Mosaico decorativo

1. et renuntiaverunt regi quod dixerat qui misit et congregati sunt ad eum omnes senes Juda et Hierusalem

1. Qui misit, et congregati sunt ad eum omnes senes Iudae et Ierusalem;

2. ascenditque rex templum Domini et omnes viri Juda universique qui habitant in Hierusalem cum eo sacerdotes et prophetæ et omnis populus a parvo usque ad magnum legitque cunctis audientibus omnia verba libri fœderis qui inventus est in domo Domini

2. ascenditque rex templum Domini et omnes viri Iudae universique, qui habitabant in Ierusalem cum eo, sacerdotes et prophetae et omnis populus a parvo usque ad magnum. Legitque, cunctis audientibus, omnia verba libri foederis, qui inventus est in domo Domini.

3. stetitque rex super gradum et percussit fœdus coram Domino ut ambularent post Dominum et custodirent præcepta ejus et testimonia et cærimonias in omni corde et in tota anima et suscitarent verba fœderis hujus quæ scripta erant in libro illo adquievitque populus pacto

3. Stetitque rex super gradum suum et percussit foedus coram Domino, ut ambularent post Dominum et custodirent praecepta eius et testimonia et legitima in omni corde et in tota anima et suscitarent verba foederis huius, quae scripta erant in libro illo. Acquievitque universus populus pacto.

4. et præcepit rex Helciæ pontifici et sacerdotibus secundi ordinis et janitoribus ut proicerent de templo Domini omnia vasa quæ facta fuerant Baal et in luco et universæ militiæ cæli et conbusit ea foris Hierusalem in convalle Cedron et tulit pulverem eorum in Bethel

4. Et praecepit rex Helciae pontifici et sacerdotibus secundi ordinis et ianitoribus, ut proicerent de templo Domini omnia vasa, quae facta fuerant Baal et Aserae et universae militiae caeli; et combussit ea foris Ierusalem in convalle Cedron et tulit pulverem eorum in Bethel.

5. et delevit aruspices quos posuerant reges Juda ad sacrificandum in excelsis per civitates Juda et in circuitu Hierusalem et eos qui adolebant incensum Baal et soli et lunæ et duodecim signis et omni militiæ cæli

5. Et delevit aedituos, quos posuerant reges Iudae ad sacrificandum in excelsis per civitates Iudae et in circuitu Ierusalem, et eos, qui adolebant Baal et soli et lunae et duodecim signis et omni militiae caeli.

6. et efferri fecit lucum de domo Domini foras Hierusalem in convalle Cedron et conbusit eum ibi et redegit in pulverem et projecit super sepulchrum vulgi

6. Et efferri fecit palum de domo Domini foras Ierusalem in convalle Cedron et combussit eum ibi et redegit in pulverem et proiecit super sepulcrum vulgi.

7. destruxit quoque ædiculas effeminatorum quæ erant in domo Domini pro quibus mulieres texebant quasi domunculas luci

7. Destruxit quoque aediculas prostibulorum, quae erant in domo Domini, in quibus mulieres texebant vestes pro Asera.

8. congregavitque omnes sacerdotes de civitatibus Juda et contaminavit excelsa ubi sacrificabant sacerdotes de Gabaa usque Bersabee et destruxit aras portarum in introitu ostii Josue principis civitatis quod erat ad sinistram portæ civitatis

8. Congregavitque omnes sacerdotes de civitatibus Iudae et contaminavit excelsa, ubi sacrificabant sacerdotes, de Gabaa usque Bersabee; et destruxit excelsa pilosorum in introitu portae Iosue principis civitatis, ad sinistram ingredientis portam civitatis.

9. verumtamen non ascendebant sacerdotes excelsorum ad altare Domini in Hierusalem sed tantum comedebant azyma in medio fratrum suorum

9. Verumtamen non ascendebant sacerdotes excelsorum ad altare Domini in Ierusalem, sed tantum comedebant azyma in medio fratrum suorum.

10. contaminavit quoque Thafeth quod est in convalle filii Ennom ut nemo consecraret filium suum aut filiam per ignem Moloch

10. Contaminavit quoque Topheth, quod est in convalle Benennom, ut nemo consecraret filium suum aut filiam per ignem Moloch.

11. abstulit quoque equos quos dederant reges Judæ soli in introitu templi Domini juxta exedram Nathanmelech eunuchi qui erat in Farurim currus autem solis conbusit igni

11. Abstulit quoque equos, quos dederant reges Iudae soli in introitu templi Domini iuxta cubiculum Nathanmelech eunuchi, quod erat in Pharurim; currus autem solis combussit igne.

