Mosaico decorativo

1. Jacobus Dei et Domini nostri Jesu Christi servus duodecim tribubus quæ sunt in dispersione salutem

1. Iacobus, Dei et Domini Iesu Christi servus, duodecim tribu bus, quae sunt in dispersione, salutem.

2. omne gaudium existimate fratres mei cum in temptationibus variis incideritis

2. Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationibus variis incideritis,

3. scientes quod probatio fidei vestræ patientiam operatur

3. scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur;

4. patientia autem opus perfectum habeat ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes

4. patientia autem opus perfectum habeat, ut sitis perfecti et integri, in nullo deficientes.

5. si quis autem vestrum indiget sapientiam postulet a Deo qui dat omnibus affluenter et non inproperat et dabitur ei

5. Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter et non improperat, et dabitur ei.

6. postulet autem in fide nihil hæsitans qui enim hæsitat similis est fluctui maris qui a vento movetur et circumfertur

6. Postulet autem in fide nihil haesitans; qui enim haesitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur.

7. non ergo æstimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino

7. Non ergo aestimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino,

8. vir duplex animo inconstans in omnibus viis suis

8. vir duplex animo, inconstans in omnibus viis suis.

9. glorietur autem frater humilis in exaltatione sua

9. Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua,

10. dives autem in humilitate sua quoniam sicut flos fæni transibit

10. dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos feni transibit.

11. exortus est enim sol cum ardore et arefecit fænum et flos ejus decidit et decor vultus ejus deperiit ita et dives in itineribus suis marcescet

11. Exortus est enim sol cum ardore et arefecit fenum, et flos eius decidit, et decor vultus eius deperiit; ita et dives in itineribus suis marcescet.

12. beatus vir qui suffert temptationem quia cum probatus fuerit accipiet coronam vitæ quam repromisit Deus diligentibus se

12. Beatus vir, qui suffert tentationem, quia, cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se.

13. nemo cum temptatur dicat quoniam a Deo temptor Deus enim intemptator malorum est ipse autem neminem temptat

13. Nemo, cum tentatur, dicat: “A Deo tentor”; Deus enim non tentatur malis, ipse autem neminem tentat.

14. unusquisque vero temptatur a concupiscentia sua abstractus et inlectus

14. Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus;

15. dein concupiscentia cum conceperit parit peccatum peccatum vero cum consummatum fuerit generat mortem

15. dein concupiscentia, cum conceperit, parit peccatum; peccatum vero, cum consummatum fuerit, generat mortem.

16. nolite itaque errare fratres mei dilectissimi

16. Nolite errare, fratres mei dilectissimi.

17. omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio

17. Omne datum optimum et omne donum perfectum de sursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio.

18. voluntarie genuit nos verbo veritatis ut simus initium aliquod creaturæ ejus

18. Voluntarie genuit nos verbo veritatis, ut simus primitiae quaedam creaturae eius.

19. scitis fratres mei dilecti sit autem omnis homo velox ad audiendum tardus autem ad loquendum et tardus ad iram

19. Scitis, fratres mei dilecti. Sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum et tardus ad iram;

20. ira enim viri justitiam Dei non operatur

20. ira enim viri iustitiam Dei non operatur.

21. propter quod abicientes omnem inmunditiam et abundantiam malitiæ in mansuetudine suscipite insitum verbum quod potest salvare animas vestras

21. Propter quod abicientes omnem immunditiam et abundantiam malitiae, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras.

22. estote autem factores verbi et non auditores tantum fallentes vosmet ipsos

22. Estote autem factores verbi et non auditores tantum fallentes vosmetipsos.

23. quia si quis auditor est verbi et non factor hic conparabitur viro consideranti vultum nativitatis suæ in speculo

23. Quia si quis auditor est verbi et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo;

24. consideravit enim se et abiit et statim oblitus est qualis fuerit

24. consideravit enim se et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit.

25. qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis et permanserit non auditor obliviosus factus sed factor operis hic beatus in facto suo erit

25. Qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis et permanserit, non auditor obliviosus factus sed factor operis, hic beatus in facto suo erit.

26. si quis autem putat se religiosum esse non refrenans linguam suam sed seducens cor suum hujus vana est religio

26. Si quis putat se religiosum esse, non freno circumducens linguam suam sed seducens cor suum, huius vana est religio.

27. religio munda et inmaculata apud Deum et Patrem hæc est visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum inmaculatum se custodire ab hoc sæculo

27. Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem haec est: visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, immaculatum se custodire ab hoc saeculo.



Pročitajte Bibliju u godinu dana

Pridružite se našoj zajednici i pročitajte cijelu Bibliju u 365 dana. Strukturirani i inspirativni put za produbljivanje vaše vjere i znanja o Svetom pismu.