Mosaico decorativo

1. et ego cum venissem ad vos fratres veni non per sublimitatem sermonis aut sapientiæ adnuntians vobis testimonium Christi

1. Et ego, cum venissem ad vos, fratres, veni non per sublimita tem sermonis aut sapientiae annuntians vobis mysterium Dei.

2. non enim judicavi scire me aliquid inter vos nisi Jesum Christum et hunc crucifixum

2. Non enim iudicavi scire me aliquid inter vos nisi Iesum Christum et hunc crucifixum.

3. et ego in infirmitate et timore et tremore multo fui apud vos

3. Et ego in infirmitate et timore et tremore multo fui apud vos,

4. et sermo meus et prædicatio mea non in persuasibilibus sapientiæ verbis sed in ostensione Spiritus et virtutis

4. et sermo meus et praedicatio mea non in persuasibilibus sapientiae verbis sed in ostensione Spiritus et virtutis,

5. ut fides vestra non sit in sapientia hominum sed in virtute Dei

5. ut fides vestra non sit in sapientia hominum sed in virtute Dei.

6. sapientiam autem loquimur inter perfectos sapientiam vero non hujus sæculi neque principum hujus sæculi qui destruuntur

6. Sapientiam autem loquimur inter perfectos, sapientiam vero non huius saeculi neque principum huius saeculi, qui destruuntur,

7. sed loquimur Dei sapientiam in mysterio quæ abscondita est quam prædestinavit Deus ante sæcula in gloriam nostram

7. sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est, quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram,

8. quam nemo principum hujus sæculi cognovit si enim cognovissent numquam Dominum gloriæ crucifixissent

8. quam nemo principum huius saeculi cognovit; si enim cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent.

9. sed sicut scriptum est quod oculus non vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit quæ præparavit Deus his qui diligunt illum

9. Sed sicut scriptum est: “Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus his, qui diligunt illum”.

10. nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum Spiritus enim omnia scrutatur etiam profunda Dei

10. Nobis autem revelavit Deus per Spiritum; Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei.

11. quis enim scit hominum quæ sint hominis nisi spiritus hominis qui in ipso est ita et quæ Dei sunt nemo cognovit nisi Spiritus Dei

11. Quis enim scit hominum, quae sint hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? Ita et, quae Dei sunt, nemo cognovit nisi Spiritus Dei.

12. nos autem non spiritum mundi accepimus sed Spiritum qui ex Deo est ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis

12. Nos autem non spiritum mundi accepimus, sed Spiritum, qui ex Deo est, ut sciamus, quae a Deo donata sunt nobis;

13. quæ et loquimur non in doctis humanæ sapientiæ verbis sed in doctrina Spiritus spiritalibus spiritalia conparantes

13. quae et loquimur non in doctis humanae sapientiae sed in doctis Spiritus verbis, spiritalibus spiritalia comparantes.

14. animalis autem homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei stultitia est enim illi et non potest intellegere quia spiritaliter examinatur

14. Animalis autem homo non percipit, quae sunt Spiritus Dei, stultitia enim sunt illi, et non potest intellegere, quia spiritaliter examinantur;

15. spiritalis autem judicat omnia et ipse a nemine judicatur

15. spiritalis autem iudicat omnia, et ipse a nemine iudicatur.

16. quis enim cognovit sensum Domini qui instruat eum nos autem sensum Christi habemus

16. Quis enim cognovit sensum Domini, qui instruat eum? Nos autem sensum Christi habemus.



Pročitajte Bibliju u godinu dana

Pridružite se našoj zajednici i pročitajte cijelu Bibliju u 365 dana. Strukturirani i inspirativni put za produbljivanje vaše vjere i znanja o Svetom pismu.