12. altaria quoque quæ erant super tecta cenaculi Ahaz quæ fecerant reges Juda et altaria quæ fecerat Manasses in duobus atriis templi Domini destruxit rex et cucurrit inde et dispersit cinerem eorum in torrentem Cedron

12. Altaria quoque, quae erant super tectum cenaculi Achaz, quae fecerant reges Iudae, et altaria, quae fecerat Manasses in duobus atriis templi Domini, destruxit rex et contrivit ea ibi et dispersit cinerem eorum in torrentem Cedron.

13. excelsa quoque quæ erant in Hierusalem ad dexteram partem montis Offensionis quæ ædificaverat Salomon rex Israël Astharoth idolo Sidoniorum et Chamos offensioni Moab et Melchom abominationi filiorum Ammon polluit rex

13. Excelsa quoque, quae erant ex adverso Ierusalem ad dexteram partem montis Perditionis, quae aedificaverat Salomon rex Israel Astharoth idolo Sidoniorum et Chamos idolo Moab et Melchom idolo filiorum Ammon, polluit rex;

14. et contrivit statuas et succidit lucos replevitque loca eorum ossibus mortuorum

14. et contrivit lapides et succidit palos replevitque loca eorum ossibus mortuorum.

15. insuper et altare quod erat in Bethel excelsum quod fecerat Hieroboam filius Nabath qui peccare fecit Israël et altare illud et excelsum destruxit atque conbusit et comminuit in pulverem succenditque etiam lucum

15. Insuper et altare, quod erat in Bethel, excelsum, quod fecerat Ieroboam filius Nabat, qui peccare fecit Israel, etiam altare illud et excelsum destruxit atque combussit et comminuit in pulverem succenditque palum.

16. et conversus Josias vidit ibi sepulchra quæ erant in monte misitque et tulit ossa de sepulchris et conbusit ea super altare et polluit illud juxta verbum Domini quod locutus est vir Dei qui prædixerat verba hæc

16. Et conversus Iosias vidit ibi sepulcra, quae erant in monte, misitque et tulit ossa de sepulcris et combussit ea super altare et polluit illud iuxta verbum Domini, quod clamaverat vir Dei, cum staret Ieroboam in die festo ad altare. Et conversus elevavit oculos in sepulcrum viri Dei, qui clamaverat verba haec,

17. et ait quis est titulus ille quem video responderuntque ei cives illius urbis sepulchrum est hominis Dei qui venit de Juda et prædixit verba hæc quæ fecisti super altare Bethel

17. et ait: “Quis est titulus ille, quem video?”. Responderuntque ei cives illius urbis: “Sepulcrum est hominis Dei, qui venit de Iuda et clamavit verba haec, quae fecisti super altare Bethel”.

18. et ait dimittite eum nemo commoveat ossa ejus et intacta manserunt ossa illius cum ossibus prophetæ qui venerat de Samaria

18. Et ait: “Dimittite eum; nemo commoveat ossa eius”. Et intacta manserunt ossa illius cum ossibus prophetae, qui venerat de Samaria.

19. insuper et omnia fana excelsorum quæ erant in civitatibus Samariæ quæ fecerant reges Israël ad inritandum Dominum abstulit Josias et fecit eis secundum omnia opera quæ fecerat in Bethel

19. Insuper et omnia fana excelsorum, quae erant in civitatibus Samariae, quae fecerant reges Israel ad irritandum Dominum, abstulit Iosias et fecit eis secundum omnia opera, quae fecerat in Bethel.

20. et occidit universos sacerdotes excelsorum qui erant ibi super altaria et conbusit ossa humana super ea reversusque est Hierusalem

20. Et immolavit universos sacerdotes excelsorum, qui erant ibi super altaria, et combussit ossa humana super ea; reversusque est Ierusalem.

21. et præcepit omni populo dicens facite phase Domino Deo vestro secundum quod scriptum est in libro fœderis hujus

21. Et praecepit omni populo dicens: “Facite Pascha Domino Deo vestro secundum quod scriptum est in libro foederis huius”.

22. nec enim factum est phase tale a diebus judicum qui judicaverunt Israël et omnium dierum regum Israël et regum Juda

22. Nec enim factum est Pascha tale a diebus iudicum, qui iudicaverunt Israel, et omnibus diebus regum Israel et regum Iudae,

23. sicut in octavodecimo anno regis Josiæ factum est phase istud Domino in Hierusalem

23. sicut in octavo decimo anno regis Iosiae factum est Pascha istud Domino in Ierusalem.

24. sed et pythones et ariolos et figuras idolorum et inmunditias abominationesque quæ fuerant in terra Juda et in Hierusalem abstulit Josias ut statueret verba legis quæ scripta sunt in libro quem invenit Helcias sacerdos in templo Domini

24. Sed et pythones et hariolos et theraphim et idola abominationesque omnes, quae erant in terra Iudae et in Ierusalem, abstulit Iosias, ut statueret verba legis, quae scripta sunt in libro, quem invenit Helcias sacerdos in templo Domini.

