod locutus sum tu et Siba dividite possessiones

29. Neque enim fuit domus patris mei nisi morti obnoxia domino meo regi; tu autem posuisti me servum tuum inter convivas mensae tuae. Quid ultra igitur habeo iustitiae, ut vociferer ad regem?”.

30. responditque Mifiboseth regi etiam cuncta accipiat postquam reversus est dominus meus rex pacifice in domum suam

30. Ait ergo ei rex: “Quid ultra loqueris? Dixi: Tu et Siba dividite possessiones”.

31. Berzellai quoque Galaadites descendens de Rogelim transduxit regem Jordanem paratus etiam ultra fluvium prosequi eum

31. Responditque Meribbaal regi: “Etiam cuncta accipiat, postquam reversus est dominus meus rex pacifice in domum suam!”.

32. erat autem Berzellai Galaadites senex valde id est octogenarius et ipse præbuit alimenta regi cum moraretur in Castris fuit quippe vir dives nimis

32. Berzellai quoque Galaadites descenderat de Rogelim et traduxit regem Iordanem, ut dimitteret eum ad Iordanem.

33. dixit itaque rex ad Berzellai veni mecum ut requiescas secure mecum in Hierusalem

33. Erat autem Berzellai Galaadites senex valde, id est octogenarius; et ipse praebuerat alimenta regi, cum moraretur in Mahanaim; erat quippe vir dives nimis.

34. et ait Berzellai ad regem quot sunt dies annorum vitæ meæ ut ascendam cum rege Hierusalem

34. Dixit itaque rex ad Berzellai: “Veni mecum et praebebo tibi alimenta apud me in Ierusalem”.

35. octogenarius sum hodie numquid vigent sensus mei ad discernendum suave aut amarum aut delectare potest servum tuum cibus et potus vel audire ultra possum vocem cantorum atque cantricum quare servus tuus fit oneri domino meo regi

35. Et ait Berzellai ad regem: “Quot sunt dies annorum vitae meae, ut ascendam cum rege Ierusalem?

36. paululum procedam famulus tuus ab Jordane tecum nec indigeo hac vicissitudine

36. Octogenarius sum hodie; numquid vigent sensus mei ad discernendum suave aut amarum? Aut delectare potest servum tuum cibus et potus? Vel audire ultra possum vocem cantorum atque cantricum? Quare servus tuus esset ultra oneri domino meo regi?

37. sed obsecro ut revertar servus tuus et moriar in civitate mea juxta sepulchrum patris mei et matris meæ est autem servus tuus Chamaam ipse vadat tecum domine mi rex et fac ei quod tibi bonum videtur

37. Paululum procedam famulus tuus ab Iordane tecum. Et cur dabit rex mihi hanc vicissitudinem?

38. dixitque rex mecum transeat Chamaam et ego faciam ei quicquid tibi placuerit et omne quod petieris a me inpetrabis

38. Sed obsecro, ut revertar servus tuus et moriar in civitate mea iuxta sepulcrum patris mei et matris meae. Sed ecce servus tuus Chamaam; ipse vadat tecum, domine mi rex, et fac ei, quod tibi bonum videtur”.

39. cumque transisset universus populus et rex Jordanem osculatus est rex Berzellai et benedixit ei et ille reversus est in locum suum

39. Dixitque rex: “Mecum transeat Chamaam, et ego faciam ei, quidquid tibi placuerit; et omne, quod petieris a me, impetrabis”.

40. transivit ergo rex in Galgalam et Chamaam cum eo omnis autem populus Juda transduxerat regem et media tantum pars adfuerat de populo Israël

40. Cumque transisset universus populus et rex Iordanem, osculatus est rex Berzellai et benedixit ei; et ille reversus est in locum suum.

41. itaque omnes viri Israël concurrentes ad regem dixerunt ei quare te furati sunt fratres nostri viri Juda et transduxerunt regem et domum ejus Jordanem omnesque viros David cum eo

41. Transivit ergo rex in Galgala, et Chamaam cum eo. Omnis autem populus Iudae traduxerat regem, et etiam media pars populi Israel.

42. et respondit omnis vir Juda ad viros Israël quia propior mihi est rex cur irasceris super hac re numquid comedimus aliquid ex rege aut munera nobis data sunt

42. Et ecce omnes viri Israel concurrentes ad regem dixerunt ei: “Quare te furati sunt fratres nostri viri Iudae et traduxerunt regem et domum eius Iordanem omnesque viros David cum eo?”.

43. et respondit vir Israël ad viros Juda et ait decem partibus major ego sum apud regem magisque ad me pertinet David quam ad te cur mihi fecisti iniuriam et non mihi nuntiatum est priori ut reducerem regem meum durius autem responderunt viri Juda viris Israël

43. Et respondit omnis vir Iudae ad virum Israel: “Quia propior mihi est rex. Cur irasceris super hac re? Numquid comedimus aliquid ex rege, aut munera nobis data sunt?”.

44.

44. Et respondit vir Israel ad virum Iudae et ait: “Decem partes mihi sunt in rege et ideo etiam in David. Ego sum potior te; cur contempsisti me? Et non ego prior locutus sum, ut reducerem regem meum?”. Durius autem responderunt viri Iudae viris Israel.



Pročitajte Bibliju u godinu dana

Pridružite se našoj zajednici i pročitajte cijelu Bibliju u 365 dana. Strukturirani i inspirativni put za produbljivanje vaše vjere i znanja o Svetom pismu.