Mosaico decorativo

1. anno septimodecimo Phacee filii Romeliæ regnavit Ahaz filius Joatham regis Juda

1. Anno septimo decimo Phacee filii Romeliae regnavit Achaz filius Ioatham regis Iudae.

2. viginti annorum erat Ahaz cum regnare cœpisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem non fecit quod erat placitum in conspectu Domini Dei sui sicut David pater ejus

2. Viginti annorum erat Achaz, cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Ierusalem; non fecit, quod erat placitum in conspectu Domini Dei sui, sicut David pater eius,

3. sed ambulavit in via regum Israël insuper et filium suum consecravit transferens per ignem secundum idola gentium quæ dissipavit Dominus coram filiis Israël

3. sed ambulavit in via regum Israel. Insuper et filium suum consecravit transferens per ignem secundum abominationes gentium, quas dissipavit Dominus coram filiis Israel;

4. immolabat quoque victimas et adolebat incensum in excelsis et in collibus et sub omni ligno frondoso

4. immolabat quoque et adolebat in excelsis et in collibus et sub omni ligno frondoso.

5. tunc ascendit Rasin rex Syriæ et Phacee filius Romeliæ rex Israël in Hierusalem ad prœliandum cumque obsiderent Ahaz non valuerunt superare eum

5. Tunc ascendit Rasin rex Syriae et Phacee filius Romeliae rex Israel in Ierusalem ad proeliandum; cumque obsiderent Achaz, non valuerunt superare eum.

6. in tempore illo restituit Rasin rex Syriæ Ahilam Syriæ et ejecit Judæos de Ahilam et Idumei venerunt in Ahilam et habitaverunt ibi usque in diem hanc

6. In tempore illo restituit Rasin rex Syriae Ailath ad Edom et eiecit Iudaeos de Ailath; et Idumaei venerunt in Ailath et habitaverunt ibi usque in diem hanc.

7. misit autem Ahaz nuntios ad Theglathfalassar regem Assyriorum dicens servus tuus et filius tuus ego sum ascende et salvum me fac de manu regis Syriæ et de manu regis Israël qui consurrexerunt adversum me

7. Misit autem Achaz nuntios ad Theglathphalasar regem Assyriorum dicens: “Servus tuus et filius tuus ego sum. Ascende et salvum me fac de manu regis Syriae et de manu regis Israel, qui consurrexerunt adversum me”.

8. et cum collegisset argentum et aurum quod invenire potuit in domo Domini et in thesauris regis misit regi Assyriorum munera

8. Et cum collegisset argentum et aurum, quod invenire potuit in domo Domini et in thesauris regis, misit regi Assyriorum munera.

9. qui et adquievit voluntati ejus ascendit enim rex Assyriorum in Damascum et vastavit eam et transtulit habitatores ejus Cyrenen Rasin autem interfecit

9. Qui et acquievit voluntati eius. Ascendit enim rex Assyriorum in Damascum et vastavit eam et transtulit habitatores eius in Cir; Rasin autem interfecit.

10. perrexitque rex Ahaz in occursum Theglathfalassar regis Assyriorum in Damascum cumque vidisset altare Damasci misit rex Ahaz ad Uriam sacerdotem exemplar ejus et similitudinem juxta omne opus ejus

10. Perrexitque rex Achaz in occursum Theglathphalasar regis Assyriorum in Damascum. Cumque vidisset altare Damasci, misit rex Achaz ad Uriam sacerdotem exemplar eius et descriptionem omnis operis eius.

11. extruxitque Urias sacerdos altare juxta omnia quæ præceperat rex Ahaz de Damasco ita fecit Urias sacerdos donec veniret rex Ahaz de Damasco

11. Exstruxitque Urias sacerdos altare; iuxta omnia, quae miserat rex Achaz de Damasco, ita fecit Urias sacerdos, donec veniret rex Achaz de Damasco.

12. cumque venisset rex de Damasco vidit altare et veneratus est illud ascenditque et immolavit holocausta et sacrificium suum

12. Cumque venisset rex de Damasco, vidit altare et accessit ad illud ascenditque

13. et libavit libamina et fudit sanguinem pacificorum quæ obtulerat super altare

13. et adolevit holocausta sua et oblationes et libavit libamina et fudit sanguinem pacificorum suorum super altare.

14. porro altare æneum quod erat coram Domino transtulit de facie templi et de loco altaris et de loco templi Domini posuitque illud ex latere altaris ad aquilonem

14. Porro altare aeneum, quod erat coram Domino, transtulit de facie templi et de loco inter altare et templum Domini posuitque illud ex latere altaris ad aquilonem.

15. præcepit quoque rex Ahaz Uriæ sacerdoti dicens super altare majus offer holocaustum matutinum et sacrificium vespertinum et holocaustum regis et sacrificium ejus et holocaustum universi populi terræ et sacrificia eorum et libamina eorum et omnem sanguinem holocausti et universum sanguinem victimæ super illud effundes altare vero æneum erit paratum ad voluntatem meam

15. Praecepit quoque rex Achaz Uriae sacerdoti dicens: “Super altare maius offer holocaustum matutinum et oblationem vespertinam et holocaustum regis et oblationem eius et holocaustum universi populi terrae et oblationem eorum et libamina eorum; et omnem sanguinem holocausti et universum sanguinem sacrificii super illud effundes. De altari vero aeneo erit mihi deliberandum”.

16. fecit igitur Urias sacerdos juxta omnia quæ præceperat rex Ahaz

16. Fecit igitur Urias sacerdos iuxta omnia, quae praeceperat rex Achaz.

17. tulit autem rex Ahaz celatas bases et luterem qui erat desuper et mare deposuit de bubus æneis qui sustentabant illud et posuit super pavimentum stratum lapide

17. Excidit autem rex Achaz limbos basium et removit luterem, qui erat desuper, et mare deposuit de bobus aeneis, qui sustentabant illud, et posuit super pavimentum stratum lapide.

18. Musach quoque sabbati quod ædificaverat in templo et ingressum regis exterius convertit in templo Domini propter regem Assyriorum

18. Musach (id est Porticum) quoque sabbati, quod aedificatum erat in templo, et ingressum regis exterius convertit in templo Domini propter regem Assyriorum.

19. reliqua autem verborum Ahaz quæ fecit nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda

19. Reliqua autem gestorum Achaz, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae?

20. dormivitque Ahaz cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David et regnavit Ezechias filius ejus pro eo

20. Dormivitque Achaz cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David; et regnavit Ezechias filius eius pro eo.



Pročitajte Bibliju u godinu dana

Pridružite se našoj zajednici i pročitajte cijelu Bibliju u 365 dana. Strukturirani i inspirativni put za produbljivanje vaše vjere i znanja o Svetom pismu.