25. similis illi non fuit ante eum rex qui reverteretur ad Dominum in omni corde suo et in tota anima sua et in universa virtute sua juxta omnem legem Mosi neque post eum surrexit similis illi

25. Similis illi non fuit ante eum rex, qui reverteretur ad Dominum in omni corde suo et in tota anima sua et in universa virtute sua iuxta omnem legem Moysi, neque post eum surrexit similis illi.

26. verumtamen non est aversus Dominus ab ira furoris sui magni quo iratus est furor ejus contra Judam propter inritationes quibus provocaverat eum Manasses

26. Verumtamen non est aversus Dominus ab ira furoris sui magni, quo iratus est furor eius contra Iudam propter omnes irritationes, quibus provocaverat eum Manasses.

27. dixit itaque Dominus etiam Judam auferam a facie mea sicut abstuli Israël et proiciam civitatem hanc quam elegi Hierusalem et domum de qua dixi erit nomen meum ibi

27. Dixit itaque Dominus: “Etiam Iudam auferam a facie mea, sicut abstuli Israel, et proiciam civitatem hanc, quam elegi, Ierusalem et domum, de qua dixi: Erit nomen meum ibi”.

28. reliqua autem verba Josiæ et universa quæ fecit nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda

28. Reliqua autem gestorum Iosiae et universa, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae?

29. in diebus ejus ascendit Pharao Necho rex Ægypti contra regem Assyriorum ad flumen Eufraten et abiit Josias rex in occursum ejus et occisus est in Mageddo cum vidisset eum

29. In diebus eius ascendit pharao Nechao rex Aegypti contra regem Assyriorum ad flumen Euphraten. Et abiit Iosias rex in occursum eius, qui occidit eum in Mageddo, cum vidisset eum.

30. et portaverunt eum servi sui mortuum de Mageddo et pertulerunt in Hierusalem et sepelierunt eum in sepulchro suo tulitque populus terræ Joahaz filium Josiæ et unxerunt eum et constituerunt eum regem pro patre suo

30. Et portaverunt eum in curru servi sui mortuum de Mageddo et pertulerunt in Ierusalem et sepelierunt eum in sepulcro suo. Tulitque populus terrae Ioachaz filium Iosiae et unxerunt eum et constituerunt eum regem pro patre suo.

31. viginti trium annorum erat Joahaz cum regnare cœpisset et tribus mensibus regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Amithal filia Hieremiæ de Lobna

31. Viginti trium annorum erat Ioachaz, cum regnare coepisset, et tribus mensibus regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Amital filia Ieremiae de Lobna.

32. et fecit malum coram Domino juxta omnia quæ fecerant patres ejus

32. Et fecit malum coram Domino iuxta omnia, quae fecerant patres eius.

33. vinxitque eum Pharao Necho in Rebla quæ est in terra Emath ne regnaret in Hierusalem et inposuit multam terræ centum talentis argenti et talento auri

33. Vinxitque eum pharao Nechao in Rebla, quae est in terra Emath, ne regnaret in Ierusalem; et imposuit multam terrae centum talentis argenti et talento auri;

34. regemque constituit Pharao Necho Eliachim filium Josiæ pro Josia patre ejus vertitque nomen ejus Jojachim porro Joahaz tulit et duxit in Ægyptum

34. regemque constituit pharao Nechao Eliachim filium Iosiae pro Iosia patre eius vertitque nomen eius Ioachim. Porro Ioachaz tulit, et venit in Aegyptum et mortuus est ibi.

35. argentum autem et aurum dedit Jojachim Pharaoni cum indixisset terræ per singulos ut conferretur juxta præceptum Pharaonis et unumquemque secundum vires suas exegit tam argentum quam aurum de populo terræ ut daret Pharaoni Necho

35. Argentum autem et aurum dedit Ioachim pharaoni, cum indixisset terrae, ut conferretur argentum iuxta praeceptum pharaonis; et secundum uniuscuiusque aestimationem exegit tam argentum quam aurum de populo terrae, ut daret pharaoni Nechao.

36. viginti quinque annorum erat Jojachim cum regnare cœpisset et undecim annis regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Zebida filia Phadaja de Ruma

36. Viginti quinque annorum erat Ioachim, cum regnare coepisset, et undecim annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Zebida filia Phadaia de Ruma.

37. et fecit malum coram Domino juxta omnia quæ fecerant patres ejus

37. Et fecit malum coram Domino iuxta omnia, quae fecerant patres eius.



Pročitajte Bibliju u godinu dana

Pridružite se našoj zajednici i pročitajte cijelu Bibliju u 365 dana. Strukturirani i inspirativni put za produbljivanje vaše vjere i znanja o Svetom pismu.