Mosaico decorativo

1. sed parvo post tempore Lysias procurator regis et propinquus ac negotiorum præpositus graviter ferens de his quæ acciderant

1. Sed parvo prorsus post tem pore, Lysias procurator regis et propinquus ac negotiorum praepositus graviter ferens de his, quae acciderant,

2. congregatis octoginta milibus et equitatu universo veniebat adversus Judæos existimans se civitatem quidem captam gentibus habitaculum facturum

2. congregatis octoginta milibus et equitatu universo, veniebat adversus Iudaeos existimans se civitatem quidem Graecis habitaculum facturum;

3. templum vero in pecuniæ quæstu sicut cetera delubra gentium habiturum et per singulos annos venale sacerdotium

3. templum vero in pecuniae quaestum sicut cetera delubra gentium habiturum, et per singulos annos venale sacerdotium facturum,

4. nusquam recogitans Dei potestatem sed mente effrenatus in multitudine peditum et in milibus equitum et in octoginta elefantis confidebat

4. nequaquam recogitans Dei potestatem, sed elatus multitudine peditum et milibus equitum et octoginta elephantis.

5. ingressus autem Judæam et adpropians Bethsuræ quod erat in angusto loco ab Hierosolyma intervallo quinque stadiorum illud præsidium expugnabat

5. Ingressus autem Iudaeam et appropians Bethsuris, munito quidem praesidio, distanti autem ab Hierosolymis intervallo quinque stadiorum, illud obsidione premebat.

6. ut autem Macchabeus et qui cum eo erant cognoverunt expugnari præsidia cum fletu et lacrimis rogabant Dominum et omnis turba simul ut bonum angelum mitteret ad salutem Israël

6. Ut autem, qui cum Maccabaeo erant, cognoverunt eum expugnare praesidia, cum fletibus et lacrimis rogabant Dominum, et omnis turba simul, ut bonum angelum mitteret ad salutem Israel.

7. et ipse primus Macchabeus sumptis armis ceteros adhortatus est simul secum periculum subire et ferre auxilium fratribus suis

7. Et ipse primus Maccabaeus, sumptis armis, ceteros adhortatus est simul secum periculum subire et ferre auxilium fratribus suis; simul autem et prompto animo impetum fecerunt.

8. cumque pariter prompto animo procederent Hierosolymis apparuit præcedens eos eques in veste candida armis aureis hastam vibrans

8. Ilico vero, cum prope Hierosolymam essent, apparuit praecedens eos eques in veste candida armaturam auream vibrans.

9. tum simul omnes benedixerunt misericordem Dominum et convaluerunt animis non solum homines sed et bestias ferocissimas et muros ferreos parati penetrare

9. Tunc omnes simul benedixerunt misericordem Deum et convaluerunt animis non solum homines, sed et bestias ferocissimas et muros ferreos parati penetrare.

10. ibant igitur prompti de cælo habentes adiutorem et miserantem eos Dominum

10. Praeibant in apparatu de caelo habentes adiutorem, miserante super eos Domino.

11. leonum autem impetu inruentes hostibus prostraverunt ex eis undecim milia peditum et equites mille sescentos

11. Leonum autem more impetu irruentes in hostes, prostraverunt ex eis undecim milia peditum et equitum mille sescentos, universos autem in fugam verterunt.

12. universos autem in fugam verterunt plures vero ex eis vulnerati nudi evaserunt sed et ipse Lysias turpiter fugiens evasit

12. Plures autem ex eis vulnerati, nudi evaserunt; sed et ipse Lysias turpiter fugiens evasit.

13. et quia non insensatus erat secum ipse reputans factam erga se diminutionem et intellegens invictos esse Hebræos Dei auxilio nitentes misit ad eos

13. Et, quia non insensatus erat, secum ipse reputans factam erga se deminutionem et intellegens invictos esse Hebraeos, potente Deo auxiliante, misit ad eos

14. promisitque consensurum se omnibus quæ justa sunt et regem conpulsurum amicum fieri

14. suasitque eis se consensurum omnibus, quae iusta sunt, et regem quoque persuasurum, ut necessarium crederet se amicum eis esse.

15. annuit autem Macchabeus precibus Lysiæ in omnibus utilitati consulens et quæcumque Macchabeus scripsit Lysiæ de Judæis ea rex concessit

15. Annuit autem Maccabaeus in omnibus, quae Lysias rogabat, utilitati consulens; quaecumque enim Maccabaeus scriptis tradidit Lysiae de Iudaeis, rex concessit.

16. nam erant scriptæ Judæis epistulæ a Lysia quidem hunc modum continentes Lysias populo Judæorum salutem

16. Nam erant scriptae Iudaeis epistulae a Lysia quidem hunc modum continentes: “Lysias populo Iudaeorum salutem.

17. Johannes et Abessalom qui missi sunt a vobis tradentes scripta postulabant ut ea quæ per illos significabantur implerem

17. Ioannes et Abessalom, qui missi fuerant a vobis tradentes responsum rescriptum, postulabant circum ea, quae per illud significabantur.

