pronađen 254 Rezultati za: unus
audientes autem unus post unum exiebant incipientes a senioribus et remansit solus et mulier in medio stans (Evangelium secundum Ioannem 8, 9)
et alias oves habeo quæ non sunt ex hoc ovili et illas oportet me adducere et vocem meam audient et fiet unum ovile unus pastor (Evangelium secundum Ioannem 10, 16)
unus autem ex ipsis Cajaphas cum esset pontifex anni illius dixit eis vos nescitis quicquam (Evangelium secundum Ioannem 11, 49)
nec cogitatis quia expedit nobis ut unus moriatur homo pro populo et non tota gens pereat (Evangelium secundum Ioannem 11, 50)
fecerunt autem ei cenam ibi et Martha ministrabat Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo (Evangelium secundum Ioannem 12, 2)
dicit ergo unus ex discipulis ejus Judas Scariotis qui erat eum traditurus (Evangelium secundum Ioannem 12, 4)
cum hæc dixisset Jesus turbatus est spiritu et protestatus est et dixit amen amen dico vobis quia unus ex vobis tradet me (Evangelium secundum Ioannem 13, 21)
erat ergo recumbens unus ex discipulis ejus in sinu Jesu quem diligebat Jesus (Evangelium secundum Ioannem 13, 23)
hæc autem cum dixisset unus adsistens ministrorum dedit alapam Jesu dicens sic respondes pontifici (Evangelium secundum Ioannem 18, 22)
dicit unus ex servis pontificis cognatus ejus cujus abscidit Petrus auriculam nonne ego te vidi in horto cum illo (Evangelium secundum Ioannem 18, 26)
sed unus militum lancea latus ejus aperuit et continuo exivit sanguis et aqua (Evangelium secundum Ioannem 19, 34)
Thomas autem unus ex duodecim qui dicitur Didymus non erat cum eis quando venit Jesus (Evangelium secundum Ioannem 20, 24)