18. quæcumque igitur regi potuerunt perferri exposui et quæ res permittebat concessit

18. Quaecumque igitur oportebat etiam regi perferri, exposui; et, quae res permittebat, concessit.

19. si igitur in negotiis fidem conservaveritis etiam deinceps honorum vobis causa esse temptabo

19. Si igitur in negotiis benevolentiam conservaveritis, et deinceps bonorum vobis causa esse tentabo.

20. de ceteris autem per singula verbo mandavi et istis et his qui a me missi sunt conloqui vobiscum

20. De ceteris autem per singula mandavi et istis et his, qui a me missi sunt, colloqui vobiscum.

21. bene valete anno centesimo quadragesimo octavo dioscori die mensis vicesima et quarta

21. Bene valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, mensis Iovis Corinthii die vicesima et quarta”.

22. regis autem epistula ista continebat rex Antiochus Lysiæ fratri salutem

22. Regis autem epistula ista continebat: “Rex Antiochus Lysiae fratri salutem.

23. patre nostro inter deos translato nos volentes eos qui sunt in regno nostro sine tumultu agere et rebus suis adhibere diligentiam

23. Patre nostro inter deos translato, nos volentes eos, qui sunt in regno nostro, sine tumultu attendere ad rerum suarum curam,

24. audivimus Judæos non consensisse patri ut transferrentur ad ritum Græcorum sed tenere velle suum institutum ac propterea postulare concedi sibi legitima sua

24. audientes Iudaeos non consensisse patri, ut transferrentur ad Graecas institutiones, sed suo ipsorum instituto adhaerentes postulare sibi concedi legitima sua;

25. volentes igitur hanc quoque gentem quietam esse statuentes judicavimus templum restitui illis ut agerent secundum majorum suorum consuetudinem

25. cupientes igitur hanc quoque gentem extra tumultum esse, iudicamus templum illis restitui remque agi secundum suorum maiorum consuetudinem.

26. bene igitur feceris si miseris ad eos et dextram dederis ut cognita nostra voluntate bono animo sint et utilitatibus propriis deserviant

26. Bene igitur feceris, si miseris ad eos et dexteram dederis ut, cognita nostra voluntate, bono animo sint et libenter propriarum rerum instaurationi deserviant”.

27. ad Judæos autem regis epistula talis erat rex Antiochus senatui Judæorum et ceteris Judæis salutem

27. Ad gentem vero regis epistula talis erat: “Rex Antiochus senatui Iudaeorum et ceteris Iudaeis salutem.

28. si valetis sic estis ut volumus sed et ipsi bene valemus

28. Si valetis, sic est, ut volumus; sed et ipsi bene valemus.

29. adiit nos Menelaus dicens velle vos descendere ad vestros qui sunt apud nos

29. Manifestavit nobis Menelaus velle vos redire et in negotiis propriis versari.

30. his igitur qui commeant usque ad diem tricesimum mensis xandici damus dextras securitatis

30. His igitur, qui commeant usque ad diem tricesimum mensis Xanthici, erit dextera cum securitate,

31. ut Judæi utantur cibis et legibus suis sicut et prius et nemo eorum ullo modo molestiam patiatur de his quæ per ignorantiam gesta sunt

31. ut Iudaei utantur cibis et legibus suis sicut et prius, et nemo eorum ullo modo molestiam patietur de his, quae per ignorantiam gesta sunt.

32. misi autem et Menelaum qui vos adloquatur

32. Misimus autem et Menelaum, qui vos alloquatur.

33. valete anno centesimo quadragesimo octavo xandici mensis quintadecima

33. Valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, Xanthici mensis quinta decima die”.

34. miserunt autem etiam Romani epistulam ita se habentem Quintus Memmius et Titus Manilius legati Romanorum populo Judæorum salutem

34. Miserunt autem etiam Romani epistulam ita se habentem: “Quintus Memmius, Titus Manius, legati Romanorum populo Iudaeorum salutem.

35. de his quæ Lysias cognatus regis concessit vobis et nos concessimus

35. De his, quae Lysias cognatus regis concessit vobis, et nos consentimus.

36. de quibus autem judicavit referendum confestim aliquem mittite diligentius inter vos conferentes ut decernamus sicut congruit vobis nos enim Antiochiam accedimus

36. De quibus autem ad regem iudicavit referendum, confestim aliquem mittite inter vos conferentes de his, ut proponamus, sicut congruit vobis; nos enim Antiochiam accedimus.

37. ideoque festinate scribere ut nos quoque sciamus cujus estis voluntatis

37. Ideoque festinate et mittite aliquos, ut nos quoque sciamus cuius estis voluntatis.

38. bene valete anno centesimo quadragesimo octavo quintadecima die mensis xandici

38. Bene valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, quinta decima die mensis Xanthici”.



Pročitajte Bibliju u godinu dana

Pridružite se našoj zajednici i pročitajte cijelu Bibliju u 365 dana. Strukturirani i inspirativni put za produbljivanje vaše vjere i znanja o Svetom pismu.